Works Volume 4, Chapter 6
CAP. VI.
Charitatis refrigeſcentia, Apoc. 2.4. Laodicenus tepor, Apoc. 3.16. Gnoſtici in Aſiâ, 1 Job. 4.17, 18. explicata, 1 Pet. 2.11, 16, 19, 21. 2 Tim. 3.4. Paulina foreign elogia, 1 Cor. 13.7. & 16.22. explicata, Eph. 5.2. & 6.24.
§. 1. QUintò igitur quod praedixit Chriſtus fore, ut Moſaicae diſciplinae Zelotis, Gnoſticíſque Pſeudoprophetis, in Chriſtianorum perniciem conſpirantibus, & ſic in ſtupendam molem auctâ perſecutionum iniquitate, refrigeſceret multorum erga Chriſtum & veritatem Chriſtianam ardentior charitas, id etiam ub…que ſub iſtis temporibus factum conſtat.
§. 2. Sic Epheſina Eccleſia foreign, primam, vel quae primò ab ipſis exercebatur, charitatem amiſerat, vel remiſerat, Apoc. 2.4. à priſtinae erga Chriſtum dilectionis ardore multùm declinaverat, cùm priùs in eâdem & foreign, & foreign, & foreign (eam quam, ſi ad finem duraverit, Mat▪ 24.13. coronandam pollicetur) Chriſtus depraedicaverat, v. 2.
§. 3. Eundem Eccleſia Laodicena teporem imitabatur, Apoc. 3.16. calamitates Chriſtianae profeſſioni undique impendentes aegrè perpeſſa, Chriſtóque igitur monitore indigebat, ut aurum ex igne foreign ab eo emeret, i. e. dilectionem erga Chriſtum, & conſtantiam quibuſvis perpeſſionibus redimerat.
§. 4. Quamplurima tepidae hujus, & impuriſſimae ſectae ſemina, in iſtis Aſiaticis Eccleſiis ſparſa fuiſſe, non …olùm Epiſtola iſta ad ſeptem Eccleſias, Apoc. 2. & 3. conſcripta monſtrat, ſed & idem etiam Catholica prima ejuſdem Johannis Epiſtola …atis manifeſtè indicat, quâ Aſiaticos, peculiarem Joannis provinciam (foreign, Eccleſias quae illic erant, adminiſtravit, inquit Euſebius l. 3. c. foreign. Ephesíque, quae eſt harum Eccleſiarum Metropolis, diem obiit, ait *Apud Euſebium, l. 3. c. foreign.Polycrates ejuſdem Epiſcopus) ut alexipharmaco, aut foreign ſacro muniri voluit, ideóque charitatis hujus perfectae, & Chriſtum, etiam cûm pericula extrema imminerent, confeſſurae neceſſitatem ubique inculcavit. Perfectus, inquit, Chriſti amor, charitáſque, metum foreign, procul à ſe arcendum curat, inter rejectanea, & viro Chriſtiano planè indigna, aeſtimat, 1 Joh. 4.18. In hoc, inquit, perficitur charitas foreign, aut ea quae inter verè Chriſtianos reperitur, aut ſi cuivis magis placeat, ipſius Dei erga nos charitas, quae in eo imprimis conſiſtit, ut nos Dilectiſſimo filio ſuo conformes reddat, (foreign, 1 Pet. 2.19, 20.) foreign, ut fidenter Chriſtum confiteamur, ſic foreign ſignificat, Heb. 10.35.) in die judicii, i. e. cùm pro tribunali à Judaeis ſiſtamur, & à tyrannis ad mortem condemnemur, foreign, Qui enim ſic facit, Chriſtum ipſum (hîc coram Procuratoris Pilati tribunali foreign, pulchram teſtificantem confeſſionem, 1 Tim. 6.13.) diſertè imitatur.
§. 5. Quod & à Petro, ſub iſto *1 Pet. 4.7.foreign, appropinquantis omnium finis, i. e. excidii, ſeu foreign Judaicae tempore, factum cernimus, qui primâ ad eaſdem Aſiaticas Eccleſias deſtinatâ Epiſtolá, à foreign, 2.11. & libertatis, quâ Secta iſta foreign omnigenam velabat, mentione, v. 16. ſimúlque de obedientiâ Magiſtratibus praeſtandâ, non paucis contra eoſdem Gnoſticos (vide 2 Pet. 2.10. Jude 8.) adjectis, pergit ad perpeſſionum Chriſtianarum doctrinam, v. 19. & 21. ut &c. 3.14, 17. &c. 4.16, 19.
§. 6. Hinc de Gnoſticis dictum illud, 2 Tim. 3.4. foreign, voluptatum magis quàm Dei, aut Chriſti amatores eſſe; nec Chriſto Jeſu Domino noſtro, ſed ventri aut gulae ſuae ſervire, Rom. 16.18. Hinc & frequentia iſta apud Sanctum Paulum foreign charitatis, aut dilectionis, in amplitudine ſuâ, tam Dei, quam fratrum dilectionem complectentis Elogia, 1 Cor. 13. (ſupra omnium myſteriorum cognitionem, foreign, myſticam nempe iſtam ſcripturarum intelligentiam, v. 2.) ut omnia foreign, & foreign, v. 7. quaſcunque calamitates pro Chriſti nomine conſtanter toleraturae, &c. 8.1. ut Chriſtianum hominem foreign (ita ut vivum Eccleſiae, i. e. Corporis Chriſti, membrum, adeóque cum reliquo fidelium coetu foreign aeſtimetur) & foreign, huic omni, quam ſibi Gnoſtici arrogabant) myſteriorum cognitioni è diametro oppoſitae, v. 2. &c.
§. 7. Hinc cenſurarum indictio, 1 Cor. 16.22. in eos omnes, qui Dominum Jeſum Chriſtum non dilexerint, qui ſcilicet eum perſecutionum tempore deſtituerint, ſic ut foreign & foreign, diligere, & conſtanter adhaerere, pro eodem ponuntur, Mat. 6.24. Nec enim de interno amore, Apoſtoli dictum explicari debet, cùm interni affectus, utcunque vitioſi, ſub cenſuram, aut anathema Eccleſiaſticum non cadant.
§. 8. Hinc adhortationes crebrae, Eph. 5.2. foreign, ambulate in charitate, eâ nempe, quae ad exemplum, & foreign Chriſti, (1 Pet. 2.21. & 1 Joh. 4.17.) qui ſe pro nobis morti tradidit, exigebatur, eâque iterum, quae Gnoſticorum foreign, verſu tertio delineatae, opponebatur. Et c. 6.24. Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum foreign, eâ quippe dilectione, quae fide ſanâ, & foreign ex utroque latere munitur, Tit. 2.2. quae Rom. 12.9. foreign dicitur (cùm è contra hypocrita iniquitatem potiùs, quam afflictionem eligere dicatur, Job 36.21.) & foreign, impiorum hujus ſectae dogmatum & facinorum averſationi praeludit, quam denique nulla Gnoſticorum ſtratagemata illis ereptura, aut *foreign ab α, & foreign, unde & foreign quae Gnoſticorum impuriſſimis doctrinis, factiſque ubique attribuitur.corruptura eſſent.