The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2, Part 2 · Chapter 8 · Part 12
De Benedictione et Coronatione Reginae ut Regni Dominae.
SI verò Regina coronanda est ut Regni Domina, et absque Rege, tunc paratur thalamus unus in Ecclesia; vocantur Praelati Regni, et omnia alia similiter fiunt, quae suprà pro coronatione Regis ordinata sunt. Die statuto, conveniunt in Ecclesia, in qua coronatio fieri debet; ubi Metropolitanus, aut alius ad quem spectat, cum Episcopis aliis parat se, et sedent ante al…are, ut suprà dictum est. Interim Regina consuetis vestibus induta, cum suis Praelatis, Baronibus, et Matronis, atque aliis domesticis venit ad Ecclesiam; et cùm fuerit prope Presbyterium, duo priores Episcopi parati v…niunt ei …, et cum mitris capi a ilii aliquantu…um inclinantes, ipsam inter se mediam usque ad Metropolitanum deducunt: cui Regina caput inclinans, …umilem reverentiam exhibet; qua facta, prior ipsorum deducentium detecto capi…, versus ad Metropolitanum, dicit:
REverendissime Pater, postulat sancta Mater Ecclesia Catholica, ut praesentem circumspectam mulierem ad dignitatem Reginalem sublevetis.
Tunc interrogat Me…ropolanus:
Scitis illam esse dignam & utilem ad hanc dignitatem?
Ille respendet:
Et novimus, & credimus eam esse dignam, & utilem Ecclesiae Dei, et ad Regimen hujus Regni.
Metropolitanus dicit:
Deo gratias.
Tunc sedet Regina media inter ipsos Episcopos deducentes congruenti spatio à Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipsi etiam deducentes Episcopi, senior ad dexteram, alius ad sinistram Reginae se collocant, ut et ipsi ad alteru…rum fac…s vertant. Ipsis sic sedentibus, postquam aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandam Reg…am admonet, dicens:
CUm hodie per manus nostras, circumspecta mulier, qui Christi salvatoris nostri vice in hac re fungimur (quā vis indigni sacram unctionem et Regni insignia sis suscepturus; benè est, ut te priùs de onere, ad quod de…inaris, moneamus. Regiam hodie suscipis dignitatem, et regendi sideles populos tibi commissos curam sumis. P…aeclarum sanè inter mortales locum, sed discriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verùm, si consideraveris, quòd omnis potestas à Domino Deo est, per quem Reges regnant, et legum conditores justa decernunt, tu quoque de grege tibi commisso ipsi Deo rationem es redditura. Primùm, pietatem servabis, Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Christianam religionem, ac fidem catholicam, quam ab incunabuli… professa es, ad finem usque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adversantes pro viribus defendes. Ecclesiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Ecclesiasticam libertatem non conculcabis; Justitiam, fine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes inconcussè administrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppressione defendes. Omnibus te adeuntibus benignam, mansuctam, atque affabilem, pro Regia tua dignitate te praebebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, sed totius populi utilitatem regnare, praemiumque benè factorum tuorum, non in terris, sed in eoelo expectare videaris. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in saecula saeculorum. Resp. Amen.
Regina electa accedit ad Metropolitanum; et ge… flexa facit hanc professionem, dicens:
EGo N. deo annuente futura Regina N. profiteor, et promitto coram Deo, et Angelis ejus, deinceps legem, justitiam & pacem Ecclefiae Dei, populoque mihi subjecto, pro posse & nosse, facere ac servare, salvo condigno misericordiae Dei respectu, sicut in consilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Pontisicibus quoque Ecclesiarum Dei condignum & canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus & Regibus Ecclesiis collata & reddita sunt, inviolabiliter observare. Abbatibus, Comitibus, & vasallis meis congruum honorem, secundum consilium fidelium meorum, p…aestare.
Deinde ambabus manibus fangit librum Evangeliorum, (quem Metropolitanus coram ea super genibus aper…um tenet, inferiori parte libri Reginae versa) …icens,
Sic me Deus adjuvet, & haec sancta Dei Evangelia.
Et post Regina electa Metropolitani manum reverenter osculatur. Quo facto, M…tropolitanus surgit, et cum mitra procumbit in faldistorio. Regina verò ad ejus sinistram in terram se prosternit. Et cantores incipiunt, schola prosequente, Litanias; in quibus cùm dictum f…erit,
Ut omnibus fidelibus, &c.
R. Te rogamus audi nos.
Metropolitanus surgit, et accepto baculo pastorali in sinistra, super illam dicit:
Ut hanc electam in Reginam coronandam …enedicere digneris.
R. Te rogamus audi nos.
Secundo dicit.
Ut hanc electam in Reginam coronandam benedicere, & consecrare digneris.
R. Te rogamus andi nos.
Producendo semper super Reginam signum Crucis. Idem dicunt et faciunt Episcopi parati, genuf…exi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus Litanias resumentibus, et perficientibus. Quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra, surgit, Regina prostrata manente, et dicit super eam intelligibili voce Orationem sequentem; quam astantes Episcopi, etiam sine mitris in locis suis stantes, submissa voce pronunciant.