The Lords Supper with Some other Determinations and Disputations, Analysis 2
Diallacticon Viri boni & literati de veritate, natura atque ſubſtantia corporis & ſanguinis Chriſti in Euchariſtia. Ad calcem Becae Opuſculorum, Vol. II. Par. 2. p. 31. Genevae, 1573. f.
CAuſam ita partiri placuit, ut ſummatim ad tria capita revocetur. Primò oſtendam veritatem corporis Chriſti in Euchariſtia dari fidelibus; nec has voces Naturam at que Subſtantiam fugiendas eſſe, ſed Veteres de hoc Sacramento diſſerentes ita locutos fuiſſe Deinde diſcrimen eſſe monſtrabo inter corpus Domini proprium, & illud quod ineſt in Sacramento; vetereſque Patres ita cenſuiſſe. Poſtremo cujuſmodi ſit hoc Corpus, quod accipitur in Myſterio, & cur eo nomine cenſeatur, indicabo, ſecundum eorundem Patrum ſententiam, p. 33, 34.
Corpus Chriſti dicitur propriè & impropriè; propriè, Corpus illud ſumptum ex Virgine; impropriè, ut Sacramentum & Eccleſia. Quod Eccleſia propriè Corpus Chriſti non ſit, nemini dubium eſt; de Sacramento reſtat, ut nunc idem Probemus, p. 38.
Non difficile eſt animadvertere ex his quae ſcribit hoc loco Chryſoſtomus, aliter eſſe Corpus, quod Chriſtus ipſe Corpus ſuum appellavit, cum diceret, Accipite, edite; hoc meum eſt Corpus, quod ipſe quoque ſimul ſumebat cum diſcipulis; aliter ipſum Corpus proprium, quod illo altero veſcebatur. Hoc comedebat, illud comeſum eſt; & utrumque Corpus, ſed diverſa ratione, dicitur, p. 39.
Sacramentum videlicet Corporis (dedit) & non ipſum viſibiliter, ſive viſibile Corpus, quod ad proprium Corpus refertur. Hoc autem Corpus ubicunque eſt, viſibile eſt, p. 40.
Obſervandum eſt veritatem Dominici Corporis, dup citer dici ac debere dupliciter acc…i. Alia namque veritas Corporis requiritur in Myſterio, alia ſimpliciter & abſque Myſterio, p. 41.
Quod ad noſtrum inſtitutum attinet, ipſa Cypriani verba ſatis indicant, quam non ſequenda ſit litera in his quae de hoc Myſterio dicuntur, quam procul arcendus eſt carnis Senſus, & ad Senſum ſpiritualem omnia referenda; huic Pani Divinae Virtutis praeſentiam adeſſe, Vitae Aeternae effectum, Divinam inſundi eſſentiam verba Spiritum & vitam eſſe, ſpirituale documentum tradi, hoc Corpus, hunc ſanguinem, & carnem hanc ſubſtantiam Corporis, non communi more, nec ut humana ratio dictat accipi oportere, ſed ita nominari, exiſtimari, credi, propter eximios quoſdam Effectus, Virtutes, & Proprietates conjunctas, quae Corpori & ſanguini Chriſti natura inſunt; nempe quod paſcat animas noſtras, & vivificet ſimul, & Corpora ad Reſurrectionem & Immortalitatem praeparet, p. 46.
Hic cogitandum eſt verba ſpiritualia eſſe, & ſpiritualiter intelligenda; carnem quidem & ſanguinem nominari, ſed de Spiritu & Vitâ, id eſt, vivificâ Dominicae carnis Virtute debere intelligi, & proinde vim Vitae ſignis externis inditam eſſe, Ibid.
Theophylactus quum dicit (panem) non eſſe Figuram (Corporis Dominici) ſenſit non tantum Figuram eſſe, p. 47.
Ecce Chryſoſtomus dicit, realiter ut ita loquar, nos converti in carnem Chriſti, ſed ſpiritualem illam non carnalem Converſionem eſſe quis non videt? Ita reipsâ convertitur & tranſelementatur Panis in carnem Chriſti, ſed ſpirituali non carnali Converſione, quia Panis virtutem carnis aſſequitur, p. 48.
Quanto melius locuti ſunt Cyprianus, Ambroſius, Epiphanius, Emyſenus, & alii, qui ſimilem Commutationem in Euchariſtiâ cum ea quae fit in Baptiſmo confirmant quâ fit ut ſigna maneant eadem, & per gratiam novam acquirant ſubſtantiam ſimiliter, p. 49.
Cujus ego viri (Bertrami) Expoſitionem & de Sacramento viam diſputandi duas ob cauſas diligenter expendendam & amplectendam arbitror, p. 52.
Quod ut magis appareat, & memoriâ reponatur, non inutile fore putavi, ex his quae ſupra memoravimus, foreign quandam per collationem ſubjungere.
Corpus Chriſti proprium habet caput, pectus, membra dinſtincta, Corpus myſticum non habet. Corpus proprium habet Oſſa, Venas, Nervos, myſticum non habet.
Illud organicum eſt; hoc non eſt.
Illud Figura non eſt; hoc eſt Figura proprii Corporis. Illud naturâ ſuâ humanum & corporeum eſt; hec Coeleſte, Divinum, Spirituale.
Illius materia Corruptioni non eſt obnoxia; hujus pars materialis Panis eſt, & corrumpitur.
Illud uno loco continetur; hoc, ubicunque Sacramentum celebratur, adeſt, at non ut in loco.
Illud non eſt Sacramentum alterius Corporis; hoc Sacramentum eſt alterius.
Illud de Virginis Mariae corpore ſumptum, ſemel creatum eſt; hoc de Virgine non ſumitur ſed quotidie per Benedictionem myſticam potentialiter creatur.
Illud naturale Corpus eſt; hoc ſupernaturale. Denique illud ſimpliciter, hoc ſecundum quid; illud propriè & abſolute, hoc improprie Corpus eſt, p. 52, 53.
Neque hic ſatis eſt, ſi modum unum carnaliter intelligendi fugiamus, & in alium impingamus. Nam qui Chriſti carnem edere ſecundum literam accipit, & quaſi locutio propria ſit; is Capernaita carnalis eſt; ſive id hoc ſive illo modo proprie fieri putat.—Nam veriſimile eſt, Carpernaitas omnes quidem carnaliter intellexiſſe, ſed non omnes eodem modo, p. 53.
Non enim ideo ſpiritualis ſenſus exiſtimandus eſt, quia dicunt carnem Chriſti inviſibiliter adeſſe; nam ſi de propria carne intelligant, non ideo carnaliter non edimus, quia non videmus, p. 54.
Jam in hoc Sacramento veteres Patres duas res animadverterunt; propter quas ſingulas merito corpus Chriſti diceretur & haberetur, maximè verò cùm utramque comprehendat, Nam & quia figura veri corporis panis eſt, jure corpus appellatur; & quia virtutem ejuſdem vitalem conjunctam habet, multò magis; tum verò maximè quòd utrumque complectitur. Ibid.
Quò magis mirandum eſt, quid illis in mentem veniat, qui figuram non patiantur appellari, nec figuram in Coenae verbis agnoſcant; ſed …s qui agnoſcunt, per contumeliam figuratores appelant cùm tamen manifeſtum ſit Veteres omnes ſic appelláſſe. Quòd ſi figura non erit, nec Signum, nec Sacramentum erit. Itaque. qui in illos tanquam Sacramentarios dicere parati ſunt, ipſi omnino Sacramenta tollunt. p. 55.
Alterum eſſe diximus, quod veteres Patres agnoſcentes in hoc Sacramento verè Dominicum corpus eſſe voluerunt. Eſt autem virtus ipſius corporis efficax & vivifica, quae per gratiam & myſticam benedictionem cum pane & vino conjungitur, & variis nominibus appellatur, cùm res eadem ſit; ab Auguſtino corpus intelligibile, inviſibile, ſpirituale; ab Hieronymo caro divina & ſpiritualis; ab Irenaeo res coeleſtis; ab Ambroſio eſca ſpiritualis, & corpus divini ſpiritus; ab aliis aliud ſimile quippiam. Et hoc multo etiam magis efficit, ut hoc Sacramentum digniſſimum ſit veri corporis & ſanguinis nomenclaturâ: quum non ſolum extrinſecus imaginem & figuram ejus prae ſe ferat verùm; etiam intus abditam & latentem naturalem ejuſdem corporis proprietatem, hoc eſt, vivificam virtutem ſecum trahat; ut jam non inanis figura, aut abſentis omnino rei ſignum exiſtimari poſſit, ſed ipſum corpus Domini, divinum quidem & ſpirituale, ſed praeſens gratiâ, plenum virtute, potens efficacitate. Saepe autem fit, ut nomina rerum ipſarum tribuantur earum virtuti & efficacitati. Ibid.
Cum agitur de Sacramentis, mentionem faciunt Patres Naturae & Subſtantiae, non foreign ſed foreign, hoc eſt, non ut Philoſophi naturales loquuntur, ſed homines de divinis rebus diſſerentes, gratiae, virtuti, & efficacitati naturae ſubſtantiaeque nomen impertientes, nimirum Sacramenti naturâ id poſtulante, p. 57.
Hoc autem (inſeparabilitas virtutis ſpiritualis ab Elementis) ita intelligendum eſt, quamdiu ſignum ei ſervit uſui & fini accommodatur, cui juxta verbum Dei deſtinatum fuerit. Nam ſi ad alios uſus applicamus, & abutimur contra Chriſti inſtitutum: aut Sacramentum prorſus non eſt, aut Sacramentum eſſe deſinit, p. 64.
Sacramentorum dignitas & debitus honos non laeditur, ſed integer & inviolatus manet; dum & veritatem corporis & naturam ac ſubſtantiam illius unâ cum ſymbolis accipi fateamur à fidelibus, quod & veteres Patres fieri teſtantur. Deinde hâc receptâ, quam iidem Patres diligenter obſervarunt, diſtinctione inter proprium ſive aſſumptum illud corpus Domini, & hoc ſymbolicum corpus ſive Sacramentum corporis, non peccatur in analogiam fidei noſtrae, quae nullo pacto convellenda eſt: quandoquidem utrique corpori quae ſua ſunt attribuimus. Proprium enim & aſſumptum corpus in loco eſſe & loci ſpatio circumſcribi dicimus, propter veri corporis modum ut ait Auguſtinus, &c. Ibid.
Vident ſubſtantiam quoque à nobis (in hoc libro) praeſentem affirmari, & communionem noſtram cum Chriſto naturaliter, & ut ita dicam, ſubſtantialiter praedicari: ſed has voces, non ut Philoſophi, ſed ut Theologi loquuntur, intelligi oportere. Nec de Tranſubſtantiationis vocabulo, quamvis barbaro minimeque neceſſario, litigaremus, ſi modò talem ſubſtantiarum tranſmutationem interpretentur, qualem Veteres agnoſcebant, Sacramentalem videlicet, qualis etiam in homine fit per Baptiſmum regenerato, qui novus homo factus eſt, & nova creatura: qualis etiam fit, quum nos in Chriſti carnem convertimur: quibus Patres antiqui utebantur exemplis, p. 65.
Quòd ſi nonnulli miraculum requirunt (nam Patres aliquot Euchariſtiam ingens miraculum nominant) non minus profectò mirandum eſt panem & vinum creaturas terrenas, & corpori tantùm paſcendo natas, eam virtute benedictionis myſticae vim inſitam, adeòque potentem efficacitatem obtinere, ut & animos & corpora mundent, alant, ſanctificent, atque ad immortalitatem praeparent, ut nos membra Chriſti & unum cum illo corpus conficiant. Ibid.
FINIS.
End of the text · Nicholas Ridley, The Lords Supper with Some other Determinations and Disputations (1688)