Reader
The Lightless Star · Richard Resbury

The Lightless Star, Thesis

De Gratiae Convertentis Irresistibilitate.

Thesis Exmii tum pietate, tum eruditione Theologi, D. D. Ioannis Praestoni, Collegii Immanuelis in Academia Cantabrig. quondam Praefecti.

1. Gratiae convertens non est resistibilis.

2. Decretum dei de permissione peccati, non tollit libertatem in peccando.

MIHI in animo erat hanc secundam tractasse: Sed ea paululùm muta…â, mutato etiam consilio nonnullas ob causas, quas palam proferre non libet, institui istam de irresistibilitate gratiae explicare dicendo, & confirmare.

Verum est quidem Arminium profiteri saepiuseulè, tantum se gratiae tribuere, quantum quisquam unquam fecit alius; nihil à quoquam unquam dici de gratiae efficaciâ, quod non ab ipso etiam dictū sit; immò quicquid fingi vel excogitari potest ad explicandas & illustrandas gratiae vires, id se agnoscere; falsò igitur de eo spargi, se in gratiam dei injurium esse, & libero arbitrio plus nimio tribuere: Idem apud Augustinum Pelagium de se pro…itentem reperietis. Interim tamen & illud verum, Totam hanc efficaciam gratiae quam verbis extollit & amplificat adeo, Stante Arminii sententiâ, pendere ab hominis voluntate; quippe quae pro innatâ suâ libertate potest hanc gratiam recipere vel rejicere, eâ uti vel non uti, eam denique vel efficacem reddere vel irritam facere: nec posse aliter fieri nisi abolere velimus libertatem Voluntatis, ejusque naturae inseparabiles proprietates destruere.

Ne quis suspicetur, me falsam illi affingere sententiam; legantur ejus verba in tractatu qui inscribitur Declaratio sent. Arm. pa. 181. Quae haec sunt: Gratia (inquit Arm.) sic describitur in scriptura ut ei resisti possit; ut in vanum accipi possit: ut homo comittere possit quo minus ei assentiatur: ut homo possit ei non cooperari: ergo irresistibilis quaedam vis & operatio gratiae tribuenda non est. His verbis an non diruit Arminius id quod prioribus aedificarat? id aliorum sit judicium.

Non ignoro quantum Arminiani cavillantur circa hoc vocabulum (irresistibilis) à Calvino aliisque nostris Theologis usurpatum, clamantes, secundum hanc nostram sententiam, homines stipites fieri; in actu conversionis nihil eos agere, sed tanquam lapides ab alio moveri & agi; imo non homines credere, sed deum in hominibus credere & re…piscere. Sed quàm falso haec nobis affingantur, & quam vere liceat dicere Arminium plus detrahere gratiae dei quam Jesuitae, facilè aspicieti… si dabitis mihi veniam eorum sententias fideliter recensere, easque paucissimis inter se conferre: nam his 4 praestitis, absolvam orationem. 1. Recitabo sententias adversariorum. 2. Explicabo quid nos sentiamus. 3. Rationes addam quibus nostra sententia stabiliatur. 4. Diluam objectiones, saltem unam vel alteram ex praecipuis, quibus ea oppugnari solet.

Quod ad primum attinet; Jesuitae quidam affirmant, omnibus etiam reprobis dari vel mediatè sufficientem gratiam; electis vero & iis solis dari gratiam efficacem, quae certo & infallibiliter suum finem consequitur. S quaeratur autem, qua in re ponant hujus gratiae efficaciam? Resp. non in physicâ determinatione voluntatis, sed in morali suasione, non quâvis, sed congruâ ut appellant, i. e. secundum eas circumstantias loci, personae, temporis oblatâ, quibus deus, qui omnes voluntatis inclinationes ab aeterno perspectas habet, praevidet voluntatem certo & infallibiliter esse assensuram. Distingunt igitur inter gratiam sufficientem & efficacem. Jis quos deus elegit ad vitam, vi illius absoluti decreti intendit, non solum suggerere suasionem sufficientem, sed eam offerre tempore congruo, quando novit vocatum certô obsecutur…m deo vocanti: quos autem non elegit, iis etiam offert suasionem sufficientem, sed tempore non congruo, & quando certô praevidet, eos non obtemperaturos vocationi divinae.

Unde colligitur hanc esse sententiam Jesuitarum;

1 Vocationem efficacem sequi non praecedere decretum electionis, adeóque decretum esse absolutum & non conditionatum.

2 Conversis & non conversis non dari eandem & aequalem gratiam; sed eam quae datur electis, sempe efficaciorem esse, etsi non …espectu sui, tamen respectu congruitatis, quam habet ad voluntatem hominis convertendi.

3 Omnes convertendos certò & infallibiliter converti, idque vi solummodo gratiae convertentis; alios vero certò & infallib…liter non converti, idque non solummodo, quod ipsi nolint, sed ob defectum congruitatis gratiae oblatae; quae grati a etsi quoad substantiam, ut aiunt, sit sufficiens, ita ut possint ejus adminiculo converti si velint; tamen quoad circumstantias non est sufficiens, quia tempore congruo non offertur. Sic enim Suarez: Moralis suasio e…st abundans, non sufficit: Physica determinatio nimia est; tollit enim libertatem: sed in congruitate quadam tota gratiae efficacia consistit. Haec Jesuitae.

Arminiani autem, etsi videntur asserere, initium, progressum & perfectionem omnis boni operis, gratiae tribuendum esse; ita ut nemo, sine gratia praeveniente, concomitante & subsequente, boni quicquam cogitare, velle aut facere possit: tamen cum haec omnia modo resistibili fieri contendunt, ita ut in potestate voluntatis sit, gratiâ ist â u…i ad sui conversionem, vel non uti, palam est eos haec omnia de gratia, in speciem tantùm, non verè & ex animo, profiteri. Hoc facilè patebit, si opinionem Arminianorum sigillatim explicuero.

1. Primò igitur codcedunt, intellectum illustrari a divina gratia irresistibiliter.

2. Aff…ctus etiam, reformari et accendi eadem gratia, idque irresistibiliter.

3. Voluntatem etiam ita excitari per gratiam assistenitiae, vt iam sit expedita, cum prius esset impedita; jam soluta, cum prius ligata; iam experrecta, cum prius essent sopita. Sed voluntatem renovari, eam que physicè inclinari à deo ad bonum, vel in voluntatem aliquam qualitatem vel habi…ū sanctitatis infundi, unde propendeat magis in opera bona quàm mala, prosus negant Arminiani; quippe quod si aliquid ex his concederetur, destru eretur naturalis libertas voluntatis, de cujus libertatis essentia est, ut positis omnibus requisitis, possit agere vel non agere: Videantur ipsissima eorum verba, Coll. Hag. pag. 298. In mentem (inquiunt) infusus est habitus scientiae, in affectus infusa est sanctitas, ut spes, metus, &c. At in voluntatem non potest talis infusio fieri, quippe quae ex se libera est ad volendum bonum vel malum. Hinc (inquiunt) prius exci…atur moralis suasio in intellectu, sed vi gratiae p…aevenientis. 2. huic sansioni voluntas assentire potest, sed vi gratiae concomitantis 3. Et in actum producit hunc assensum, sed vi gratiae subsequentis. His tamen omnibus istam cautionem diligenter subjungunt; etsi voluntas nihil horum sine gratiae auxilio praestare potest; tamen est in potestate voluntatis huic gratiae obniti, eam avertere, impedire, reijcere si velit; nec fieri posse aliter, servatis na…uralibus proprietatibus voluntatis. Sic status questionis explicatur à Ioh. Arnoldo adversus Bogermannum pag. 263. Positis omnibus operationibus, quibus ad conversionem in nobis efficiendam Deus uti…ur, manet tamen ipsa conversio ita in nost…a potestate, ut possimus non converti.

Hac sententia pofita, coguntur Arminiani haec dogmata defendere, à veritate magis aliena, quàm ipsa Iesuitarum.

1. Defendunt decretum conditionatum fidei prae…cientiae innitens; nam cum voluntas, positis omnibus Dei actionibus, possit …e convertere vel non, credere vel non, necesse est ut Deus prius praevideat, qui credituri sint & qui non, quàm aliquo… eligat ad vitam, alios destinet ad interitum: Jesuitae autem ponunt decretum absolutum, & fidem esse fructum vel effectum illud consequens.

2. Iesuitae concedunt majorem gratiam quoad modum iis omnibus praeberi qui convertuntur, quàm iis qui non. Arminiani contra; majorem etiam (quoad modum) saepe communicari non conversis, quam conversis.

3. Hinc etiam Arminiani ordinariè refundunt partiale principium conversionis in humanam voluntatem (quicquid verbis profitentur contra) cum Iesuitae illam totaliter tribuunt Dei foreign & beneplacito.

4. Hinc etiam Arminiani statuunt gratiam convertentem & vivificantem non esse conversorum & electorum propriam, sed aliis etiam esse communem. Iesuitae vero, vocationem congruam, (in qua gratiae efficaciam statuunt,) esse electis peculiarem, fatentur.

5. Censent Iesuitae, omnes eos infallibiliter & certò converti, quos Spiritus Sanctus convertere intenderat. Arminiani id pernegant. Vnde vulgo ausi sunt dicere, Spiritui sancto resisti posse, etiam tum, quando hac intentione operatur in homine ut convertat eum.

His praemissis, jam nostra sententia quae sit, breviter exponam.

Ut autem distinctè intelligatur quid nos sententiamus, sciamus oportet, conversionem hominis his quatuor gradibus absolvi.

1. Deus infundit in totum animum, adeoque in ipsam voluntatem, habitum vel qualitatem sanctitatis eam regenerantem, eam que constituentē ex malâ bonam, ex nolente volentem; unde, quod …net ad naturam voluntatis, integrum manet; co…rigitur autem id quod corruptum est.

2. Ab hac q ualitate ita infusa, statim emergunt in voluntate inclinationes quaedam incompletae, omnem rationis advertentiam praevenientes, motibusque (qui à scholasticis pimo-primi appellantur) simillimae. His enim voluntas non vult completè & executivè aliquod bonum, sed inchoatè & incompletè tantum inclinatur, & propendet in bona opera, quae Deo placent: unde non tam volitiones, quam velleitates dici debent.

3. Inclinationes istae intellectui proponuntur objectivè; unde intellectus eas expendit, de iis ratiocinatur & consilium capit, tandémque, cum eas ratas fecerit per dictamen suum ultimum & conclufivum, proponit voluntati ut eligendas.

4. Postquam istae inchoatae inclinationes, ortae ab infusa gratia, subierunt censuram intellectus, & praevio ejus judicio fuer…nt comprobatae; tum demum voluntas elicit velle completum & executivum, ex quo immeditè sequitur conversio; vel potius Ipsum velle illud est conversio hominis ad Deum. His quatuor perficitur hominis conversio. Hic primum, scilicet receptio habitus gratiae infusae est irrestibilis quidem; sed nec est libera, nec voluntaria: voluntas enim merè passivè se habet in ipsa receptione; ergo, non liberè.

Secundò; Scilicet, inclinatio orta vel fluens à gratia, est irresistibilis; Physicè enim, & non moraliter, fluit à voluntate, gratia formata & imbuta. Est tamen voluntaria; activè enim producitur à voluntate: non tamen libera est, quia deest adhuo unum ex requisitis ad libertatem, scil. praevium judicium intellectus.

Tertiò; Scilicet, judicium int…llectus de hac inchoata & incompleta inclinatione, est irresistibile; intellectus enim gratia divina illustratus, irresistibiliter & infallibiliter comprobat hanc inclinationem: est etiam eoúsque liberum, quoúsque intellectus est capax libertatis.

Quarto: Cum intellectus edidit dictamen suum ultimum & conclusivum, tum voluntas, uti dixi, elicit completum velle & executivum, quod est ipsa actualis conversio ad Deum.

Hoc autem velle est tum irresistibile tum liberum, adeoque ipsa conversio est & libera & irresistibilis.

1. Irresistibile est; quia non solum necessitate consequentiae, sed etiam consequentis sequitur Physicam inclinationem voluntatis praeeuntem, & ultimum dictamen intellectus illud probans & confirmans. Liberum etiam est propriissimè, habet enim requisita ad libertatem; voluntas enim in hoc velle activè se habet, non passivè.

2. Non elicitur nisi a morali suasione, id est, non nisi praeeunte judicio intellectus aestimantis in utramque partem, quid fieri satius esset. Omne enim velle activum & completum, cui praecedanea fuit hujusmodi ratiocinatio & aestimatio intellectus de objecto oblato, verè & propriè liberum dici deb…t. Illa enim definitio, liberum esse quod, positis omnibus requisitis ad agendum, possit agere vel non agere, est dèfinitio in cerebro Jesuitarum solummmodo consita, quod fundamentum habet nec apud Patres, nec apud Veteres Philosophos, imo nec apud Antiquiores Scholasticos, quos tamen Suarez conatur quasi obtorto collo trahere in suam sententiam.

Sic habetis nostram sententiam, secundū quam homo convertitur irresistibiliter, tamen liberè. Quam ut adhuc magis perspicuè intelligatis, hinc …equuntur haec Theoremata, illis Arminianorum & Jesuitarum contraria.

1 Non dicimus liberum arbitrium vel facultatem voluntatis quoad spirituale, esse semivivam & sem…mortuam, ut volunt Arm. Coll. Hag. pag. 300. vel se habere ut locomotiva in eo qui compedibus ligatur, vel visiva facultas in eo qui in locum aliquem tenebricosum compingitur, ut volunt Pontificij: sed asserimus facultatem voluntatis quoad bonum vere spirituale, penitus extinctam esse, sicut facultas vitalis in homine mortuo, locomotiva in occiso, visiva inexoculato

2 Illi etiam defendunt, voluntatem tantum excitari a gratia morali vel assistenti eam pulsante & commonefaci…nte, non autem mutari a gratia habituali eam sanante & regenerante; ipsorum enim haec sunt verba, Ni…il obstat quo minus vel sola gratia moralis, id est moraliter suadens, homines animales spirituales reddat. Nos vero arbitramur, voluntatem etiam vivificari & regenerari ab infusione gratiae habitualis, id est, novae qualitatis voluntati impressae, quae se habet sicut intrinsecum principium voluntatem informans & mutans: unde fluunt omnes bonae & inclinationes & operationes.

3 Illi statuunt, in actu conversionis voluntatem tantum activè, se habere. Nos sustinemus, voluntatem in primo actu conversionis, partim passivè, partim activè, id est, prius passivè, dein active se habere; ideoque cum Deo cooperari; non partim naturali facultate, qua pollet, partim supernaturali a gratia trans…unte accepta; sed potentia totaliter supernaturali; & infusa & vivificante gratia collata, juxta illud August. Uelle a nobis habemus; sed bene velle, & in parte, & in toto est a gratiâ.

4 Arminiani existimant gratiā spiritus vivificā & quicquid aliud ex parte Dei requiritur ad hominis conversionem, tam reprobis communicari quàm electis; idque hac intentione, ut serventur; alioquin Deum agere siumulatè & hypocriticè, cum iis verbum offert: legantur eorum verba Coll. Hag. pag. 308. Nos interim statuimus gratiam Dei vivificam, quae voluntati sanandae & regenerandae apta sit, electis esse peculiarem, iisque vi decreti electionis impertiri, in hunc finem, ut salvi fiant; aliis vero denegari, idque ideo quòd Deus eos non servare secum statuerit.

5. Aiunt illi voluntatem a gratia vivifica excitatam, posse agere vel non agere; ad Deum se convertere vel non; quia alioqui non esset libera; libertatem enim esse, cum positis omnibus requisitis vel omnibus Dei actionibus, possit agere vel non: unde illud Corvini contra Tilen. pag. 337. Gratiam non ita instruere voluntatem viribus, quin semper maneat in potestate hominis iis uti vel non. Nos contro dicimus, voluntatem non posse tum physicae motioni a gratia profectae, tum divinae suasioni ab illuminato intellectu ei exhibitae, reniti vel refragari, sed necessitate consequentis ductum Dei sequi, juxta illud Augustini; Liberum arbitrium non potest Deo salvum facienti resistere.

6. Illi dicunt, voluntatem a gratia excitatam, propriè cooperari cum Deo, esse causam coordinatam, concausam, causam partialem, causam concomitanten, &c. eam que ita influere in effectum, ut si non influat, effectus nullo modosit secuturus. Nos contra dicimus, voluntatem cooperari quid…m, sed ut causam omni modo subordinatam, & dominio Dei, ut principalioris agentis, penitus subjectam: adeo ut non propriè coagen… & cooperans dici debeat; sed potius prius acta agit se, & prius mota movet se, & prius Deo conversa convertit se ad Deum.

7. Defendunt illi, non posse Deum nos modo irresistibili convertere, nisi etiam convertamur in truncos & stipites, ideoque quasi continua motione acti, non ipsi agamus quicquam, sed Deus omnia in nobis: contra, nos dicimus, truncos & stipites facultates, quibus acti ipsi simul agant, minimè habere: homines vero esse agentia libera; adeo que facultatē habere, ratione cujus acti à Deo ipsi simul agunt; unde verè & agere, & se convertere dici oportere: voluntas enim ex mala in bonam mutata, & ex nolente volens facta, habet in se intrinsecum principium bene volendi: unde dominiū sui actus quo se convertit ad Deum, ei propriissimè tribui debet; etsi enim gratia Dei sit principium quo, tamen voluntas hominis est principium quod, omnia operatur; J…idem, etsi Deus sit causa efficiens conversionis prima & totalis, tamen voluntas est causa efficiens proxima, & totalis etiam, in genere causarum secundarum. Ergo, sicut effectus solent tribui causis seeundis & creatis, etsi agunt virtute causae primae: sic conversio propriissimè tribuenda est voluntati, etamsi totaliter agat virtute Dei & gratiae convertentis.

8. Ultimò negant illi, irresistibilitatem gratiae divinae & libertatem voluntatis humanae posse simul consistere. Nos vero dicimus, conversionem esse irresistibilem, tamen Irresistibilit… liberam. Sed distinguimus de irre- distinguitur. sistibilitate gratiae.

1. Alia est, qua gratia regenerans a Deo infusa recipitur a voluntate; & ha…c irresistibilitatem (scil. receptionis) fatemur nos incompossibilem esse cum libertate.

2. Alia est, qua inclinatio instigans ad bonum spirituale modo quodam physico promanat à voluntate gratia formata; & hanc etiam motionem dicimus irresistibiliter elici & voluntariè, sed non liberè.

3. Alia est irresistibiltas, qua voluntas, tum motioni physicae a gratia profectae, tum suasioni intellectus eam comprobanti, necessario quidem, i. e. necessitate etiam consequētis, …â quam certitudinem diximus, assentitur: & hanc irrestibilitatem dicimus, optimè posse cum libertate consistere; quip…è quod contineat in ea duo ista, in quibus libertas consistit.

1. Quod voluntas, in eliciendo hoc ultimum velle, activè se habet, non passi…è.

2. Quia praecesserit moralis suasio vel judicium intellectus aestimantis in potestate hominis esse conversionem propositam, id est, oblatum objectum accipere vel rejicere. Nam statuimus, quicquid fit in actu conversionis, vel per meram receptionem, vel per physicam determinationem, non esse liberum; sed omne velle quatenus & activè elicitur, & ex rationabili sausione promanat, eatenus solummodo liberum esse; id que hoc freti fundamento, quod ratio sit ad opposita, i. e. sola ratio est radix & fundamentū omnis libertatis; unde omnis actus voluntatis, in quem ratio influxerit, liberrimus est.

Videtis jam quae sit nostra sententia, in qua explieanda diutius immorati sumus, quia hujus sententiae explicatio est praecipua ejus confirmatio, & contrariae refutatio: praeterea, omnium difficillimū est, quid statuun… illi qui Arminium sequuntur hac in causa, exprimere, quia verbis adeo speciosis & dubiis sententiam suam tegunt & involvunt.

Restant argumenta quibus nostra sententia confirmari debet, quae breviter perstringam. Duo autem nobis sunt Probanda.

1. Dari posse infusionem qualitatum vel habituum in voluntatem; quod illos pernegare, ante probatum est: quippe quod hujusmodi infusio destruat prorsus & tollat ejus libertatem & naturam.

2. Habituali & vivi…ia gratia ita infusa, converti nos a Deo modo certo & nobis irresistibili.

1. Dari infusionem hujusmodi gratiae renovantis & sanantis voluntatem, eamque inclinantis & determinantis ad alterum oppositorum in actu conversionis, vel hinc constat; quod omnes Theologi ponunt in voluntate habitualem aversionem a Deo, & habitualē conversionem ad sen…ibilia & carnalia: haec autem habitualis corruptio naturae, solo gratiae merae excitantis auxilio sanari non potest: Morbi enim, ut corporales, sic spirituales non curantur nisi contrariis; habitualis ergo corruptio, non nisi habituali qualitate voluntati impressa, mutari potest. Rectè igitur Prosper: Interior sensus non aperitur ad spiritualia praestanda, donec fundamentum fidei & fervor dilectionis in corde plantetur.

2. Nisi concedatur▪, hujusmodi habitualem gratiam infundi in voluntatem, unde illa modo physico inclinetur ad bonum, nullum erit in homine formale principium, à quo actus boni possint elici: sicut enim in corporalibus, nemo videt nisi prius oculum habeat, nec audit nisi aures habeat: sic in spiritualibus, nemo videt nisi prius Deus oculos dedit ad videndum, nec audit nisi cui aures ad audiendum; eâdem ratione, nemo ad Deum se convertere potest, nisi habeat novum cor, i. e. novam voluntatē ad convertendum, Deúmque diligendum: unde enim illud in scripturis, Arbor mala malos fructus, bona bonos fructus profert? nisi ut inde intelligamus voluntatem bonam fieri oportere, priusquā opus aliquod spirituale praestare possit; Quod gratia sanante & regenerante, non autem gratia excitante & moraliter suadente fieri necesse est.

3. Supponatur, voluntatem corruptione habituali deformatam, posse solo auxilio gratiae excitantis ad actus spirituales eliciendos elevari, esset tamen id contra illā suavitatem providentiae divinae, quae ab omnibus Theologis praedicatur. Deus enim voluntatē sic dispositam non suaviter promoveret, sed quasi obtorto collo raptaret ad opus, à qua adhuc abhorret ejus inclinatio. Ergo, Magis consentaneum est ut ponamus in voluntate habitualem quandam propensionē ad bonum spirituale, quod non à gratia excitante, sed ab infusionē habitualis gratiae praestare potest.

4. Fatentur omnes, voluntatem non renatam nullam in se habere principium ve…è spirituale; tamen actum convertendi ad Deum non negabunt esse ordinis verè spiritualis & supernaturalis; quomodo autem voluntas solo pulsante gratia excitata, non autem gratia regenerante mutata, constituitur in ordine agentium supernaturalium, ego quidem non intelligo.

5. Quaeram, quid illud sit, quod verum pium & sanctū constituit? non simpliciter actus pij & boni; actus enim non denominat subjectum tale, ut loquitur Philosophus; ergo, habitus sit oportet, unde homo sanctus & pius dicitur: Habitus autē iste situs non est in irrationali animi parte; ea enim non est culpae vel virtutis susceptiva propriè, sed participativè tantum, in quantum scil. rationalis animi pars in eam redundat. Si autem in rationali poni debet, non est in intellectu collocandus; nemo enim est vir bonus vel malus quòd bona vel mala tantū intelligat, ut optimè observat Aquinas; sed ideo dicitur unusque vir bonus vel malus, quod ea velit quae mala vel bona sunt. Relinquitur ergo habitum sanctitatis non posse nisi in voluntate collocari, utpote quae proprissiimè est subjectum susceptivum tū habitualis sanctitatis, tum habitualis corruptionis & rebellionis ei contrariae.

6. Unde facilitas & promptitudo in operando, si voluntas per se indifferens sit & aequaliter inclinata in utramque partem? nam sicut ex malis actionibus contrahitur macula, unde habitualiter disponitur ad malum: sic ex bonis actionibus inficitur anima meliori tinctura, unde habitualiter inclinatur ad bonum, idque exclusa operatione gratiae pulsantis & excitantis.

7. Amor…m Dei vel charitatē non esse merum actum, sed habitum permanentē, omnes melioris notae Theologi fatentur: habitus autem iste non in intellectu locū habet, quia affectus est; nec in sensuali appetitu qui ad amorē spiritualem elevari nequit: Reliquū est ergo, eam esse voluntati peculiarē, adeóque eam habituum vel gratiae habitualis propriissimè capacem esse.

Ultimò. Quam absurdam est, concedere totum hominem mortuum esse in peccatis, ita ut ad bonū aliquod verè spirituale aspirare nullo modo possit: defeendere tamenvolunta…ē, quae est foreign ipsius animae, auriga omnium facultatū domina & regina humanorum actuū, illud denique principium quod …onitatem & malitim spiritualem impertitur omnibus operibus ab homine praestitis; quam absurdū inquam est, statuere hanc facultatē, nec spiritualem fuisse ante lapsum, nec carnalē post lapsum, sed …ū corruptionis per primum peccatum invectae, tum donorum spiritualiū in hominis regeneratione infusorum, esse penitus expertem? Facile esset pluribus absurdis obruere hanc sententiam, sed haec sufficient. Ex his omnibus satis constat, infundi in voluntatem, vel in ea imprimi novam qualitatem vel habitum gratiae; quod ab Arminianis acerrimè negari, ex ipsorum verbis supra probatum est.

Qui tamen adhuc dubitat, utrum haec sit eorū …ententia, legat Coll. Hag. p. 298. versione Bertii: ubi de industria & consultò defendunt, non in spirituali morte, separari dona spiritualia ab hominis voluntate; nec ante illam mortē, nimirum in statu innocentiae, eidem fuisse insita; quippe quod si hujusmodi donis inclinaretur voluntas in alter…tram partem, tolleretur ejus libertas, quae in eo consistit, quod aequaliter se flectere possit in utramvis partem, positis omnibus ad agendum requisitis.

Restat nunc brevi probandum, Deum, sive immediatè, sive mediatè tum gratia infusa tum morali suasione, peccatores irresistibili quodam modo ad se convertere.

Sed haec cautio praemittenda est: hoc Vox (Irresistibiliter) explicatur.vocabulo (irresistibiliter) non intelligere nos, vim aliquam voluntati illatam, ejusque naturae repugnantem: sed inseparabilem tantum efficaciam gratiae divinae quae suaviter quidem & secundum modū ejus naturae inclinat voluntatem; ita tamen certò & necessariò (intelligimus eam necessit…tem, quam modo certitudinem diximus) ut à voluntate eludi nequeat.

1. Veritas hujus sententiae vel hinc patet, quod passim in Scripturis, Deo soli ejusque foreign & beneplacito tribuitur peccatoris conversio vel regeneratio; homini ipsi autem, omnis vel minima cooperatio adimitur, Rom. 9. Non est volentis vel currentis, sed miserentis Dei; Ille cujus vult, miseretur; & quem vult indurat. Quod verè dici non posset, si homo possit pro libertate sui arbitrii, positis omnibus Dei actionibus ad conversionem requisitis, gratiam Dei vivificam in vanum accipere, (ut loquitur Arm.) eamque irritam facere. Observetur etiam his verbis, non solummodo Deo soli tribui, quod hic resipiscat, ille obduretur, sed hominis voluntatē & conatū prorsus excludi quo minus aliquas habeat partes in hoc negotio. Non est, inquit, volen…is vel currentis, sed miserentis Dei. Sicut rota non ideo bene currit, ut sit rotunda, sed quia prius est rotunda, ideo bene currit: sic homo non ideo vult vel currit, ut deus ejus miserescat eum que regeneret per gratiam spiritus vivificam, sed quia prius miseretur, ideo vult & ideo currit in via justitiae.

2. Secunda ratlo sumitur ab infallibili connexione effectus cum causa, i. e. conversionis cum gratia convertente & vivificante: nam si gratia haec vivifica semper attingit suum effectum, nec cuiquam offertur, nisi in quo efficax sit, ad animam ejus sanandam & regenerandam; necesse est, ut praevalentem quandā & irresistibilem operationem ei tribuamus; gratiam autem istam, nunquam non finem suum assequi in omnibus quibus communicatur, patet ex multis scripturae locis. Iohan. 6. ver. 37. Quicquid dat mihi pater, ad me venit. Ier. 31. v 33. Converte me, & ego convertar: unde colligitur, cuicunque infunditur gratia homini convertendo apta, eum certò & infallibiliter conversum iri; alioquin non posset sic Deum alloqui, Converte me, i. e. fac quicquid tu adminiculo spiritus & gratiae tuae infusione facere soles, et ego convertar; fortassis enim voluntas, cui integrum est gratiā accipere & rejicere, eam irritam faciat. Idē patet ex Iohan. 6. v. 45. Quicun que à patre audivit et didicit, is veniet ad me, i. e. quicun que ita audivit, & à Deo doctus est, simul gratiam spiritus vivificam imbiberit & acceperit, is certo veniet ad me; unde liquet, gratiam homini convertendo idoneam nunquam frustrari, sed modo quodam insuperabili effectum suum consequi, ita ut ab humana voluntate nunquā eludi possit. Quod porro confirmatur à natura gratiae, & à modo illo praepotenti quo Deus eam infundit in cor humanum; nam si gratia sit effectus infinitae potentiae, sicut est; & eâdem virtute homo regeneratur, quâ Christus suscitatus est a mortuis; tum Deus eam humanae voluntati ingenerando, exerit omnipotentem illam virtutem, cui nulla facultas creata obniti vel resistere potest.

3. Accedit & hoc Argumentum. Gratia Dei ita est causa efficiens conversionis, ut nullam omnino causam sociam & coordinatam secum admittat, etiamsi causam sibi subordinatam (scil. humanam voluntatem) adjunctam habeat. At vero si voluntas quando excitatur à gratia assistentiae, ut appellant, possit ei resistere, potest etiam eidem assistere; si illi obniti, potest etiam cum eadem eniti ad eundem effectum producendum; denique si eam irritam facere, tum eam efficacem reddere: ideoqúe potest esse causa coordinata cum gratiâ Dei, in primo actu suae conversionis eliciendo. Deum autem suo solius & unius opere, exclusis omnibus causi… coordinatis, homines regenerare vel convertere, adeo liquidò constat, ut probatione non egeat: nam passim habetur in Scripturis, Deus convert…t, & Deus dat resipiscentiam, & Deus circumcidit, auferens cor lapideum, & substituens carneum in ejus locum. Denique Deus regenerat, & sua virtute resuscitat à morte peccati (omitto vim similitudinis, sicut nemo ad sui resurrectionem, & ad sui generationem conferre quicquam potest: sic neque ad regenerationem & resurrectionem spiritualem) Deus, inquam, haec omnia praestat; sed ei soli tribui non possent si haberet causam ita secum cooperantem, ut si illa nolit, nullus hujusmodi consecutus sit effectus. Ad haec verissimum est illud, quod dicitur a Scholasticis; Deus est causa totius entis i. e. etiamsi peccati (quod non est ens, sed defectus entitatis facultati, vel actui debitae inesse) causa non sit efficiens Deus, sed deficiens voluntas; tamen omnis boni operis, (in quo genere, prima conversio est praecipuum) si plenissimum sit entitatis; vel si totum sit ens, sicut est; hujusmodi (inquam) operis totius Deum esse causam, necesse est. Deus enim solus est causa totius entis, ubicunque reperitur; etiam ipsius peccati, in quantū ens est, Deum esse causam, omnes Theologi agnoscunt. Quamobrem e…si voluntas sit causa efficiens conversionis secundaria & subordinata, unde hortantur nos scripturae, nosmet convertere, corda nostra circumcidere, & sic deinc…ps; tanquam causa tamen coordinata vivificae gratiae Dei resistere, eam que in vanū accipere, (ut loquitur Arm.) nullo modo potest. Addo, etiamsi Deus socium admitteret in hoc opere, tamen voluntatem, quae est prorsus depravata & mortua in peccatis, non posse magis cum gratia excitante & pulsante cooperari, quam cadaver fricacionibus praeparatum & dispositum, potest se ipsum resuscitare, actú…que vitales ex se exerere. Sed ut hanc rationem finiam, supponatur, posse voluntatem una cum Dei gratia cooperari, vel non cooperari, pro innata libertate, quantū tamen, stante hac sententia, derogatum erit de Dei gloria, & homini arrogatum, plusquam par est? Meritò gloriari potest, suum velle tantū contulisse ad regenerationem, ut si noluisset, nunquam sequutura fuisset. Sicut enim is, qui commonefactus ab alio, dat eleëmosynam, is illud opus bonū plus sibi refert acceptū, quam suadenti & excitanti: sic is, cujus voluntas tantum pulsata & commonefacta à gratia assistentae, se ad Deum convertit, is suam conversionem plus (vel aequaliter saltem) sibi tribuit, quàm gratiae divinae, quae nunquam id effectum datura fuisset, nisi ipse ei consensisset, ejusque suasionem ratam fecisset; cum in ejus potestate esset, eam irritam reddidisse.

4. Quarta ratio inde sumitur, qd decretū electionis (quo Deus secū statuerat, quosdam selectos ex massa communi servari) absolutum sit; suum ergo effectū necessariò & infallibiliter consequitur. Decretū electionis esse absolutum, ita ut Deo eligenti nihil obversetur in electis praevisum, sed omnes conditiones ad salutem requisitas, in eis ipse operari absolutè decreverit, adeo clarè patet ex multis scripturae locis, ut vix probatione egeat. Nam si Non nos Deum eligimus, sed ille nosmet, Iohn 15. si ideo electi, u… essemus sancti, non ideo sancti ut eligeremur; si Iacobum eligerit potius quam Esavum, cum utrique conditione omnin… essent pares & aequales, ad Rom. 9, si vocatio efficax & fides justificans sint fructus vel effectus praedestinationis, non conditiones praecedaneae, ad Rom. 8. denique si sola & unica ratio decreti sit merum Dei beneplacitum; (Quorum vult miseretur, & quos vult obdurat) tum necesse est, Deum absolute decrevisse quosdam servare, & in eum finem gratiam, sanctitatem & fidē ijs impertire. Quod vero Deus ex his concessis, convertat omnes electos modo ab ijs irresistibili, vel hinc liquet, quod si illi resistere possint gratiae ijs convertendis aptae & idoneae, ad hunc finem communicatae ut converterentur: tum eludi possit a creatura absolutum hoc & peremptorium Dei decretum, qd existimare fas non est. Nec est, ut nunc obijciant pari ratione, & eos quos Deus reprobaverit, irresistibi…iter peccare. Negamus enim rationem utriusque eandem esse: nam etiamsi Fides sit effectus praedestinationis, tame… infidelita… non est effectus propriè dictus reprobationis; cum fides requirat causam efficientem per se, quae verè & propriè influit in suum effectum: ad infidelitatem autem non requiritur causa efficien…, sed deficiens (quippe quae sequitur ad merum defectum & absentiam causae illius a quâ fides efficeretur.) Sicut ad illumniandum aërem requiritur Sol vel alia causa efficiens, influens in illum effectum; sed ad obtenebrandum, absentia Solis sufficiat: pari ratione, etiamsi peccata reproborum sequuntur etiam infallibiliter, ex determinato Dei consilio qui eorum eventum decrevit, tamen conversio & fides sequuntur absolutum Dei decretum, modo multum dissimili: Peccata enim sequuntur infallibiliter quidem, necessitate tantùm consequentiae, id est, Deo non omnino causante vel efficiente, sed tantum permittente: fides verò & bona opera, eitam necessitate consequentis: ut pote quorum deus propriissimè author dici debet, secundum omnes Theologos. Nemo enim unquam dixerit homines credere, regenerari, ad Deum converti, bona opera praestare, deo tantùm permittente, sed etiam causante et operante. Si vero hoc nobis concessum fuerit (sicut necesse est ut concedatur) fidem & conversionem sequi absolutum Dei decretum necessitate consequentis, i. e. necessitate efficiente & cooperante, non video quomodo negari possit, cam modo quodam irresi…tibili in nobis fieri; cum enim aliquod agens ita agat in patiens, ut necessariò vincat, is propriè dicitur agere irresistibiliter: sic Deus, si ita convertat peccatorem ut is necessariò convertatur necessitate consequentis, tum eum convertit irresistibiliter, i. e. modo cui patiens cedere necesse est. Vnde miror, eos qui negant electionem ex fide praevisa pendentem, defendere tamen conversionem fieri modo resistibili, ut etiam frustrari possit.

5. Quinta & ultima ratio haec sit. Si conversio fiat modo illo resistibili, sicut ab ijs describitur qui Arm. sequuntur; tum electio divina non potest esse certa, secundum ipsorum principia; utpote quae pendeat a mutabili hominis arbitrio, quod (ut describitur ab Arminio) ausim dicere, a Deo ip…o praevideri non posse. Supponatur enim (quod illi substituunt fundamentum illius praevisionis) Deum perfectè praevidere omnes modos, quibus voluntas vel deordinari vel ad bonum inclinari possit. Supponatur etiam Deum praecognoscere omnia objecta vel circumstantias, quae possunt voluntati illo modo offeri vel exhiberi. Denique supponamus etiam, Deum exploratum habere, quomodo unumquodque objectum vel circumstantia apta sit movere voluntatem, eamque huc vel illuc suadendo impellere; tamen fi haec sit conditio voluntatis, ut positis quibuscunque objectis, etiam pofita quac…nque aptitudine in his objectis vel circumstantijs ad inclinandam voluntatem huc vel illuc; illa tamen pro intrinseca libertate possit agere vel non agere: Non video, quomodo Deus praevidere possit, quid voluntas certo & infallibiliter sit operatura, i. e. utrum se convertet ad Deum, necne: non quod Deus ex aliqua… impotentia non possit expiscari quid voluntas conatura sit, sed quia id non est simpliciter scibile; nam Non potest esse major certitud… in cognitione quam in objecto; unde sic argume…tor. Si certum sit voluntatem gratiae oblatae assensuram esse, tum …alsu… est dictu, volunt…m positis omnibus Dei actionibus, posse se convertere vel non convertere. Contra, si incertum sit, utrum voluntas huic gratiae r…sist…t, necne; tum ea, quam de illa habet Deus, praescientia certa esse nequit; nam scibile est mensura scienti…: ergo, scientiam …sse veram, & tamen plus esse certitudinis in cognitione quam in re cognita, …mplicat contradictionem; sicut implicatur contradictio, si quis dixerit, mensuratum esse majus vel minus mensura, tamen eidem aequale esse. Ad haec etiamsi verum sit, Deum cognoscere omnes modos, secundum quos voluntas bene vel male inclinari potest; tamen si voluntas sit omnimodo indeterminata, admittens nullum determinans, sive intrinsecum, sive extrinsecum, sive creatum, sive increatum, ut illi defendunt, implicat contradictionem, ut ab ipso Deo definiatur aliquis certus modus, quo illam deordinari vel rectè ordinari contigerit. Ex his omnibus colligitur, si gratia convertens moveat voluntatem modo ab illa resistibili, non posse Deum infallibiliter praesc…re qui credituri …int, qui non; unde ex consequenti, omni… è medio tol…retur electio. Ergo, reliquum est,

Gratiam convertentem m…do irresistibili tum a Deo communicari, tum a nobi… accipi.

Supersunt plures aliae rationes, sed & objectiones, quas recitare & refellere institui: sed satius mihi …rit filum orationis imtempestivè abrumpere, quam injurium esse tum in auditores, tum in doctissimos opponentes.

FINIS…

Reader, these following are the most materiall s…ips escaped the Presse, which thou mayest do well to correct with thy pen before thou readest the book.

In answer to Master Goodwin… Letter.

Page 2. for discourage, read encourag…. p. 7. for foreign r. foreign p. 25. … declared r. decr…d.

In the Book.

Page 14. line. 27. for i… read of. p. 17. l. 14. for, And why …. At least why. p. 20. l. 21. for Hipol…mis… r. Hipolenuse. l. 21. r. Squares. p. 24. l. 7. for None r. Min…. p. 40. l. 20. for closely …. loo…ly. p 47. l. last but on…, for Assertion r. A…rtour. p. 50. l. 35 for Praesident r. Present. p. 57. l 25. for lost r. last. p. 71. l. 2. for wils r. wits. l. …0. for to r. so th…. p. …3. for fuller, r. full. p. 96. l. 11. for many r. Man. …. 117. for addition r. addiction. p. 135. l. the last for Object r. Subject. p. 143. l 16. for as knowledge r. as to knowledge.

End of the text · Richard Resbury, The Lightless Star (1652)