Works Volume 4, Chapter 22
CAP. XXII.
Polycarpi cum Jacobi dicto comparatio, foreign in Polycarpo. foreign. Epiſcoporum officia. foreign, primo ſaeculo vox foreign. Alia ejus apud Ignatium, alia apud Polycarpum ſignificatio, ut & Papiant, & Irenaeum, Clementem Alexandrinum, Tertullianum.
§. 1. UT hujus loci interpretationi lux aliqua accedat, non abs re erit, ſi Polycarpi Antiquiſſimi *foreign. Polycrates in Ep. ad Vict. ap. Euſeb. l. 5. c. foreign. Smyrn. Eccl. de Martyr. Polyc.Epiſcopi, & Martyris (ſtatim poſt Ignatii foreign conſcripta) Epiſtola, huc, licèt loco non ſuo, advocetur, & cum hoc Jacobi commate comparetur.
§. 2. Ille vir planè Apoſtolicus, foreign (inquit ex *l. 3. c. 3.Irenaeo Euſebius) ad Philippenſes, Eccleſiam, ut diximus, unius Macedoniae foreign primariam, & Metropoliticam, ſub quâ igitur plures civitates & Epiſcopi comprehendebantur, Epiſtolam ſcripſit, ſuo & foreign nomine foreign.
§. 3. Qui ſunt hi in foreign [foreign] ſeu Eccleſiae iſtius Smyrnenſis, quos hodiè dicimus, Presbyteri, ſeu aliarum civitatum, quae itidem ad Smyrnam, ut ad foreign pertinebant, ſingulares Epiſcopi, cum Polycarpo Metropolitano, (totiùs Aſiae Principe, *Apol. p. 14.ait D. Blondellus) tanquam in Synodo, congregati, non eſt quòd hîc ſollicitiùs diſquiramus.
§. 4. Utut illud ſit, Divinus Praeſul, cùm in Epiſtolâ iſtâ ad pietatis, & diſciplinae regulas omnibus proponendas ſe accingat, primóque fideles foreign promiſcuè omnes; ſecundò, viduas; tertiò, Diaconos; quartò, foreign (ii ſunt omnes diſcipuli, aut inferiores, à Chriſto communiter ſic dicti, Lu. 22.26. (quintò, foreign aggrediatur, foreign jubet foreign, Ubi, ut per foreign, fideles omnes nullum in Eccleſiâ gradum ſortiti intelligendi ſunt, ſic per foreign, ſupremum in Eccleſiâ (Epiſcoporum ſcilicet) ordinem, Patres quippe, Deo Patri quodammodo comparatos, & per Diaconos inferiorem illum Epiſcopis adjunctorum, &, ut Chriſtus Patri, inſervientium foreign intelligendum eſſe, ſequentia concludere videntur.
§. 5. De his enim foreign ſic ſtatim orditur, foreign, &c. Et Presbyteri ſint miſericordes erga omnes, convertentes eos qui erraverint, viſitantes omnes infirmos, viduam, orphanum, panperem ne negligant, ſed honeſtum ſemper procurent coram Deo & hominibus, abſtineant ab irâ, perſonarum acceptatione, judicio injuſto, ab omni avaritiâ procul abſint, nec citò contra quempiam credant, ne ſint ſeveri, aut aſperi in judicio, &c.
§. 6. Ubi, ut multa ſunt, quae hunc Epiſcopi, ſeu Praefecti, ad quem judicia in Eccleſiâ pertingant, characterem fuiſſe arguunt, (foreign ſcilicet, & foreign, & foreign, & foreign, ut & haereticos reducendi, mentiones) ſic &, quae de infirmorum viſitatione, curâque viduae, orphani, & egeni (quorum omnium, ut ex Juſtino praediximus, Epiſcopus foreign curator dicitur) praemittuntur, ſingula itidem ad Epiſcopi munus referri videntur. Quâ in re ſi rectè calculos poſuerimus, nulla ambigendi ratio ſupererit, quin etiam Jacobo per [foreign] in qualibet foreign conſtituti Epiſcopi intelligantur.
§. 7. Unicum eſt, quod contra iſtam Polycarpiani Commatis interpretationem militare video; Epiſtolam nempe hanc poſt Ignatianas omnes ſcriptam eſſe, earúmque diſtinctè meminiſſe) in iſtis verò vocem foreign, ad ſecundum in Eccleſiâ gradum, eóſque (quos hodiè dicimus) Presbyteros deſignandos, foreign uſurpari, quidni igitur & apud Polycarpum?
§. 8. At facilis defenſio, Hoc ſcilicet toto ſaeculo vocem [foreign] foreign fuiſſe, aliquando ad Epiſcopos, aliquando ad inferioris gradus Presbyteros ubicunque tales eſſent, accommodatam, nec aliter, quàm ex locorum circumſtantiis, diſtinguendam. Nec enim dubitandi cauſam ſubeſſe, quin ante hoc tempus, quo & Polycarpus & Ignatius Epiſtolas ſcripſerunt, praeter Epiſcopos Presbyteri in quibuſdam civitatibus inſtitui fuerint, (Illud enim eſt foreign, quod de Johanne ex *Vide Euſeb. l. 2. c. foreignClemente Alexandrino praediximus) adeóque tres in Eccleſiâ gradus, his tribus foreign notiſſimis nominibus, dignoſcendi, ideóque vocem hanc, cùm per ſe uſurparetur, ambiguam, ſeu potiùs de Epiſcopis ſolis dictam, de Presbyteris tamen ſecundariis ſatis commodè uſurpari, quotieſcunque diſtincta ſingulorum enumeratio facienda erat.
§. 9. Illud apud Ignatium ubique factum videmus, Epiſcopis foreign, aut foreign adjungentem; At ſecus apud Polycarpum in hâc Epiſtolâ, foreign ſolummodo, aut foreign, & foreign mentionem facientem.
§. 10. Sic & à Papiâ foreign, & foreign, Hierapolytano etiam in Aſiâ Epiſcopo, vocem foreign ita uſurpari videas, ut aliquando Apoſtolos ipſos, & ab iis conſtitutos Epiſcopos, aliquando eorum foreign quoſlibet ſignificet; Videantur fragmenta ejus ab Irenaeo, dein ab *Hiſt. l. 3. c. foreign.Euſebio recitata; foreign, inquit, foreign, Si quando quiſquam veniſſet qui ſeniores ſecutus eſſet, Seniorum ſermones ſciſcitabar, quid Andreas, vel quid Petrus dixit, vel quiſpiam alius diſcipulorum Domini, Ariſtion ſcilicet, & Senior Johannes Domini diſcipuli dicunt. Ubi foreign adeò clarè de Apoſtolis à Papiâ enuntiantur, ut [foreign] & [foreign] legendum ſuſpicati ſint.
§. 11. Sic poſtea de Marco Evangelii ſcriptore, foreign, h…c Senior Marcus dixit Petri interpres.
§. 12. Apud Irenaeum verò, p. 497. Presbyteri, qui Johannem viderant, & l. 2. c. 39. Omnes ſeniores qui in Aſiâ apud Johannem Diſcipulum Domini convenerunt, quod Euſebius ex Graeco exemplari exſcripſit, foreign, omnes Seniores qui per Aſiam cum J…han…e Domini diſcipulo verſabantur, quos quidem ipſos à Clemente Alexandrino indifferenter foreign, & foreign dici ſtatim monſtrabimus.
§. 13. Imò, poſt Papiam Irenaeus ipſe vir Magnus, idémque Lugdunenſis Epiſcopus, quíque ab Apoſtolis in Eccleſiis conſtitutos Epiſcopos, corúmque ſucceſſores, adnumerat, l 3. c. 3. hâc etiam foreign voce ad Epiſcopos deſignandos utitur. Traditio ab Apoſtolis per ſucceſſionem Presbyterorum in Eccleſiis cuſtoditur, l. 3 c. 2. Iis, qui in Eccleſiâ ſunt, Presbyteris obedire oportet, ſtatim enim ſequitur, His, qui ſucceſſionem habent ab Apoſtolis, qui cum Epiſcopatus ſucceſſione chariſma veritatis — acceperunt, l. 4. c. 43. Qui crediti ſunt à multis eſſe Presbyteri, ſerviunt autem ſuis voluptatibus; ſequitur iterum, Et principalis conſeſſionis (foreign, ſine dubio, Epiſcopalis) tumore elati ſunt, l. 4. c. 44. & eodem capite, Tales Presbyteros nutrit Eccleſia, de quibus propheta ait, Dabo Principes tuos in pace, & Epiſcopos in juſtitia, pro quibus Iſaiae verbis, foreign apud Clementem Romanum reponi videmus.
§. 14. Sic & de Polycarpo ipſo (quem Epiſcopum ſuiſſe ſatis clarâ voce *Vid. Euſeb. l. 4. c. δ.pronuntiat) in Epiſtolâ ad Florinu…. foreign. Sic & in Ep. ad Victorem, foreign, &c. de Romanis Epiſcopis ſingularibus dictum.
§. 15. Ubique patet vocera foreign de Epiſcopis, aut ſingularibus Eccleſiarum Praepoſitis uſurpatam eſſe.
§. 16. Huic etiam Clementem Alexandrinum addamus, Qui, cùm tres iſtos in Eccleſiâ gradus diſtinctè agnoſcat, *…m. 6.foreign, eóſque tot foreign, Angelici honoris, aut hierarchiae imitationes pronuntiet, *…bid.alibi tamen, foreign appellat, ad quem foreign pertineat. Videatur etiam ejuſdem inſignis apud *L. 3. c. foreign.Euſebium locus, de Juvene à Johanne, foreign, Epiſcopo tradito; foreign, Veniens igitur ad civitatem quandam—Epiſcopum ſuper omnibus fratribus conſtitutum conſpiciens, Hunc, inquit, Juvenem fidei & curae tuae committo, Ille verò Senior juvenem ſibi commiſſum accipieas, &c. Hîc idem planè Senior, ſeu foreign, & foreign Poſteà, foreign, inquit Johannes, foreign, O Epiſcope, redde nobis depoſitum, quod ego & Chriſtus tibi tradidimus, Eccleſiâ, cui praeſides, teſte. Palam eſt foreign (eum quidem propriè dictum Epiſcopum, adeóque omnibus in civitate fratribus praepoſitum, ad quem foreign pertinebat, foreign, quippe poſt baptiſmum, foreign inſuper foreign, ſacramentum confirmationis, ſoli Epiſcopo proprium, adminiſtraſſe dicebatur) ſtatim etiam foreign nuncupari.
§. 17. Idem etiam de Tertulliano dicendum eſt, quem communi uſu receptam ordinis in Epiſcopos, Presbyteros, & Diaconos diſtinctionem apertè tucri *Apol. p. 38.D. Blondellus agnoſcit. Illi enim vox [Seniores] de Epiſcopis ſeu Praeſidentibus quandoque uſurpatur, Praeſident probati quique Seniores, Apol. c. 39. Sic & majores natu] (quod idem eſt, & Graeco foreign directè reſpondet) de Romanorum Epiſcoporum ſerie dicitur, l. 5. contra Marc.
§. 18. In iſtis diutiùs morati ſumus, ut exinde appareat, quàm ſine omni rationis praetextu, ex his, & talibus foreign, aut in Scripturis, aut apud Antiquos, mentionibus, D. Blondellus cauſae ſuae patrocinium quaeſiverit, cùm aliud nihil ex iſtis concludi palam ſit, praeter promiſcuum voculae unius uſ…m, quam ſane foreign eſſe, quandoque de primo, quandoque de ſecundo Eccleſiae gradu antiquitùs (at nunquam, quod ſcimus, in ſcripturis) uſurpatam, nos illi, ſine omni probatione, lubentiſſimè largiemur, neque enim, cùm ipſae Chriſtianae Religionis foreign ſatis acriter impetantur, nobis aut foreign, aut foreign, umbratilem aut, quod idem eſt, verbalem pugnam cum quovis mortalium inſtituere vacabit.
§. 19. Et de vocis foreign in novo Codice, ſimúlque (foreign) apud Polycarpum, & Papiam, Irenaeum item, & Clementem Alexandrinum, & Tertullianum, uſu, haec dixiſſe ſufficiat.