Reader
A Brief Register Part 2 · William Prynne

A Brief Register Part 2, Part 2 · Section 4 · Subsection 13 – Subsection 14

Consimiles literae diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam.

The other writ (extraordinary and remarkable) is entred in Cl. 28 E. 1. m. 3. dorso. The Original writs then issued remain in the Bundle of writs of this year, with the returns annexed.

Rex Vic. Cumbr. salutem. Cum nuper pro communi utilitate populi Regni nostri concesserimus, quod Charta de De Militibus, Civibus & Burgensibus mittend. ad Parliamentum Regis.Foresta in singulis suis articulis firmiter observaretur, assignando quosdam de fidelibus nostris in singulis Com, ejusdē Regni in quibus Forestae nostrae existunt ad perambulationem in eisdem Forestis faciend. Ita quod perambulationem illam distinctè et apertè factam ad Nos, antequam aliqua executio, vel aliquod aliud inde fieret reportarent; et quod Juramentum nostrum, jus Coronae Angliae, rationes et calumpniae nostrae, necnon jus, rationes et calumpniae aliorum omnium salva forent. Nos licet dilecti et fideles nostri nune primò ad Nos detulerunt *quid feceruntquod fecerint in negotiis memoratis; quia tamen Praelati, Comites, Barones, & caeteri Magnates dicti Regni, in quorum praesentia nostras et aliorum proponi & audiri volumus rationes, et de quorum Consilio in eodem negotio, prout alias diximus, intendimus operari; Maxime cum ipsi ad observand. et manutenend. Jura Regni et Coronae nostrae praedictae una Nobiscum Juramenti …i … sint astricti, juxta latus nostrum tunc temporis non fuerunt: ac pro eo similiter quod illi qui suas rationes quatenus illud negotium illos tangit proponere debeant, inde praemuniti non erant, eidem negotio sine ipsorum consilio finem imponere non potuimus bono modo. Et quia negotium illud quantum possumus cupimus maturari, ita quod per Nos non fiet absque ulterioris dilationis incommodo effectum debitum sorciatur; Uolentes cùm Praelatis, Comitibus, Baronibus & Magnatibus supradictis, ac cumaliis de Communitate dicti regni, super boc, e… quibusdam aliis arduis Negotiis Nos et statum regni praedicti tangentibus babere Colloquium et Tractatum. Tibi praecipimus firmiter injungentes, quod venire facias coram Nobis ad Parliamentum nostrum apud Lincoln. in Octab. Sancti Hillarii prox. futur. Duos Milites de Balliva tua; Illos videlicet, qui pro communitate Com. praedicti ad Parliamentum nostrum ultimo praeteritum per Praeceptum nostrum venerant: & eliam de qualibet Civitate infra Ballivam tuam eosdem Cives, & de quolibet Burgo eosdem Burgenses qui ad praedictum Parliamentum nostrum alias sic venerant. Et si fortè aliquis Militum, Civium, aut Burgensium praedictorum mortuus fuerit, aut infirmus, per quod ad dictos diem et locum venire nequerint, tunc loco illius mortui, aut infirmi, unum alium idoneum ad hoc eligi, et ad dictum Parliamentum nostrum venire facias. Ita quod Milites, Cives & Burgenses praedicti dictis die et loco modis omnibus intersint cum plena potestate audiendt et Faciendi ea quae ibidem in praemissis ordinari continget pro Communi commodo dicti Regni. Et eisdem Militibus de Communitate Com. praedicti, et Civibus de Civitatibus, et Burgenfibus de Burgis praedictis, Rationabiles expensas suas habere facias in Ueniendo ad Parliamentum nostrum, ibidem Morando, et etiam Redeundo. Tibi insuper praecipimus sicut prius, quod per totam Ballivam tuam sine dilatione publice proclamari fac. Quod omnes illi qui terras aut tenementa habeant infra-metas Forestae nostrae in Balliva tua, & qui Perambulationem in aliquo calumpniari voluerint, quod sint coram Nobis in Parliamento nostro praedicto ostensur. in hac parte rationes suas et Calumpnias si quas habent. Et habeas ibi nomina Militum, Civium, & Burgensium, et hoc breve. T. Rege apud le Rose 26 die Septembris.

Consimiles literae diriguntur Vic. subscriptis in quorum Com. Forestae existunt, Viz.

Westmerl.Surr.Hereford
Eborum.Southt.Roteland
NotinghamWiltes.Oxon.
DerbySomersetSalop.
Northampt.DorsetStafford.
Bucks.Devon.VVarr.
Hunt:Glouc.
EssexWigorn.

Rex Uic. Lincoln. salutem. Cum nuper pro Communi utilitate, &c. ut supra usque ibi, pro communi commodo dicti Regni. Et habeas ibi nomina praedictorum Militum, Civium et Burgensium, et hoc breve. T. ut supra.