Reader
Acts and Monuments Volume 2 Part 2 · John Foxe

Acts and Monuments Volume 2 Part 2, Book 11 · Letters 1 · Letter 3

❧Epistola Gulielmi Sherwodi aduersus Dominum Latymerum expostulatoria.

¶Gulielmus Sherwodus praesbyter, D. Latymero Kyngtoniae, Rectori, gratiam & pacem à Deo patre nostro & domino Iesu Christo.

NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res vna (est Deus testis) nos hoc tempore animauit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christiané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi videbare. Ac primum quidem prouerbio illo de fure & pastore (quanquam prouerbij vocem parabolae vice mihi vsurpasse videtur Euangelista) carpsit, vt recte & vere aiebas, Christus Scribarum & pharisaeorum (vtpote deus,Praelatos omnes esse latrones. eo que foreign) vesaniam obduratam que incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in genere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad vnum fures sunt & latrones. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in stabulum ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi omnes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te vno paucis que alijs, quos nescio tuae fa…inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, vt semper vsus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si diuo credimus Paulo, ante tempus iudicandum, quod veniat Dominus qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium, Christus quo que ipse, iudex viuorum & mortuorum, à deo patre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) iudicio iudicatis eo iudicabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo praedicari, annunciari, reuelari, & si fieri possit, ob oculos poni, no debacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, nō dici bonum malum, & malum bonum, dulce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dum alius alium mordemus & deuoramus, vicissim alius ab alio consumemur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse videto. Nouimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo: sed faciles nymphae risere sacello. Heu, heu, Latimere, quae te dementia caepit, vt mentireris, dixissem praedicares plures longe in Christi ecclesia fures esse, quam pastores, plures haedos quam oues? Non sic Cyprianus ille, non sic. Sed quid? Est, inquit, Deus verax, omnis autem homo mendax Stat confessorum, hoc est (vt ipse intelligit) pie Christianorum, pars maior & melior in fidei suae robore, & in legis ac disciplina dominicae veritate, nec ab ecclesiae pace descedunt, qui se in ecclesia gratiam consequutos de Dei dignatione meminerunt. Atque hoc ipse ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui iuncti confessionis consortio fuerint, à contagionis crimine recesserunt. Vero illuminati euangelij lumine, pura & candida domini luce radiati, tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in Diaboli congressione victores. Quae sanctissimi hominis sanctissima verba, ausim, te etiam reclamante de ea ipsa, quae nunc ecclesia, praedicare, vereque affirmare, quam vbi ex confessoribus Christi filij Dei viui depinxisses, statim vbi esset gentium te nescire praedicabas. Dicebas enim, Quisquis cum Petro Christum Dei viuentis filium fatetur, Petrus est, & de ecclesia, seu, vti ipse interpretabaris, congregatione, (subdola nimirum vsus arte, ac caeco potius praestigio) ac si hoc loci magis nihil ad Petrum, Christi in terris summum vicarium attineret, quam ex Christianis alium quemlibet. Esto, simus nos, vt Origenis vtar verbis, aliquo modo Petrus, si dixerimus quod dixit Petrus. Tu es Christus, filius Dei viui, non carne & sanguine nobis reuelante, sed patre qui est in coelis mentem nostram illuminante, non alio dicendi genere dicemus haec nobis Petri competere verba, quam ipsi Petro? Absit procul, absit. Nam secundum Christi nomen omnes qui sunt illius, Christi dicuntur, dicente propheta: Vt saluos faciat Christos suos. Item, Nolite tangere Christos meos, & tum alio longe modo hic, alio illi vnctionis vocabulo insigniuntur. Sanius certe Roterodamus cuius imitatorem, & sequacem strenuum in nonnullis video. Is (tu es Petrus & mox quae sequuntur) in primis in Romanū Pontificem, vt in christianae fidei principē competere ait, omnium semoto dubio, Annotatione in 16. Math caput: quanquam plus aequo Origenianae sententiae inniti ibidem mihi videtur. Quod si dixerimus te authore aequaliter, & indiscriminatim haec de Petro, & omnibus christianis intelligi, incidemus in illam Lutheranam sententiam. Omnes Christianos esse sacerdotes, & Ordinatum nullam potestatē accipere, quam antea non habebat, sed deputari tantum ad licite vtendum potestate, prius habita: quae sententia iam olim est ab ecclesia damnata.

Ad haec aiebas Christum, quum minima vocaret praecepta, Scribarum & pharisaeorum allusisse impietate, qui vt sua eueherent, & amplificarent, minima dicebant diuina. Multum hic discors es ab Origine, scripturarū interprete, saneque vigilantissimo, qui Homilia in Matthaeum quinta adeo non negat reuera quaedam Dei praecepta dici, & esse minima, vt ex solutione, & obseruatione eorum minimum & magnum dici in regno coelorum nihil obscure praedicet. Simul pugnat quod tum Christus ipse seorsum à plebe & populo cum pauculis discipulis, suae celestis, tum solis doctrinae capacibus in monte versabatur, nihil interim cum Scribis, nihil cum Phariseis tractans, vt diuina illa cō cione sua prorsus indignis.

Subiunxisti christiane parum vt mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christianum esse, quam sit Iudeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christianum, sed Oecolampadianum

*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan vtcunque suppleri possunt ex sequente Latimeri responsione.

Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Petri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defendendus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum inefficax est, (tibi dabo claues regni coelorum. &c.) Si nihil est opus vt defensetur Petri primatus, nihil est opus vt defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem vsque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus referre posse beneficam Petri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri confessio, an non est Iesum esse Christum filium Dei viuentis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri primatus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro viri…i sedem tueatur, & defenset apostolicam.

Apertissimum mendacium esse clamitas, Christum cum pauculis discipulis in monte seorsum a turba versa…ū fuisse. Apertissime tum mecum mentitus est Origenes, scripturarum interpres vigilantissimus, qui Homilia in Matthaeum 5. inquit: Descendēte Iesu de monte, sequutae sunt eum turbaemultae, Docente vero domino in monte, discipuli erant cum ipso, quibus datum erat coelestis doctrinae nosce secreta, per quae salutis scientia brutorum corda salirent, coecorumque oculis per mundanae delectationis tenebras caligantibus, lucem patifacerēt veritatis. Vnde & dominus ad eos: Vos estis (inquit) sal terrae, vos estis & lumina mundi. Nunc vero descendente eo de monte, tubae secutae sunt eum. In montem scilicet ascendere nequaquam poterant, quia quos delictorum sarcinae deprimunt, ad mysteriorum sublimia, nisi abiecto onere scandere minime valent. Audis nostram, non tuam ab Origene probari sententiam.

Notas praeterea, quos nescio, tibi tum notissimos, alij nulli pseudopraedicatores, qui populo suadent christiano sat esse, si credit quemadmodum credit ecclesia, & nescire interim quid, aut quomodo credat, ita miserum vulgus ab ampliore dei agnitione querenda dehortando. Iniqua, & praeceps satis censura in verbi Dei ministros. Tales siqui sunt, debemus Lutheranae & haereticorum ecclesiae: in nostra esse nequeunt, quum pollicitus sit spōsus ad consummationem vsque seculi se non deserturum sponsam suam ecclesiam. Quae dicis reliqua, quum sint mera conuitia, transeo.

Quod satis declarat, quod postremo penè dicis argutè philosophatum me de iustificatione fidei, interim mea nihil conuellens. An hoc est argutè philosophari de iustificatione fidei, dicere fidem iustificare, sed non solam, imo & opera suam habere iustitiam, sed in fide, sed in charitate? Hoc ego arguebam quod opera diceres non iustificare. Si hoc est philosophari, ego sum philosophatus, & non ego tantum, sed & Iacobus apostolus. Fides est, fateor, vt recte dixit Augustinus Fundamentum▪ & radix iustae vitae, qua consequimur bonorum operum voluntatem, ac ita iustitiam. Tantum ne putet quis iusticiam sola animi existimatione finiri omni bono & pio excluso opere. Caetera, quum nō agnoscis ego sepelio. Vnum id adijciens, si bene feceris, bene recipies: sin autem male, ecce in foribus aderit peccatum tuum. Alias nacto otio abundantius. Interim vale. Derhamia.

Salutem plurimam.

NON EQVIDEM sum ego vel adeo ferox, quod sciam, vir item exemiè,This letter is an aunswere of M Latimers … this that goeth be…o…e. vt ab homine Christiano christianè admoneri moleste feram, vel adeo in sensatus, & à communi sensu alienus (ni fallor) vt me prius suggillatum fuisse abs te & inter pocula, neque semel suggillatum quam admonitum, imo nec admonitum tandem sed acerrimè potius redargutum, sed conuitijs & mandatijs male habitum potius, sed calumnijs inique affectum potius, sed falso condemnatum potius, constanter probem. Quod si tuis hisce literis pro illarum iure & mei animi ductu ego iam responderem. Sed cohibeo me, ne dum conor tuo morbo mederi, bilem tibi moue am homini vel citra stimulum (vt prç se ferunt literae) plus quam oportet bilioso. Imo det vtrique Deus, quod ipse vtrique norit commode fore, & mihi videlicet vel in medijs calumnijs patientiam christiano homine dignam, & tibi iuditiū aliquando tam rectum quam nunc habes zelum tu opte marte bene feruidum. Conducibilius, opinor, fuerit sic orare, quam eiusmodi criminationi apologiam parare, quum & ego iam negotiosior sum pro concione mihi perendie dicenda, quam vt commode possim respondere: & mēdatiora sint tua omnia, quam vt iure debeam ea confutare. Sed vt paucis tamen multis, si fieri possit, satisfaciam, primū operepraetium fuerit in mediū statuere, & quid ego dixi, & quid tu ex dictis collegisti. Collegisti quidem multa, veluti sanguinem è silice colligendo ex cussurus. Sed sic est affectꝰ vti video, erga me tuus, quem ob rabiem eiusdem aegrè nosti dissimulare. Esto dixerim ego omnes papas, omnes episcopos, vicarios rectores que omnes, per ostium non intrantes, sed ascē dentes aliunde fures & latrones esse. Dum sic dixi, ex introitu & ascensu, non ex personis & titulos cum Christo sum rem metitꝰ. Hinc tu tua minerua colligis omnes papas, omnes episcopos, vicarios rectoresque omnes, simpliciter fures esse, saltem sic me dixisse. Num iusta hic (mi frater) collectio? An non iuste in te quadret illud Pauli ad Romanos? sic aiunt nos dicere, sic male loquuntur de nobis, sed quorum damnatio iusta est (inquit:) & tamen iustius videri possunt ex Paulo collegisse aduersarij, quam tu ex me. Iam si idem dei verbum nunc quod prius, neque minus deo gratum acceptumque, quisquis interim minister verbi fuerit nonne & eadem damnatio calumniatores ministri nunc manet quae olim? Longe interest dicas omnes per ostium non intrantes fures esse, & omnes simpliciter fures esse. Sed vnde (quaeso) dum ego dico omnes per ostium non intrantes fures esse videor tibi dicere omnes simpliciter fures esse? nisi forte plaerique omnes videntur tibi aliunde ascendere, & non per ostium intrare? Quod si senseris, at nolito dicere, si sapis (sapis autem plurimum) quod sentis▪ Cum quanto enim id dixeris tuo periculo, ipsi videris. Et nisi id senseris, cur per Deum immortalem ego non possum dicere omnes esse fures, qui per ostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant, nisi videar tibi dicere statim omnes ad vnum fures esse: & tum quae te potius caepit dementia, dum sic colligis, vt plures fures quam pastores colligendo esse feceris. Nam velis nolis verum est quod ego dixi nempe quotquot per ostium non intrant, sed aliunde ascendunt fures & latrones esse, seu papae seu episcopi fuerint. Quare dum sic in ipso exorbitas limine, quorsum attinet, reliqua examinare? Sed age, hoc tibi arridet plurimum, quòd Pharisaei sunt tam tectè à Christo repraehensi, & non palam, quomodo tum non displicebit è regione tibi acerbissima illa, simul & apertissima criminatio, in os & coram turba illis obiecta, (Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae) vbi nominati taxantur? Sed Christus, inquis, deus erat peruicatiam cordis conspicatus. Tu vero homo, patentium intuitor, no mentium rimator. Sum sane homo (vti dicis) id quod citra tuam operā iam olim habeo exploratum: homo (inquam) sum, non labem in alieno corde delitescentem, sed vitam omnibus patentem & expositam intuitus, adeoue ex fructibus cognoscens, quos Christus admonuit ex fructibus cognoscendos, ipsum quorundam viuendi genus libenter damnans denique, quod in sacris literis sacrisque interpretibus damnatum toties comperio, nihil id quidem moratus, quaecunque ipsum amplectuntur personae: quod dum ego facio, neque cordium latebras vlterius penetro, nonne immerito abs te reprehendor? qui non homo mecum sed plusquam homo es, dum mei animi emphasim melius nostri per arrogantiam, quam egomet noui, vtpote qui non sat habes quae dico nouisse, sed quae sentio nondum dicta noueris abditissima cordis mei penitissime rimatus, ne non cite in teipsum competeret, quod in me torquere molitus es: nimirum noli ante tempus iudicare, noli condemnare, vt discas quam oportet mendacem non esse immemorem, ne proprio forsan gladio iuguletur, & in foueam incidat ipse, quam struxerat alteri. Nam dum ego pronuncio fures esse, quotquot per ostium non intrantes ascendunt aliunde, tibi non verba solum audienti sed & corculum meum contemplāti omnes ad vnum fures esse pronuntio, excepto meipso videlicet & alijs meae farinae hominibus, nescio, (inquis) quos. Sed quis illam fecit exceptionem, nisi tu qui cognoscens occulta cordium, sic inquis, sensisse Videris? Sed tibi sic sensisse videor, cui & dixisse videor quod (vt liquidissime constat) neutiquam dixi. Sed tibi peculiare est alios à cordis intuitu prohibere, vt vpse intuearis solus, quicquid est in corde, acie vidilicet tam perspicaci, vt videas in corde, quod in corde nondum est natum: id quod ibi facis quo que , dum quod ego de ecclesia recte dixi, tu tuo more calumniaris iniqué, quasi ego, quod ad vsum clauium attinet, aequassem omnes cum Petro, cum ne vnum quidem verbum de clauium potestate sit dictum. Imo ne cogitatum quidem, ne que Petri primatui derogatum, vt cuius nulla sit facta mentio. Sed tu pro tuo candore sic colligis, dum ego nil aliud quam admonui auditores ecclesiam Christi super petram non super arenam fundatam, ne mortua fide plus satis haereant tum perituri & portis inferorum foedissime cessuri, sed fidem opetibus ostendant, tum demum vitam aeternam habituri. Quid ego minus quam omnes christianos, vt ego sum, sacerdotes dixerim esse? Sed ocul…tissimi sunt inuidi ad colligendum quod venantur. Nonne hic optimo iure cogor nonnihil christianae charitatis in tuo pectore desiderare? qui dum nescis confutare quod dico, miris modis mihi impingis quod possis cō futare. Tu vero optime nosti quid sentit Lutherus de Ecclesia. Et ego non grauabor subscribere, quid sentit post multos alios Lyranus super .xvi. Mathaei. Ex quo patet inquit, quod Ecclesia non consistit in hominibus, ratione potestatis vel dignitatis ecclesiae, seu secularis, quia multi principes & summi pontifices, inquit, inuenti sunt apostatasse à fide, propter quod ecclesia consistit, inquit, in illis personis, in quibus est notitia vera & confessio fidei & veritatis. Hic consensit & cum Hieronymo Chrisostomus Sic enim dicunt: (nescio an applaudant tibi quod dicunt, quippe qui in illis te prodis esse:) Qui promptiores sunt ad primatum Petri defensandum, etiam cum nihil sit opus, quam ad beatificam Petri confessionem germanis fructibus referandam. Sed tu mittis me ad Augustinum, bene liberalis consultor. Ego optem te eundem legere si libeat in epist. Ioannis tractatu tertio. Videris enim in Augustinianis operibus non adeo exercitatus, cum de fidei iustificatione tam argute philosopharis. Quocirca cuperem te in collectaneis Bedae exertitationem fore, cum tua ipsius collectanea Augustinum non spirent, vt iam non pluribus neque illius, neque aliorum authorum locis querendis te grauem, Sed illud non omittam tamen, etsi aliò etiam me euocent negotia, non allusisse videlicet Christum pharisaeorum impietati, cum praecepta vocaret minima. Sic enim tu audes dicere, quia aliam in Origine interpretationem legisti. Pulchre admodum obiectum quasi vnus & idem scripturae locus non sit ab alijs aliter feré expositus: Origines de illusione nō meminit, igitur nemo, qualis consecutio? Sed nihil, inquis, ibi Christo cum Pharisaeis: & id quoque non minus pulchre abs te dictum, quasi non statim post subderet Christus de Scribis & Pharisaeis mentionem, populum ab illorum iustitia humanis. i. suis ipsorum traditionibus stabilita reuocans. Nisi abundauerit iustitia vestra inquiens plus quam scribarum. &c. At versabitur tum, inquis, Christus cum pauculis discipulis seorsum à turba: imo hoc apertissimum mendatium est id quod verba Mathaei caput 7. claudentia luce clarius commō strant, vt tolerabiliora sint mihi de me mēdatia tua, qui audes de ipso Christo & eius sermone mentiri. Et factum est, inquit, vt cū finijsset Iesus sermones hos, obstupuerunt super doctrina eius. Ecce autem, si Christus seorsim à turba sit locutus, quomodo obstupuerunt super doctrina, quam per te non audierunt? Sed lucas Euangelista, siue de eodem, siue de consimili Christi sermone locutus, testatur turbam audijsse, capite. 7. Cum consummasset Iesus sermones hos (inquit) audienti populo, En quò prolabitur praeceps iuditium tuum inuidia male deformatum? Scilicet tu ipse hîc non toto erras coelo? dignius videlicet qui aliorū errores expisceris & notes, & ad pallinodiam reuoces: Tu tuo sensui hic non fidis? Medice cura te ipsum, & disce quid sit illud: Hypocrita, cur vides festucam. &c. Disce ex suis trabibus alienis festucis parcere. Ego nihil dixi, testor Deum, non mentior, quod vel Oecolampadio, vel Luthero, vel Melanthoni acceptum referre debeam: & tamen tu, quae est tua charitas, non vereris id meo assuere capiti. Ego si feci istud, decidam merito ab inimicis meis inanis. Sed nescis tu quidem opinor cuius spiritus sis, dum mauis ministrumverbi impudentissimis mendatijs lacessere, quam testimoniū veritati perhibire, quod quantūsit piaculū in cōspectu dei, tu abs que doctore non ignoras, in cumulum damnationis tuae nisi resipiscas. Iam vero num ego vitupero, vt quis credat quemadmodum ecclesia credit? Non sane vitupero, nisi quod maleuo lentia erga me tua tam surdas reddidit aures tuas, vt ne audiens quidem audias quae dicuntur. Sed hoc vitupero, vt quis cui christianorum suadeat, quemadmodum suadere solent pseudopraedicatores non pauci, sat per omnia esse, credere quemadmodum ecclesia credit, & nescire interim quid aut quomodo credit ecclesia, & sic miserum populum ab ampliori dei agnitione quaerē da dehortari? Quod postremo mihi obtrudis, mendatium est & illud, plus quam dici possit inhumanum, ne que eo mea verba sensu accipis, sensu quo sint à me dicta, ideoque Hieronimo super 26. Mathaei teste falsus testis coram deo futurus. Lege locum, & relinque falsum testimonium. Ego dico Christianum, i. baptismo in Christianorum numerum receptum, si professioni non respondeat, sed carnis desiderijs sese dedat, non magis christianum esse quod ad consecutionem aeternae vitae spectat, quae promittitur Christianis quam Iudaeum aut Turcam: in quam huius conditionem in illo die deteriorem fore, si verum tibi dixit: melius esse viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam. &c. Et quibus dicit Christus nunquam noui vos? Nonne his qui per nomen eius prophetantes, virtutes praestiterint't, nonne negabit Christus nos, illum praenegantes coram hominibus? Non statuemur inter oues Christi a dextris, si non vitam Christo dignam retulerimus professi Christum, sed professionem mala vita contaminantes. Sunt verius pseudichristiani quam Christiani habē di: & ab Augustino & Christo vocantur Antichristi, Non nego quin obliga…io manet, sed in maiorem damnationem manet si nō satisfacit obligationi, Officiū concionatoris est hortari auditores vt sic sint christiani, vt compatientes hic cum Christo, cum Christo conregnent in coelo, vt aliter christianum esse non sit illis christianum esse. Sic scripturae, sic interpretes scripturae loquuntur verbis haeretica tibi videatur loquutio, sed auarus, fornicator, homicida, inquis, catholicus est & Christi seruus: tamen sic animi gratia tecū ludā. Fornicator per te est Christi seruꝰ. sed idēest pecti & diaboli seruus: ergo idem potest duobus dominis seruire ꝙ Christum latuit, Et si fides mortua efficit catholicum, & daemones pertinēt ad ecclesiam catholicam, vtpote qui iuxta Iacobum credunt & contremiscunt. Fornicator (inquis) fidit Christo: spes non pudefacit. qui fidit Christo non peribit, sed habebit vitam aeternam. Ne que me latet ad Galathas scripsisse Paulum fide aber rantes ecclesiam tamen vocasse: sic idem ad Corinthios scribens eos in eodem capite nunc carnales appellat, nunc Dei templum Corinthios nimirum intelligens, sed alios at que alios? Neque enim templum dei erant qui carnales erant: quanquam nec me latet ecclesiam i. multitudinem profitentium Christum, partim ex bonis, partim ex malis conflatam esse, nempe rete euangelicum ex omni genere congregrari. Quid hoc aduersum ea quae ego dixi qui conabor omnes bonos non malos efficere, & ideo laborabā vt auditores mei non putarent magnum esse si in malis ecclesiastici inuenirentur: sed non visum est tibi piam praedicationem piè interpretari, dum existimas ad pietatem pertinere, si pie dicta impie reuocarentur. Si colloquia tua non sunt quam scripta clementiora, neque neutra ego optem mihi contingere. sed omnis amarulentia, tumor, ira vociferatio, maledicentia tollatur à te cum omni malitia: & tamen neque colloquijs neque scriptis me grauabis. Tu non optares (opinor) tales auditores, qualem te praestiteris. Sed deus te reddat benigniorem, vel à meis concionibus quàm longissime ableget. Vale.

❧ Spiritum Veritatis.

FLAMMIS, fumo que quam lectione, aut oculis digniores multo perlegimus tuas literas, quibus tua ipsius scelera in nos torquere subdole, & astutè admodum moliris Et quo firmius ista tua statuas, veterē inter pocula me tui suggillatorem facis. Quod quam vere (vt omnia) dicas, iam vide. Narrauit nobis praesentibꝰ iamolim Marchfeldiae vnus & item alter, qui tuae interfuerant concioni, te palam summa que vt prae te ferebas, cum authoritate dixisse, indignos esse miseros homunculos, qui angelica salutatione salutent deiparam virginem ni velint ipsam rursum vt p…r…t Christum. Ego haec dixi, parum Christiane & religiose abs te dicta, cauendumque diligenter pijs quibusque christianis, ne huiusmodi fidem habeant concionatoribus. An hoc est te …uggillate an magis & tibi & illis pie, & religiose consulere? Nihil ego tibi & tu mihi, necdum viso, bilis impingo, sed summa raraque te esse modestia, & tolerantia hominem (vt videri vis) gaudeo, sed & gaudebo nec retorqueo in te conuitia, & probra, quibus tuae scatent literae. At istud non video quomodo dicas (imo nec admonitum tandem, sed acerimè potius redargutum, sed conuitijs & mendatijs male habitum potius, sed calumnijs inique affectum potius, sed falso condemnatum potius) Redargui fate or, at ea redargutio quam admonitio, aliud nihil. Conuitium nullum, mendatium nullum, calumnia nulla, quod sciam, in meis conspicitur literis, nisi mentitus est Paulus, Nisi calūniatus est Paulus, Nisi cō uiciatus est Paulus quum diceret quosdam se dixisse, faciend… mala vt venirent bona. Nos calidi adhuc tuo spiritu, tua tibi tetulimus verba, id quod norūt probe omnes, qui te illic vna audiere. Vtinam tu nil tale effudisses, ego tum certe nihil tibi tale asscripsissem. Absit à me vt ego (quod dicere videris, vllo te animi odio, vllo te impio mentis affectu persequar. Didici ex Christo diligere etiam inimicos: tantum abest vt hominem fratrem, eiusdemque domini conseruum odio habeam Sed plus quam hostilia, plus quam cruenta tua verba nequicquā me mouent. Tantum quam possum paucissimis tuis respondebo post hac te tuo relicturus iudici.

Primum quod dicis (Esto dixerim ego, omnes papas, omnes episcopos, vicarios, rectoresque omnes per ostium non intrantes sed ascendentes aliunde fures esse & latrones, dum sic dixi, ex assensu non ex personis & titulis cum Christo sum rem metitus.) Si id dixisses, nihil nobis tecum ea de re negotij fuisset. Sed (quod tu mea minerua collegisse dicis) dicebas, Papae videlicet omnes, episcopi omnes, vicarij omnes, rectores omnes fures sint, & latrones, nulla, quam audiui neque ascensus, neque descensus, neque per hostium, neque per fenestram mentione facta. Nec ego adeo surdis eram auribus, vt si quid tale suo loco dixisses, continuo non excepsissem. Eum quem nunc adfers sensum catholicum veneror, & exosculor: priorem reijcio & detestor. Sacra scripturae authoritas principi populi tui non maledicis) non sinit me vt sentiam, vt tu mihi ascribere videris, plaerosque omnes aliunde ascendere. Quis sum ego vt iudicem alienum seruum (Vnusquisque enim propriam sarcinam baiulabit. Non ego, sed nec alius quisquam vetuit vnquā quo minus diceres omnes esse fures qui per hostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant. sed qui per hostium non intrantes, ascendunt aliunde, iam primum audio quod si prius (vt iam dixi) adiecisses, verbum nullum. Quod dicis, quae me dementia coepe rit sic, collegisse, vt plures fures quam postores, plures hoedos quam oues esse in ecclesia dixisti. Quod quam dixeris, vt prius dixi, vere, ipse videto. Iam prioribus literis saniorem fuisse diui Cypriani Martyris de ecclesia censuram docuimus. Frustra dicis apertam illam & in os obiectam criminationem, vae vobis Scribae & Pharisaei,, hypocritae, mihi è regione displicituram, quum adeo, vt dicis arrideat tecta & parabolica illa, Qui non intrat per hostium in stabulum ouium &c. Non potest profecto mihi vnquam displicere aliquod sacrum Christi factum. Praesētes repraehendebat ipse impios, Scribas & Pharisaeos iuxta id: Annuncia populo meo scelera sua non aliena: absentes tu papas & episcopos, qui talia fecerant vae futurum praedixit: tu vocabula, quo nescio afflatu, tantum respiciebas. Nullius ego hominis animum iudico vnquam, sed nec iudicabo, tantum abest vt animi tui emphasin mihi arrogauerim vnquā. Desine mihi obijcere talia. Quod audiuimus loquimur, quod vidimus testamur. Si sanè, & rectè ad quem libet Christianum interpretatus es id Matthaei. Tu es Petrus, aequaliter, vt dicis, de ecclesia, nihil omnino de vi clauium locutus, gaudeo. Mihi certe non arridet. Nec dixi te dixisse omnes Christianos, vt tu es, sacerdotes esse, sed illjusmodi nudam & confusam interpretationem non parum fouere & nutrire huiusmodi assertionem Lutheranam, id quod credo, ipse vides. Me illorum adijces numero, qui promptiores sunt ad primatum Petri defensandum etiam, vt ais, quum nihil * sed haereticum dictum videtur. Christianus enim conditionem significat non actionem sine actu, Signa latet quippiam. &c.

Besides these latine letters aboue expressed other letters also he wrote in English as well to others, as namely Syr Edward Baynton Knight, which letters because they do conteine much fruitfull matter worthy to be read and knowne, I thought here presently to insert, which albeit may seeme somewhat prolixe in reading: yet the fruite thereof I trust shall recompense the length of them.