Reader
Works of Joseph Hall · Joseph Hall

Works of Joseph Hall, Version 1

ROTOMAGENSIS. ANONYMVS. AN LICEAT SACERDOTIBVS INIRE MATRIMONIA.

SCire volui quis primus inſtituit ne Sacerdotes Chriſtiani inire deberent Matrimonia. Deus an homo? Si enim Deus, eius certe ſententia & tenenda & obſeruanda eſt cum omni veneratione & reuerentia. Si vero homo & non Deus, de corde hominis, & non ex ore Dei talis egreſſa eſt traditio: Ideo que nec per eam ſalus adquiritus ſi obſeruetur, nec amittitur ſi non obſeruetur. Non enim eſt hominis ſaluare vel per dere aliquem pro meritis, ſed Dei proprium vnius eſt, ſcilicet, quod Deus hoc inſtituerit, nec in veteri Teſtamento nec in Euangelio, nec in Apoſtolorum Epiſtolis ſcriptum reperitur, in quibus quicquid Deus hominibus praecèpit inſertum deſcribitur. Traditio ergo hominis eſt & non Dei, non Apoſtolorum inſtitutio. Quemadmodum & Apoſtolus inſtituit, vt oportet Epiſcopum eſse vnius vxoris virum. Quod minime inſtituiſſet, ſi adulterium eſſet quod Epiſcopus haberet ſimul & vxorem, & Eccleſiam quaſi duus vxores, vt quidam aſſerunt. Quod que de Scripturis ſanctis non habet authoritatem eadem facilitate contemnitur qua dicitur. Sancta enim Eccleſia non Sacerdotis vxor, non ſpouſa, ſed Chriſti eſt, ſicut Ioannes dicit. Qui habet ſponſam, ſponſus eſt: huius inquam ſponſi Eccleſia, ſponſa eſt, & tamen huic ſponſae licet in parte inire matrimonia ex Apoſtolica traditione. Dicit enim Apoſtolus ad Cor. Propter fornicationes inquit vnuſquiſ que vxorem ſuam habeat, & caetera vſus que volo omnes homines eſſe ſicut meipſum, ſed vnuſquiſ que proprium donum habet à Deo, alius quidem ſic, alius verò ſic. Non enim omnes habent vnum donum virginitatis; ſcilicet, & continentiae, ſed quidam virgines ſunt & continentes, quidam vero incontinentes, quibus concidit nuptias ne tentet eos Sathanas propter incontinentiam ſuam & in ruinam turpitudinis corruant. Sed & Sacerdotes quo que alij quidem continentes ſunt, alij vero incontinentes, & qui continentes ſunt, continentia ſua donum à Deo conſecuti ſunt, fine eius dono & gratia continentes eſſe non poſſunt. Incontinentes vero hoc donum gratiae minime percipiunt, qui cum intemperantia ſuae conſperſionis, tum etiam animi infirmitate per carnis deſideria diffluunt. Quod nullo modo facerent; ſi continentiae gratiam & virtutem à Deo percepiſſent Sentiunt enim & ipſi aliam legem in membris ſuis repugnantem legi mentis ſuae, & captiuantem eos in lege peccati, & quod nolunt agere cogentem, qui de corpore mortis huius liberantur gratia Dei. Hac itaque eos lege captiuante, & carnis concupiſcentia ſtimulante, aut fornicari coguntur aut nubere. Quorum quid melius fit Apostolica docemur authoritate, qua dicitur, melius nubere quàm vri. Quod melius eſt, id certe eligendum & tenendum eſt: Melius eſt inquam nubere, quia peius eſt vri. Quia melius eſt nubere quàm vri, conueniens eſt incontinentibus vt nubant, non vt vrantur. Bona etenim ſunt nuptia, ſicut Auguſtinus ait in libro ſuper Geneſin ad literam, in ipſis commendatur bonum naturae quo incontinentiae regitur prauitas, & naturae decoratur foecunditas, Num vtriuſ que ſexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, recta excipitur honeſtate nuptiarum, vt quod ſanis poſsit eſſe officium, ſit aegrotis remedium. Neque enim quia incontinentia malum eſt ideo connubium, vel quo incontinentes copulantur non eſt bonum. Imo vero non propter illud malum culpabile eſt bonum, ſed propter hoc bonum ventale eſt illud malum: quoniam id quod bonum habent nuptiae. & quod bonae ſunt nuptiae, peccatum eſſe nunquam poteſt. Hoc autem tripartitum est, fides, proles, Sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum coniugale, cum altera vel cum altero concubatur. In prole, vt amanter ſuſcipiatur, benigne ſuſcipiatur, religioſe educetur. In Sacramento, vt coniugium non ſeparetur, & demiſſus aut demiſſa ne cauſa prolis alteri coniugatur. Haec eſt tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur foecunditas, vel incontinentiae regitur prauitas. Hanc autem regulam nuptiarum, & hoc tripartitum bonum inſtituit aeterna veritas ordine decenti & lege aeterna, contra quam quicquid fit, vel dicitur, vel concupiſcitur, peccatum eſt. Quod in libro contra Fauſtum Manichaeum Auguſtinus teſtatur, dicens, Peccatum eſt factum, vel dictum, vel concupitum contra aeternam legem. Aeterna lex eſt diuina voluntas, ſiue ratio ordinem naturalem perturbari vetans, conſeruari iubens. Quicquid igitur ordinem naturalem perturbari iubet, conſeruari vetat, exercere nuptias & earum tripartitum bonum, fidem, ſcilicet, prolem & Sacramentum eos habere prohibet, & regulā illam aeternae veritatis qua naturae decoratur foecunditas, vel incontinentiae regitur prauitas, eos ſoluere praecipit, &c. quibus naturalis ordo peragitur, abhominari iubet. Hoc inquam mandatum naturalem ordinem conſeruari vetat, perturbari iubet, & ideo contra aeternam legem fit, & peccatum eſt: peccant enim qui mandatum tale inſtituunt, quo naturalis ordo deſtruitur, Nam etiam vt videtur, minime credunt quod de Sacerdotum filiis aſſumat Deus ad aedificandam ſupernam Ciuitatem, & ad reſtaurandum Angelorum numerum. Si enim crederent, nunquam tale mandatum inſtituerent, quia ſcienter & nimia temeritate id efficere conarentur, vt ſuperna Ciuitas nunquam proficiatur, & Angelorum numerus nunquam repararetur: ſi enim ſuperna Ciuitas de filiis etiam Sacerdotum perficienda eſt, & ſi Angelorum numerus de ipſis etiam reparandus eſt, qui hoc efficere conatur vt nulli ſint, quantum in ipſo eſt, & ſupernam ciuitatem deſtruit, & Angelorum numerus ne perficiatur efficit. Quo quod peruerſius poteſt fieri? Hoc enim fit contra voluntatem & praedeſtinationem illius, qui quae futura ſint fecit. Fecit enim praedeſtinatione quae futura ſunt in opere. Quicunque ergo id efficere conatur at non faciat Deus in opere qua fecit in Predeſtinatione, ipſam Praedeſtinationem Dei conatur evacuere. Si ergo Deus fecit in Praedestinatione, vt filii Sacerdotum futuri ſint in opere, qui hoc efficere conatur vt non futuri ſint, in opere deſtruere molitur facta Dei quod fecit praedeſtinatione, & ita praedeſtinationem Dei nititur euertere, & voluntatem Dei contraire quae aeterna est. Voluit euim Deus ab aeterno, & ante ſaeculum omnes homines creare in ſaeculo, certo quidem ordine quo praecogitauit & praedeſtinauit eos ſe creaturum. Nihil enim inordinate facit, nihil in ſaeculo creat, quod non ante praedeſtinatione ſuae mentis procedente omnia ſaeculo diſponendo praeordinauerit. Quaecun que ergo in hoc ſaeculo ab ipſo creantur, Praedeſtinationem mentis praediſponentem ac praeordinantem omnia neceſſario ſequuntur, quod impoſsibile est non fieri quod Deus ab aeterno voluit & praeordinauit fieri. Neceſſe est igitur omnes homines eo ordine creari quo voluit ab aeterno & praeordinanit. Alioquin non ſicut voluit Deus ne que ſicut praeordinautt omnes homines ſunt creati, ſed quod hoc inconveniens est neceſſe est illos creari, ſicut voluit ab aeterno & praecogitauit at que praeordinauit, quod omnia quae voluit fecit, & nihil vnquam fecit quae non voluit ab aeterno & praecogitauit decreto certo & incommutabili, Quia nec eius voluntas irrita poteſt fieri, nec praecogitatio falli, nec praeordinationes commutari. Quae cùm ita ſint, neceſſe eſt vt ſicut Laici, ita etiam Sacerdotes de quibus homines creantur, ad ipſos creandos Miniſterium exhibeant diuinae voluntati & praeordinationi. Parentes non ſunt authores creationis filiorū, ſed miniſtri. Qui ſi Miniſterium non exhiberent voluntatem Dei & praecogitationem ſi poſsibile eſſet irratam facerent, ordinationique reſisterent. Quid ſi ſcienter facerent granius vtique delinquerent, ſi neſcienter minus non ſolum in Deum Patrem, ſed & in caeleſtem Ieruſalem ſanctorum omnium matrem, quod quantum in ipſis eſſet illos creari non permitterent, ex quibus ea adificanda & coeleſtis patria dantia ſunt praeparanda. Sed ab hoc delicto defendit eos impotentia, quod non poſſunt voluntati Dei reſiſtere & praeordinationi contraire. Voluntas enim Dei & Praedeſtinatio lex aeterna est, in qua omnium rerum curſus decretus eſt, & paradigma est, in quo omnium ſaeculorum forma depicta est, quod nulla ratione aboleri potest. Huic igitur miniſterium non exhibere malum est, quod exhibere bonum est & maxime cum bona fit voluntate. Quod tum fit, cum parentes conueniunt cauſa gignendae prolis, non appetitu exercendae libidinis. Gignendae prolis dico, quia & praeſens Eccleſia multiplicetur, & coeleſtis Ciuitas fabricetur, & electorū numerus compleatur, quorum nihil poteſt fieri ſine conuentione tali. Si enim primi parentes Sanctorum omnes aut continentes permanſiſſent aut virgines, nullus Sanctorum ex eis eſſet natus in ſaeculo, nullus gloria & honore coronatus in coelo, nullus adſcitus in Angelorum numero. Sed quia ineſtimabile bonum est; quod ſancti nati ſunt in ſaeculo, quod gloria & honore coronantur in coelo, & quod adſciti ſunt in Angelorum numero, ex eo parentum foecunditas beatior praedicatur, & conuentus ſanctior. Sic ergo melius fuit eis tales filios genuiſſe quam non genuiſſe, talem que fructum nuptiarum protuliſſe, quam ſine fructu continentes, aut virgines extitiſse. Quamvis bonum ſit quibuſdam continentes eſſe, vel virgines, illis viZ. quos Deus voluit ab aeterno, & praeordinauit ita creandos eſſe in ſaeculo, vt continentia vel virginitate permaneant: ſicut enim voluit ab aeterno, & praeordinauit quoſdam, ita creandos eſse in ſaeculo, vt fructum nuptiarum faciunt & filios generent, ita etiam voluit & praeordinauit ab aeterno, quoſdam ita creandos eſſe, vt in continentia vel virginitate permancant. Et ſicut illi ad creandos filios voluntati Dei & praeordinationi miniſteriū exhibent, ita & iſti ad conſernandā & continentiā & virginitatē voluntati Dei & praeordinationi miniſtrant. Ac per hoc & illorū foecunditas & iſtorum virginitas bona eſt atque laudabilis, quae ſi non miniſteriū exhiberet volūtati Dei & praordinationi, nec bona eſſet nec landabilis. Omne enim quod voluntati Dei & praordinationi contrarium eſt, nec bonum est nec laudabile. Si ergo voluit Deus & praedeſtinauit alios futuros virgines, alios nuptiarum fructū facientes. Si enim omnes eſſent virgines, nullus Sanctorum qui vel naſcitur vel naſciturus ſit, in hoc ſaculo natus eſſet, vel naſciturus. Nec ipſi etiam virgines eſſent, quia nati non eſſent. Ex foecunditate enim illorum orta eſt iſtorum virginitas. Magnum igitur bonum eſt foecunditas, de qua ſancta praeceſsit virginitas. Quia autem virgines eſſe debeant, & qui nuptiarum fructus facientes, docet cos verbum quod Deus ſeminat in cordibus illorum. In aliorum enim cordibus ſeminat verbum bonae foecunditatis nuptiarum fructum facientis, in aliorum vero cordibus ſeminat verbum virginitatis,*Deeſt (opinor) pars clauſula; Illi ergo in quibus ſeminat verbum virginitatis, &c. ipſi virginitatem ſeruare deſiderant: In quibus vero verbum nuptiarum ſeminat, ipſi facere nuptiarum fructum appetunt.