Works Volume 4, Chapter 26
CAP. XXVI.
Secunda foreign ſignificatio, Phil. 1.1. & 1 Tim. 3.8, 12. Miniſtri Judicum, Deut. 16.18. foreign. Grotius à Riveto ſine ratione notatus. foreign, Act. 6.1. foreign, 1 Tim. 3.13. foreign, Epiſcopis inſerviebant diaconi. Cur nulla Presbyterorum mentio, Phil. 1.1. 1 Tim. 3.
§. 1. PErgamus nunc ad ſecundam vocis hujus acceptionem, eam quidem ſcriptoribus ſacris, & poſtmodum Eccleſiaſticis peculiarem, adeóque inter Codicis ſacri foreign numerandam. Sic tribus praecipuè in locis uſurpatam reperies, Phil. 1.1. 1 Tim. 3.8. & 12. & foreign, v. 13.) in quibus ſingulis, cùm Epiſcopis primariis Eccleſiae Praefectis Diaconi adjungantur, ad peculiarem aliquem in Eccleſiâ foreign, ſeu gradum pertinere cenſendi ſunt. Quibus autem officiis deſignati, jam pauculis diſquiremus.
§. 2. A Judaeis ſine dubio hujus rei (ut aliorum plerunque in Eccleſiâ rituum) origo petenda eſt.
§. 3. Apud eos, miniſtri Judicibus in qualibet civitate adjuncti, Deut. 16.18. qui ipſis in Conſiſtoriis inſerviebant, in ſcripturis foreign, à Rabbinis foreign miniſtri, & foreign miniſtri Synagogae vocantur. Juniores, inquit Maimonides, qui ad aetatem Doctoris nondum pervenerant.
§. 4. Hos *Haer. Ebion.Epiphanius, leviter ab Hebraeo deſ…exâ voce, foreign appellat, iíſque in Eccleſiâ foreign Diaconos (ut & foreign Epiſcopos, Senioribus Presbyteros) reſpondere affirmat. Hos ait Philo foreign fuiſſe, & foreign, Joſephus foreign, Curatores per manuum aut elevationem electos, aut impoſitionem ordinatos.
§ 5. Nec eſt, quod hâc in re *Grot. diſcuſſ. foreign. p. 472.Andreas Rivetus Hugonis Grotii manibus litem intenderet, ex eo tantùm, quò productis tabulis non probaverit, foreign in Synagogis, Praefectos eſſe ut miniſtrarent menſis, cùm illud oculatis omnibus palàm ſit, foreign, Act. 6.1. nihil aliud quàm foreign, viduarum, & indigentium omnium foreign indigitari, adeóque ipſum foreign munus, quod in Corbanae cuſtodiâ, & alendi pauperes curâ, foreign verſabatur. Quibus & illud fortaſſis addendum erit, eo ipſo Actorum loco voce [foreign] ad Judaeorum foreign reſpici, quos à radice foreign vidit, ſic dictos ſcimus, eámque per foreign non ſemel redditam eſſe.
§. 6. De his Hebraeorum foreign notabile (inter alia multa) illud Judaeorum dictum, ſub foreign, aut caedis Hieroſolymitanae tempore, Sapientum (i. e. Doctorum) eruditionem in eam quae Azanitis, Azanitarum verò in eam quae Notariis competebat, degeneraſſe. Ubi, ut in Synagogâ Archiſynagogis Doctores, ſic Doctoribus foreign immediatè ſubordinari, iíſque demum Scribas aut Notarios apparet, ut & in Eccleſiâ, Epiſcopis Presbyteri, Presbyteris Diaconi, & Diaconis etiam foreign adjungebantur.
§. 7. Ex his conſtat, quid de Diaconis, cùm poſt Epiſcopos & Presbyteros, tertio demum loco ſubſiſtentes reperiantur (quod in Scripturis ſacris nunquam factum) cenſendum ſit; Quid verò, cùm Epiſcopis immediatè ſubnectantur, adhuc dubitari poteſt.
§. 8. Et primò, illud in comperto eſt, quod ex Epiphanio notavimus, foreign, in primâ Evangelii praedicatione, foreign, vel cùm Eccleſia foreign nondum perveniſſet, idoneos ubique repertos non eſſe, qui ad ſecundarii Presbyteratus officium, citra omnem praecipuè neceſſitatem (paucis adhuc ad Fidem converſis) admitterentur, ideóque Epiſcopo in qualibet civitate contentos fuiſſe, ei Diacono tantùm, aut unico, aut pluribus adjunctis, foreign, qui illi miniſtrarent, aut inſervirent, foreign, ſine quibus Epiſcopus eſſe nequibat.
§. 9. Tales autem infimi gradus miniſtri, inter hos mediocritatis terminos ſe per ſpatium aliquod continentes, tandem, cùm probè hoc munere defuncti fuerint, (foreign, inquit Apoſtolus, 1 Tim. 3.13.) foreign, inquiunt Scholiaſtae, foreign, inquit Apoſtolus, foreign, bonum ſibi, i. e. excelſiorem, vel Epiſcopalem in Eccleſiâ gradum (ſic Clemens foreign, ei in Cathedrâ Epiſcopali Romae ſucceſſit) acquiſituri erant, (interea in hoc infimi ordinis Eccleſiaſtici gradu, Epiſcopis inſervituri.) Quò & illud ſpectat, quùm addatur [foreign] foreign enim inter alia foreign notari affirmat Heſychius, ideóque hîc à Theophylacto explicatur per foreign, & foreign, honoratiores fieri, & in Eccleſiâ ſplendere, in Presbyterano, & Epiſcopali gradu.
§. 10. Et ita quidem de iſto ad Philipp. loco pronunciandum eſſe praediximus. De altero verò ad Timotheum multò magis. Ubi cùm de Epiſcopo & Diacono leges aut regulae Timotheo ferantur, qualiter imbutos eſſe oportuit, qui ad duos iſtos gradus promovendi erant, nihílque de Presbyteris hac in re adjiciatur, (cùm tamen in omnibus ad Eccleſiam pertinentibus ſe eum inſtituendum curaſſe affirmaverit, 1 Tim. 3.14, 15, &c.) commodiſſima facti ratio cuivis conſtat, nullos quippe adhuc, ſcribente Apoſtolo, Presbyteros medioxumos inſtitutos fuiſſe.