Works Volume 4, Chapter 5 – Chapter 6
CAP. V.
Prima Blondelli concluſio ex hoc ſecundo Teſtimonio deducta, examinatur. Tota Blondelli ſpes de foreign concidit. Jacobus & Simeon promoti, ut Chriſti foreign. Sic Diaconi non aetate, ſed merito electi. foreign quid, Act. 6.3, 6. Blondelli inventum de foreign ſoli Pſeudo-Ambroſio innixum. Scripturae adductae nihil probant, Act. 1.21. Andreas primus ad Chriſtum acceſſit, Philippus foreign, & tamen foreign Simon. Sortes foreign non indicant. Concilia fruſtra advocata, ut & foreign mentiones in Scripturâ.
§. 1. EX hoc ſecundo Clementis teſtimonio quid de Chorepiſcoporum antiquitate concludi voluit D. Blondellus, *Diſſ. 3. c. 3. §. 17. &c.priùs perpendimus; At & alia itidem tria ſunt, quae (in rem & commodum ſuum futura) hinc colligenda putavit vir Doctiſſimus,
§. 2. 1. Apoſtolos primitiis ſuis, i. e. primis ad fidem vocatis (ſi modò probabiles eſſent) Eccleſiaſtica munera demandare ſolitos.
2. Binos tantùm Cleri gradus, Epiſcoporum ſcilicet, & Diaconorum, hîc recenſeri, in Epiſcopis autem Presbyteros fuiſſe.
3. Apoſtolos binorum iſtorum graduum inſtitutores, non Moyſis Septuaginta Seniores cooptantis exemplo, non Synagogae ſaerarii miniſtros, in Pontificem, Sacerdotes, Levitas diſtinguentis praeſcripto, non Chriſti ſeptuaginta diſcipulos Apoſtolis ſuccenturiantis mandato, ſed ſolâ Oraculi prophetici authoritate permotos fuiſſe.
§. 3. Haec tria quàm rectè hinc concluſa, & qu…m commodè dicta ſint, libet paucis diſquirere.
§. 4. Ad primum quod attinet, 1. Verum eſt, & quod Clementis teſtimonio firmatum agnoſcimus, Apoſtolos, foreign, i. e. primitiis, ſeu ſint illi, ad morem primitiarum legalium, ſelectiſſimi ac praeſtantiſſimi quique, ſeu, ut Blondello nimium allubeſcit, Primi ad fidem vocati, & converſi, Eccleſiaſtica munera demandâſſe.
§. 5 Verùm 2do, & illud ſtatim à Clemente, ad modum reſtrictionis, adjectum eſt [foreign.] Ex hoc igitur aequè concludi debuit, non quoſvis foreign, primò converſos, ſed ipſorum optimos, eoſque non niſi à Spiritu deſtinatos, aut, cùm plures primò converſi fuerint, aliquos tantùm eorum, ex ſententiâ Clementis, non omnes, eóſque foreign qui à S. Spiritu probati eſſent, non qui (minutias temporis aeſtimando) primi omnium primorum crediderant, aut baptizati fuerant, ſolâ Ordinis, nullâ meriti, aut approbationis divinae ratione habitâ, Epiſcopos, & Diaconos conſtitutos eſſe.
§. 6. Illud quodammodo agnoſcit D. Blondellus, cùm parentheſi iſtâ [ſi modò probabiles eſſent] theſin ſuam emollire cogeretur. Quod tamen illud ipſum eſt, quod poſtea in Eccleſiam invectum ſaepius conqueritur, merito ſcilicet, non aetate creatos eſſe.
§. 7. At quid demùm ex hâc obſervatione lucraturus erat D. Blondellus? Illud in his ad Clementem ſcholiis nondum elocutus eſt, ſed cùm p. 52. ex Pſeud-Ambroſio notaſſet [naſcente primùm Chriſtianiſmo, ubicunque Presbyterorum aggregari collegium coepit, Presbyterum inter collegas antiquiſſimum, conſeſſus totius caput, & foreign, jure quodam foreign factum eſſe] id (ne ex unâ tam belli ſcriptoris auctoritate pendere videretur) ex intimo remotiſſimae Antiquitatis ſinn repetitis argumentis undique muniendum ſuſcepit, & tunc ſtatim, [ſcripſerat, inquit, Clemens ex Romanae Eccleſiae Perſona, Primitiis ſuis Epiſcopatum ab Apoſtolis ubique concreditum.]
§. 8. Videmus jam quare hoc Clementis teſtimonium in tantum D. Blondello placebat, nimirum, ut ex eo, Apoſtolica Presbyterorum paritas, inter quos foreign, inquit, praeſidentia, aut primatus obtigit, confirmata putaretur.
§. 9. At piget dicere, quàm nihil hoc Clementis dictum, ad hunc omnis ſpei Blondellianae fundum pertinuerit.
Primo enim, Nullus hîc de aggregando Presbyterorum collegio Clementi ſermo inſtituebatur, ſed de eo tantùm naſcentis Eccleſiae ſtatu, in quo plures fideles nondum eſſent, ideóque ſine dubio, nec Presbyteri inſtituerentur. Tunc, inquit Clemens, foreign, tantae Apoſtolis curae fuerunt, ut Epiſcopum in qualibet civitate, ſolo Diacono accinctum, conſtituendum puta…ent. Nec igitur quicquam hîc in voce [foreign] quod foreign, aut foreign, i. e. antiquiſſimo Presbytero competat, ſed de primis ſolummodo ad fidem converſis, foreign, (quibus iccirco prae aliis fidelibus, ſiqui eſſent, non prae aliis Presbyteris, qui omnino nulli erant, foreign, aut primatus competebat) ſermo omnis nectebatur. Et ſic ilico in auras evanuit unicum illud, quod D. Blondello uſui futurum erat, teſtimonium.
§. 10. Secundò, Quod de foreign hîc dicit Clemens, aequè ad Diaconos, ac ad Epiſcopos pertinebat, [in Diaconos nimirum primitias iſtas conſtituiſſe Apoſtolos.]
§. 11. Imò Tertiò. Nec uni illi, qui inter converſos ſimpliciter primus fuit, hanc foreign contigiſſe affirmat Clemens, tunc enim nullus foreign locus eſſet, ſed inter eos qui … …onverſi ſunt, quotuſcunque illorum numerus eſſet, aliquos in variis provinciis, & civitatibus, in E… ordinatos fuiſſe, (quos ſcilicet Spiritus ſanctus tali munere dignos pronuntiaverat) alios itide… … que in Diaconos; Illud unum eſt, quod hîc Clemens pronuntiat.
§. 12. Nec igitur foreign, ſed S. Spiritus revelationi, & approbationi imputandum eſſe, quod quiſpiam in Epiſcopum conſtitueretur.
§. 13. Hoc in Matthiae ad Apoſtolatum ſurrogatione ſatis patet. Patet etiam in Jacobo, primo Hieroſolymorum Epiſcopo, ejúſque ſucceſſore Simeone, nulla foreign praerogativâ ad Clavum iſtum evectis, ſed (praeter meriti praeſtantiam) ex eo potiùs, quòd Chriſti foreign, aut fratres vulgò dicti eſſent, ad eam dignitatem aſſumptis. Sic enim Hegeſippus apud *Hiſt. l. 4. c. foreign.Euſebium. foreign, Poſt Jacobi Juſti Martyrium, iterum Symeon filius Cleophae Epiſcopus conſtituitur, quem ſecundum Domini conſobrinum exiſtentem, aliis omnibus unanimi conſenſu omnes praepoſuerunt. Quod & fuſiùs ab Euſebio narratur, l. 3. c. foreign. Fama, inquit, eſt Apoſtolos & diſcipulos Domini, qui adhuc ſupererant, unâ cum his, quibus cum Domino ſecundum carnem cognatio interceſſit, conſilium iniviſſe, foreign quiſnam dignus cenſendus eſſet, qui Jacobo ſuccederet (nulla hîc ordinis, qui ſic apud Pſeud-Ambroſium, D. Blondello allubeſcebat; ſed tantùm foreign ſeu meriti mentio) foreign, Omnes ergo uno conſenſu Simeonem Eccleſiae illius throno dignum eſſe exiſtimarunt, Conſobrinum quippe Servatoris exiſtentem.
§. 14. Ubi itidem electionis per ſuffragia factae mentio toto coelo diſterminatur ab eo, quod ex Clemente, D. Blondellus colligendum putavit.
§. 15. Conſulatur itidem Clementis dictum Hypotyp. l. 6. apud Euſebium, l. 2. c. foreign. Petrum nempe, Jacobum & Johannem (Zebedaei filios, foreign, de gloriâ (i. e. honore Hieroſolymitani Epiſcopatus) non contendiſſe, ſed Jacobum Juſtam Epiſcopum Hieroſolymitanum elegiſſe. Apertiſſimum teſtimonium, quo ex electione, non ex primogeniturae privilegio his prim… temporibus Epiſcopum conſtitutum eſſe apparet.
§. 16. Idem etiam de Diaconis dici poſſet, Act. 6. quos ad illud munus nullâ ſolius foreign ratione habitâ, ſed quatenus foreign, evectos legimus, v. 3.
§. 17. Quartò igitur & illud notandum eſt, Hos ipſos, qui ex primorum converſorum numero Epiſcopi fiebant, probatos priùs, dein conſtitutos ab Apoſtolis fuiſſe, foreign, inquit Clemens (quid verò ſit foreign priùs diximus, & ex comparatione 3tii & 6ti verſus ſexti capitis Actorum clariùs patet, ubi quod [foreign] dicitur, v. 3. eſt [foreign] v. 6.) Quod unum ſi advertiſſet D. Blondellus, has ſcilicet Apoſtolorum primitias, ſeu eos qui fidem primi receperint, poſt foreign, per foreign demum Apoſtolorum in Epiſcopos, &, quòd minus eſt, Diaconos conſtitutos eſſe, certè fabrica omnis, quam huic ex intimo remotiſſimae antiquitatis ſinu petito teſtimonio ſuperſtruendam optavit, i. e. totius Blondellianae ſententiae, & cauſae tibicen, & columna in terram ilico concidiſſet.
§. 18. Et quoniam in iſtis nunc ſumus, licèt cauſa noſtra iſtis ſuppetiis non indigeat, (Quid enim noſtri intereſt, an foreign, an alium quemvis in Chriſto poſt-natum Apoſtoli in Epiſcopum conſtituerint?) videbimus paucis, ecquod aliud magis idoneum firmamentum, cui hypotheſis iſta inniti poſſet, ex remotiſſimae Antiquitatis ſinu D. Blondello ſuppetat. Certè, praeter unicum illum ſub Ambroſii larvâ in Ep. Paul. comm. ſcriptorem, nullum.
§. 19. Quae enim de Scripturis peti voluit, ea nihil probant: Primò enim Chriſtum ait, eos, quos primos foreign, ad Apoſtolicum faſtigium evexiſſe. At 1. nullibi illud conſtat, Hos ſingulos duodecim diſcipulos omnium mortalium primos fuiſſe, qui Chriſti fidem amplexi ſunt; Hos ab eo conſtitutos affirmat Marcus, c. 3.14. foreign, &c. at praeter eos alii ſine dubio non pauci eo tempore Chriſto nomina dederant.
§. 20. Imò cum Joſepho, & Matthia, alios multos, foreign, diſcipulis his conſociatos fuiſſe, Petrus, ipſe pronuntiat, Act. 1.21.
§. 21. Secundò, De his ipſis Chriſti duodecim Diſcipulis, & Apoſtolis, illud utique notandum eſt, Andream, & cum eo alterum innominatum (Johannem, crediderim, hiſtoriae illius ſcriptorem) à Baptiſt â primùm Jo. 1.36. dein ab ipſo Chriſto v. 40. edoctos, fidem Chriſti primos accepiſſe, ut patet v. 42. Poſt hos, Simonem dein ad Chriſtum ab Andreâ deductum eſſe v. 43. Philippum interim omnium primum, ad diſcipulatum, vel famulitium Chriſti, admiſſum eſſe, illi primò omnium mortalium dictum eſſe, foreign, v. 43. Philippo dein alios accenſeri, c. 2. (Nathanielem, uti videtur, c. 1.51. alióſque) quibus accinctus Canam, v. 2. Capernaum, v. 12. poſt & Hieroſolymas, v. 13. profectus eſt; Dein Judaeam peragravit, c. 3.22. Jeſus, & foreign, (non ipſe tamen, ſed diſcipuli ejus, c. 4.2.) & haec omnia perfecit, cùm Johannes Baptiſta foreign, v. 24. nondum cuſtodiae traderetur, v. 34. nec igitur adhuc Andreas, & Simon, Mat. 4.19. ut nec Jacobus, & Johannes, v. 21. ad diſcipulatum aſſumerentur, quod ex Mat. 4.12. Mar. 1.14. manifeſtum redditur, Audito enim quod Johannes tradebatur, divertit (jam ſecundò) Chriſtus in Galilaeam, & ibi demum eos vocavit. Hîc certè, nec Andream, qui primus acceſſit, nec Philippum, qui primus vocatus, primus etiam Chriſtum ſecutus eſt (cui igitur foreign planè contigit) quâvis inter compares foreign, quâvis prae aliis collegis primogeniturae praerogativâ gaudentem, videmus, foreign, inquit Matthaeus, c. 10.2. qui & apud Marcum primo loco reponebatur.
§. 22. At & tertiò, de Epiſcopis ab Apoſtolis, non de Apoſtolis à Chriſto conſtitutis, hypotheſis D. Blondelli procedit, nec igitur fundamento iſti (ſatis quidem invalido) inniti debuit.
§. 23. Secundò, ex Petri verbis Act. 1.21. illud probari exiſtimat. At Petri verba ſic ſonant, foreign, Ʋnum eorum, qui omni tempore à baptiſmo Johannis ad diem aſcenſionis Chriſti foreign, in defuncti Traditoris loco ſurrogandum eſſe, tandémque ex horum numero foreign, Joſephum, & Matthiam, neutrum, in quantum ſciamus, foreign praerogativâ utentem; Et denique (ne quid unquam in hac causâ D. Blondello proſperè ſucceſſiſſe putaretur) ad ſortes deventum eſt, quae foreign à poſt-nato non diſtinguunt, ſed tantummodo propoſiti divini decretum nobis indicant.
§. 24. At tertiò, inquit D. Blondellus, Gentium magiſter Paulus (ille ſine dubio nullo primogeniturae jure gaudens) 1 Tim. 3.6. & ex eo Laodicena Synodus, Can. 3. Nicena, Can. 2. Sardic. c. 10. Syricius, Ep. 3. c. 3. Concilium Arelat. 2. Can. 1. (Quid verò haec tanta nomina decreverunt? primogenitum Collegis omnibus praeſidere? Imò poſt tantum conatum, illud tantùm) Neophytum ab Eccleſiae regimine arcendum, conceptis verbis ſanxerunt.
§. 25. Verum advertiſſe debuit D. Blondellus, aequè primogenitum, quamprimum naſcatur, ac poſt-natum, foreign eſſe, nec igitur concludi poſſe, hunc poſt-natum non eſſe, qui novitius non fuerit, aut illum novitium non eſſe, qui primogenitus fuit.
§. 26. Quartò, Erant, inquit, ſummo inter pios omnes in pretio foreign, nequis miretur, Andronicum, & Juniam, in Apoſtolis nobiles, quia ante Paulum fuerant in Chriſto, Epaenetum, Stephanámque, hoc ab Apoſtolo nomine commendatos, quòd fuerant foreign, cui ſe Corinthii ſubdere tenerentur.
§. 27. Verùm non omnes, qui ante Paulum in Chriſto fuerunt, cujuſvis civitatis, aut rigionis primitiae fuerunt, ut nec, qui ſummo inter pios omnes in pretio, erant qui in Apoſtolis nobiles, ii ſtatim ſinguli Presbyterorum collegiis praeficiebantur. Quod unicum hypotheſi ejus profuturum erat. Si verò Epaenetum aequè, Stephanámque Achaici cujuſvis Presbyterii foreign fuiſſe exiſtimet, bicipitem planè Parnaſſam in cognominem Presbyterorum conſeſſum migrantem, ſomniaſſe par erit.
§. 28. Interea, ſi Stephanae familiae (ea enim foreign, 1 Cor. 16.18. dicebatur) Corinthii ſe ſubdere tenerentur, non tamen Epaeneto tenebantur, Ro. 16.5. imò nec integrae familiae inter foreign attribuenda erit.
§. 29. Denique de Stephanae familiâ dicitur, foreign, & ob id demum, foreign dictos, viros primarios, & praeſtantiſſimos, ideoque reverentiam aliquam, & foreign iis deberi, non ideò tantùm, quòd foreign eſſent, ſenſu Blondelliano, i. e. primo converſi.
§. 30. Quintò, Illud ad elogium ob fidem diſperſorum Judaeorum feciſſe affirmat D. Blondellus, quòd eos à Deo ad verbum veritatis genitos foreign ſcripſit Jacobus, c. 1.18. Eorúmque 14. Myriadas primitias Deo Agnóque ſacratos dixit Johannes.
§. 31. At verò, nec iſtos omnes Judaeorum fideles apud Jacobum, nec 14. Myriadas apud Johannem, totidem Presbyterorum conſeſſibus praeſediſſe, putavit D. Blondellus, nimis certè luſorius in re ſeriâ.
§. 32. Unicum adhuc ſupereſt, quo obiter uti D. Blondellus voluit, ex antiquitate petitum teſtimonium, Canon ſcil. 4us Nicenus, quo, ut illi videtur, mos hic immutatus perhibetur. Sic enim in recenſendis Pſeud-Ambroſii verbis [immutata eſt ratio, proſpiciente concilio, ut non ordo, ſed meritum crearet Epiſcopum] ad vocem [concilio] Nicen. Can. 4. in margine apponendum *Apol. p. 49.duxit. Idem à Cl. Salmaſio, in Apparatu, prolixiùs factum eſt.
§. 33. At piget dicere, quàm ſine omni rationis ſpecie, Canone iſto mos ille immutatus dicatur. Videatur Canon. foreign, &c. Integer Canon illud unum curat, ne Epiſcopus ſine tribus ad minimum Epiſcopis, cum conſenſu omnium totius Provinciae Epiſcoporum ordinetur. At 1mo. quid illud foreign, quid ad hujus moris immutationem pertinet? Certè vix potuit longiùs abeſſe.
§. 34. Secundò Epiſcoporum per Provinciae Epiſcopos Ordinationes omnes, quarum ante Concilium Nicenum ſatis crebra mentio eſt, hoc ab illis deridiculo confictum eſſe monſtrant. Imò tertiò, ne plura in re manifeſtâ accumulem, cum Concilium Nicenum An. Ch. 325. haec decreverit, mos verò iſte, ipſo *Praef. p. 11.D. Blondello ſatente, An. Ch. 135. immutatus ſit, quae demum haec temporum confuſio erit, ſi Canone iſto mos ille immutatus dicatur.
§. 35. Et ſic tandem experti ſumus, quid ſit [ex intimo antiquitatis ſinu argumenta petere.]
CAP. VI.
Secunda, & Tertia Blondelli concluſio. Differentia inter Epiſcoporum, & graduum conſtitutionem.
§. 1. QUod verò ſecundo loco ex hoc Clementis commate concluſit D. Blondellus, illud ex parte verum eſt, binos tantum Cleri gradus illic recenſeri, Epiſcoporum, & Diaconorum. At in Epiſcopis Presbyteros fuiſſe, cùm tale nihil apud Clementem reperiatur, illud ex propriis mentis ſuae ideis exſcripſiſſe putandus eſt D. Blondellus.
§. 2. Denique, quod ad tertium D. Blondelli corollarium attinet, mirum eſt, quòd vel ſic ſibi, aut à ſe aliis, imponi permitteret: Ubinam, quaeſo, illud Clemens affirmavit? Apoſtolos, binorum illorum graduum inſtitutores, ſolâ oraculi prophetici authoritate permotos fuiſſe? Ait certè, Apoſtolos, aliquos in Epiſcopos, alios in Diaconos conſtituiſſe, foreign.
§. 3. At 1. hoc erat perſonas conſtituere, non inſtituere ipſos gradus. De eâ graduum inſtitutione, nihil hoc loco Clemens, niſi quod in priori periodi parte dictum fuit, ut Chriſtum à Deo, ſic Apoſtolus à Chriſto, & Epiſcopos demum ab Apoſtolis miſſos, & conſtitutos eſſe, &, quod praetereundum non eſt, non ad conſtitutionem graduum, ſed ad dijudicationem perſonarum, an idonei, vel minùs idonei eſſent, iſta foreign pertinebat.
§. 4. Imò 2do. Si oraculi prophetici authoritas, ad hos etiam gradus inſtituendos, eos permoverit, nihil tamen impedit, quin & cum authoritate oraculi prophetici, alii etiam Veteris Teſtamenti ritus, & exemplaria pulcherrimè conſentiant, quae tamen Clementem hîc memorare nulla neceſſitas cogebat; ſatis omnes novimus, quàm nihil concludat Argumentum à teſtimonio negativum.
At & 3tio. Quis adeò vecors unquam fuit, ut hîc, ubi ſolorum Epiſcoporum, & Diaconorum ſine Presbyteris mentio à Clemente facta eſt, exemplum Moſis Septuaginta Seniores cooptantis, aut Synagogae Miniſtres in Pontificem, Sacerdotes, Levitas diſtinguentis, aut Chriſti Septuaginta diſcipulos duodecim Apoſtolis ſuccenturiantis, Lectoribus ſuis tam inficetè obtrudat, atque ad rem iſtam rectè accommodari ſomniet? Certè eae ſingulae trium, non duorum Eccleſiae graduum, imagines & umbrae cenſendae ſunt, nec ſine dementiâ quâdam, binorum mentioni coaptari, aut adjici potuerunt. Quod igitur factum non eſſe, Clementi neutiquam imputamus, ſed D. Blondello dicam hanc juſtiſſimè inſcribimus, quòd, talibus obſervationibus teſtimoniíſque per vim ad ſuas partes pertractis, librum, heu nimis intumeſcentem, ampliandum exiſtimaverit. Diutiùs certè, quàm par fuit, iſtis immorati ſumus, non ſic denuò moleſtiam nobis, lectori taedium adaucturi.