Works Volume 4, Chapter 9
CAP. IX.
Tempus quo Timotheus ad Epheſi Cathedram aſcendit, 1 Tim. 1.3. Act. 20. Reditus per Macedoniam, v. 3. 1 Tim. 3.14. Timothei titulus Epheſus, 2 Tim. 4.9, 13. Collatio inter, 1 Tim. 1.3. & Act. 20.29. reſpectu haereticorum quos praevidit venturos.
§. 1. HAec omnia adhuc clariùs eluceſcent, ſi advertatur, huic ipſi Epheſinae Eccleſiae Timotheum à Paulo (ſub iſtius fortaſſis, quod hîc praeceſſerat, certè) ſub alicujus Macedonici itineris tempore praefectum eſſe.
§. 2. Inter Aſiae Epiſcopos, Timotheum numerandum eſſe, ſedémque Epheſi fixiſſe (inter alios innumeros) Patres Concilii Chalcedonenſis, Act. 11. teſtentur, qui à Timotheo ad ſua tempora Epiſcopos 27. interceſſiſſe liquidò affirmant. Hunc verò ad iſtam Epheſi curam, aut Titulum, ſub hoc itineris Paulini tempore, cujus fit mentio, Act. 20.3, 4. alligatum eſſe, factâ inter hunc Actorum locum, v. 4, 5. & 1 Tim. 1.3. comparatione, concludendum videtur.
§. 3. 1 Tim. 1.3. foreign, inquit Sanctus Paulus, foreign, Cùm ad Macedoniam iter facerem, juſſi te Epheſi commorari, aut ſedem figere. Hoc verò Actorum loco, Paulus, inquit Lucas, foreign, exivit Macedoniam profecturus, c. 20.1. foreign, &c. tandem foreign, v. 2. ibi autem tres menſes commoratus eſt, dein cùm in Syriam iter paranti inſidiae à Judaeis ſtruerentur, mutato conſilio reverſus eſt per Macedoniam, v. 3.
§. 4. Hâc igitur jam (ſecundâ, vel potiùs) tertiâ vice Macedoniam tranſit, & cum eo Sopater Beroeenſis, v. 4. (ut & Lucas Hiſtoriae ſcriptor, ut voce [foreign] monſtratur, v. 5.) cùm alii interim, & inter eos Timotheus, v. 4. relicto Paulo rectà Troadem proficiſcerentur, v. 5. Poſtquam verò Troadem ventum eſt, v. 6. nulla Timothei ulterior mentio in Actorum libro reperitur, quem igitur Epheſum abſceſſiſſe, curâ Epheſinae Eccleſiae illi à Paulo demandatâ, ex verbis iſtis [foreign] non temerè concludendum putamus, ibíque ſedem ſuam ita fixiſſe (quod foreign eſt) ut 1 Tim. 3.14. Paulus ſe ſperare affirmet, foreign, ad eum ſtatim venire.
§. 5. Non diffitemur, quandoque Timotheum à ſede ſuâ Epheſinâ poſthaec abſceſſiſſe, Paulóque, cui ut Apoſtolo foreign in Evangelio, ut patri obedientiam & foreign debebat, adfuiſſe; At hoc conceſſo, nihil tamen obſtabit, quo minus qui ſe Paulo aliquandiu ad alia Eccleſiarum negotia utilem praebebat, adeóque Apoſtolus dicebatur, ad Epheſum tamen, tanquam ad ſingularem titulum, & grandem curam ſuam alligaretur, Sic ut nuſpiam (niſi à Magno Apoſtolo, qui eum Epheſi conſtituerat, ad operam aliquam in Evangelio locandam avocatus & occupatus) ab eâ abſcederet, pari modo, quo Silas, ex Judaeae Epiſcopis unus, poſtea Antiochiam miſſus, Paulo ſe comitem adjunxit, Act. 15.40. de quo *C. 13.poſtmodùm videbimms.
§. 6. Certè qui Presbyteros hodiernos eam ſibi libertatem, quam Epiſcopis negandam putarunt, & Epiſcopos tamen ſe egregios eſſe volunt, ſatis (liberaliter dicam? an) profusè indulgere meminerit, hanc itidem Timotheo (ſeu Chriſto Domino, ſeu ſuaviſſimo parenti foreign operam ſuam extra Epheſi moenia navanti) veniam concedere non gravabitur. Id interim notatu non indignum, eum, cùm à Paulo vocatus Romam proficiſceretur, 2 Tim. 4.9. Epiſtolam ad id ſcriptam Epheſi accepiſſe, ideóque per Troadem Epheſo non ita procul diſtantem tranſitum illi patuiſſe, v. 13.
§. 7. Addit Apoſtolus, 1 Tim. 1.3. Timotheum ideò Epheſinae Eccleſiae affixum tunc fuiſſe, ut foreign, notans inſigne tunc temporis ab Haereticis Eccleſiae iſti periculum imminuiſſe.
§. 8. Idémque per omnes Aſiae Eccleſias metuendum tunc fuiſſe, monſtrat orationis Paulinae ad Epiſcopos factae (quae unica adjicitur) ratio, foreign, inquit v. 29. foreign, Novi enim, quod Lupi ovili graves poſt abſceſſum hunc meum irrupturi ſunt, & ex ipſo grege exorituri foreign, viri perverſa loquentes, diſcipulos poſt ſe ad foreign ſuas foreign abſtrahentes, v. 30. At iſta ex abundanti, nec nimis affirmanter dicta ſunt.