Commentary Upon Revelation, Prefatory poems
DIuinus quidquid vates, contexerat altis
Sphingibus hic dextré Forbeſius referat.
Sic ſibi promeruit nomen per ſaecula; foelix
Qui ſimili expendit pauca talenta modo.
Andreas Aidius Scoto-Britannus.
Ad patrem ſuum colendiſſimum Patricium Forbeſium à Cothari de pererudito eius in Apocalypſin Commentario Iohannes Forbeſius filius.
VAtibus haec olim ſanctis imperuia, Ioua
Innuit: Iſacidis quiſque Propheta ſuis:
Poſt vatum Deus haec, etiam tunc aſpera, nato
Fulminis oſtendit, caetibus ille Aſiae:
Presbyteri Deus haec patefecit, peruia tandem,
Patricio, varijs gentibus indepatent:
Peruia nulla via eſt talis ſine Flamine Sancto,
Quo duce (teſte libro hoc) inuia nulla via eſt.
Ingentem veteres, amplam Zebedeia proles
Obtinet hinc laudem, Forbeſiuſque ſuam.
Pectus ob haec tacitae pertentauere Sionis
Gaudia, quae prae ſe vate canente tulit:
Hinc etiam Ionias Hilarauit Apoſtolus vrbes,
Oblectauit enim littera miſſa viros:
At duce Patricio lector pius intime noſcens.
Geſtit, & exultat; laetitiaque fremit.
Propter aquas vitreas ignitas, moſis & Agni,
Turbae tenens palmas, nobile cantat epos;
Diuinum, a quo lux, numen ſuper ardua tollens,
Forbeſij, per quem, nomen in alta ferens.
Hinc tua progenies noua pectore gaudia voluit,
Dum te, chare pater, Neſtora quiſque cupit.
Neſtor eris, nec Neſtor eris, ſed corpore quanto
Mens preſtat, tanto Neſtore maior eris.
Victa cadunt ictu annorum, collapſa putreſcunt
Corpora, at ingenijs ſtat ſine morte decus.
Eſto quidem, arctatam vinclis & ſuſpirantem,
Admeliora animam liberet inde Deus
Quantaque terricolis tua per ſpicientia praebet
Gaudia, caelicolis mens tua tanta ferat;
Te tamen haud triplicis venturi terminus aeui
Finiet, aut lucem nox ruitura tuam;
Daedala ſed magni dum ſtabit machina mundi
Ingenij viues per monumenta tui:
Te monſtrante micat primoque oriente relicto
Ardua caelorum Phoſphorus vſque petit,
Donec protulerit vultus ſplendore decori
Aeternum aeternus Phaebus ab axe diem;
Tum clarus multis in milibus aera carpens
Te ſiſtes album Principis ante thronum.
Indeque cum Chriſto clamore per aſtra ſecundo
Coelica tendentem turma ſequetur ouans.
Ad Papam Romanum idem. Apoc. cap. 13. verſe 2. commentarij in id caput ſectionibus 1. 2. 5.
QVis renuat diadema tuo ſubmittere ſceptro?
Nam merito in terris diceris eſſe Deus:
Cui ſua mundi huius Deus imperiumque thronumque
Tradidit, & vafris vincere poſſe dolis.
Ad ciues Romanos idem. Apoc. cap. 17. verſe. 16. Sect. 14. & cap 18. verſ. 8. 21. 22. 23. Sect. 8. 14.
QVid gelidae torpent dextrae, ſalientia pulſat
Cordapauor, mutat pallidus or a tremor?
Non Elephante vehens Pyrrhus, non feruidus oris
Currit ab heſperijs Hanibal arma ferens:
An quiae terribilis magis eſt Cothariſtius heros,
Qui Romaman cipiti coelitus enſe quatit?
Ad Ieſuitas idem. Apoc. cap. 16. verſ. 13. 14. ſect. 8. 9.
VOſne eſtis triplici ranae de gutture, iuſſae
Obſtrepero regum corda ciere ſono?
Quis iubet ergo ſacrum praetendere nomen Ieſu?
Num fucata gerens cornua fronte fera?
Quid ruitis veluti ſtimulis furialibus actae?
Speſne Orci in veſtro totalabore ſita eſt?
Ad Papiſtas omnes idem. Apoc. 7. verſ. 10. ſect. 7.
ADeo noſtro veluti perenni
Fonte promanans & ab eius Agno
Lux ſalutaris fluit atque pleno
voluitur alueo.
Ad Authorem commentarij idem. Apoc. cap. 16. verſ. 9. & 10 ſect. 6 7.
NOn Troas flexit Nereus, non regia Virgo
Exitium patriae vaticinata ſuae:
Maternum est, ſoboles ſi ſit Troianarebellis
Diuiniſ que minis conſilijſ que tuis.
Ad Iudaeos idem. Apoc. cap. 9. verſ. 11. ſect. 7 & cap. 16. verſ. 16. ſect. 10. & cap. 19. verſ. 2. 3. 4. 6. ſect. 4.
SAncta ſanctorum ſoboles parentum
Quae dementra (proh dolor)
Faſcinans veſtros animorum ocellos
Meſſiam prohibet ſequi?
Scilicet promptos, ſimulans Abaddo…
Agni cornua, territat.
Ergo cum magnis petit Armageddon
Vis Papiſtica copijs:
Per Perathaeum via ſiccaeoïs
Fietregibus alueum.
foreign ſine fine quando
Ibit dirus foreign,
Omnis Abrami canet Halleluiah
Laetans progenies boni.
Ʋoce clamantes alacri Halleluiah
Gentes gaudia proferent.
Halleluiah, ter, quater Halleluiah
Tota Eccleſia concine….