Reader
Twenty Sermons · James Ussher

Twenty Sermons, Title page 1 – Dedication

TWENTY SERMONS PREACHED AT OXFORD, Before HIS MAJESTY, AND ELSEWHERE.

By the most Reverend JAMES USHER late Arch-Bishop of ARMAGH.

Perused and Published by his Lordship's Chaplains.

LONDON, Printed for Nathanael Ranew at the King's Arms in St. Paul's Church Yard. 1678.

PIETATE aequè ac DOCTRINA Praecellenti Viro HENRICO HENLEY, DE COLEWAY IN Comitatu Dorcestrensi ARMIGERO. foreign.

EXimium illud quod semper exhibuisti (vir pientissime) Religionis specimen subsequentes hasce conciones sub nominis tui vexillo haud immerito evocavit. Chara adeò Tibimet & cordi sunt Sacro-Sancta Dei eloquia, ut quod tenuitas nostra & facultatula amanuensis in hâc re praestiterit, nequaquam dubito quin pro singulari tuâ & Pietate & humanitate boni consulere digneris. Authorem quod attinet, Panygerin ille nullatenus nostram desiderat, quippe omnia quae meditemur Elogia multis parasangis superavit. Excelsum adeo & Sanctimoniae & doctrinae apicem attigit, ut elaborata illa & subsequens Praefatiuncula non immeritò ad coelos ipsum laudibus evexit, & encomiis sacris decoravit. Nostrum est intereâ Te, Te inquam (vir Ornatissime) candidum librorum aestimatorem appellare, qui singulari & pietate & peritiâ praeditus, de usu illorum & emolumento, aequo calculo statuere didicisti. Sagaci igitur has Tibi dicatas conciones dum introspicias oculo, facessant precor & impuri & haeretici illi codices, qui indies in lucem gregatim prodeunt, é quorum faetidis myrothecis vitiorum non remedium, sed irritamentum, non salubre Alexipharmacon, sed exitiale toxicum quam plurimi hauserunt; Imò facessant miselli isti Authores Daemonis impuri spiritu afflati, utpote qui Reipublicae & Ecclesiae detrimento sat consuluerunt. Non decet liberorum panem canibus objici, nedum canum offas sic liberis ingeri, ut Circaeo quasi fascinati poculo in canes ipsos, in boves, in hircos, in lupos transformarentur. Intereà temporis, tametsi ego (vir colendissime) imperitiae & tenuitatis meae probè conscius sim, minimè tamen dubito, quin & Tibi & aliis eximiè piis, …ongesta hocce in codicillo apprimè arrideant: spiritualibus enim fidelium palatis, tam aptissime conceptus animi Doctor hic admodum Reverendus & verè Ecclesiasticus accommodavit, tam dilucide tradidit, utque pater nutricius ita premansum cibum in os, & in aures fidelium verba sua inseruit, ut merito primas sui Ordinis tenuit, & sublimi suâ emicuit sphaer â—veluti inter ignes Luna minores. Non equidem ignoro quae regerent prodeunti huic parum propitii libello, lubricis scilicet Amanuensium memoriis plurima excidisse, veluti ex pertuso dolio effluxa: nec sane inficias ire ausim. Nihilo tamen seciùs — Est quiddam prodire tenus, si non datur ultra. Nec adeo mediocrem hunc nostrum existimamus conatum, ut judicium cujusvis foreign praecipitatum non leviter rejicerimus. Parùm forsan digna tam eruditi Concionatoris authoritate & eloquentiâ aliquibus quaedam videantur, at illis qui divina sapiunt, valdè consona & gravitati & veritati Sacro-Sanctae Scripturae reperientur. Luce clariùs patet, quid in causa est, omnes omnium aetatum, omnium ordinum homunciones, tantam pervasisse morum corruptelam, nimirum, quòd nec vitia ferre possumus nostra, nec remedia. Lavacrum Dei planè rejecimus, ideóque à fedissimis vitiorum inquinamentis nondum repurgamur. Quae auribus nostris excepimus, animisque caelitùs impressa persensimus (quicquid homines, vel Daemones contrasentiant, aut loquantur) non possumus non palam divulgare, ne aut propriae stolidissimè experientiae, aut Gratiae divinae petulantissimè refragari videamur. Ah! quoties & Religio & timor (illo concionante) auditorum animos subierunt? Quot mentibus fracti, & alto moerore adeò correpti & exanimati inter depingendos Salvatoris nostri cruciatus evaserunt, ut nullas lacrymarum inducias admitterent, sed spiritus suspiriis, & dolori pectora sua devoverunt, donec ille, ille inquam, qui vulnera divino auxilio fecerat, quasi spiculis & aculeis coelitùs transfixos animos, sanguinis Christi applicatione tempestivè allevâsset? At! at! coelestis hic cecidit Praeco, eodemque ictu ne corrue…ent etiam conciones illae quàm mellifluae, tantique plurimis auditorum Emolumenti, ab interitu & oblivione post tot retrò & elapsos annos quibus delituerunt, vindicantur. Et reverâ (absit jactantiae crimen) audacter hoc omnibus editioni harum concionum parum faventibus reponere audemus, non alia usquam extare exemplaria majori Amanuensium diligentia & labore collecta; ideoq…e nescii, imò dubii, annon post tantum silentium alia parùm genuina & ascititia proserperent, Deo (uti speramus) auspice in publicum hoc emisimus. Tuis interim (vir dignissime) manibus hae chartulae dicatae posteris tradentur, nomenque tuum futuris saeculis non injuriâ praedicabunt, & cum illae sileant — Quod benè feceris mercedem tuleris. Deus opt. max. omnibus ingenii & gratiae dotibus magis magisque indies cumulatum, pietatis & religionis orthodoxae, literarum & literatorum Patronum te diutissime incolumem praestet, obnixè ex animo vovet.

Tibi (vir Ornatissime) omni observantiâ addictissimus, JOSEPHUS CRABB.