Reader
Works · Joseph Mede

Works, Book 5 · Chapter 11

CAP. XI.

Commentationes Minores in Apocalypsin.

CAP. 1. vers. 3.—Tempus enim prop è est] i.e. Iam adest tempus quo verba Prophetiae hujus impleri coeperint, & indies magìs magísque implebuntur.

Vers. 4.—ab eo qui est, & qui erat, & qui venturus est, foreign] Eadem habentur verba vers. 8. & cap. 4. 8, cap. 11. 17. foreign, Venturus, idem est quod foreign, Futurus; ut ex cap. 16. 5. manifestum est, foreign, *Vulga…. legebat foreign Sanctus., utì locum hunc restituit Beza ex vetusto bonae fidei manuscripto codice. Seculum Futurum Haebraeis est foreign. Unde Marc. 10. 30. Luc. 18. 30. foreign Ephes. 2. 7. foreign. Vide Psal. 71. 18. foreign; Esa. 27. 6. foreign Venturis sub. diebus, id est, Posthac, Imposterum; Esaiae 44. 7. foreign. Vulgat. Ventura & quae futura sunt; Dan. 9. 26. foreign Populus Principis venturus, id est, futurus.

Et à septem Spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt] Per Spiritus hos intelligit Angelos Aretas in locum, foreign. Cornelius à Lapide pro eadem sententia Iunium laudat; sed fallitur. Fortè Drusium dicturus fuisset, nam ille sic sentit ad hunc locum, ubi inter alia habet, Septem Archangelos esse qui stant coram Deo etiam Ionathan prodidit: Sed ubi, non commemorat. Locus est Gen. 11. 7. Dixit Dominus Septem Angelis qui stant coram eo, Venite nunc, &c. Cum istis facit Th. Beza; Quòd (inquit) Septem hos spiritus nonnulli pro Spiritu Sancto acceperunt, cujus septiformis (ut loqunutur) sit gralia, manifestè refelli potest vel ex eo quod scribitur infrà, 5. 6. Et paulò pòst, Vt nemo de hoc possit ambigere, iidem isti Septem Spiritus infrà, cap. 5. 6. Agni cornua & oculi (id est, ministri) dicuntur. Accedit, quòd in cap. 8. 2. expressè dicuntur Angeli: Vidi, inquit Ioannes, foreign, Septem Angelos qui adstant coram Deo. Confer. cap. 4. 5.—Septem lampades ante Thronum, quae sunt septem, Spiritus Dei: Cap. 5. 6. Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, & oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei, missi in omnem terram: & Zach. 4. 10. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt per universam terram. Videsis etiam Tobiae 12. 15. Ego sum unus ex septem Angelis, qui astamus ante Dominum. Cypr. adversus Iudaeos, lib. 1. 20. Hilar. in Psal. 118, vel 119. & Psal. 129. vel 130. Adde Clem. Alex. lib. 6. Strom. foreign *Dan. 10. 13. foreign Princip…s pr… mar….foreign, id est, Septem quidem sunt quorum est maxima potentia primogeniti Angelorum principes. [Sed de Septem hisce Angelis fusiùs disseruit Author in peculiari Diatrib. in Zach. 4. 10. Lib. 1. p. 40. & Lib. IV. Ep. 61.]

Vers. 5. Et à Iesu Christo] Postponit hic Ioannes Septem Spiritibus Christum, quia de Christo deinceps continuandus erat sermo; viz. Et à Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, &c. Nempe id Sacris Scriptoribus solenne est, ut id postponant à quo volunt inchoare sequentia*Vide Hieron. ad Matth. 1. 1. 2.—Christi, filii Davidis, filii Abraham. Abraham genuit, &c. [Vide Tractatam de Doctrinis Daemoniorum, 1 Tim 4. 1. pag. 623.]. Simile videre est in Heb. 12. 23. ubi post illa [Spiritus justorum perfectorum] reperies—N. Test. Mediatorem Iesum & sanguinem aspersionis, quia de sanguine Christi continuatur sermo,—meliora loquentem quàm [Sanguis] Abelis. Videsis etiam 1 Tim. 3. 16. ubi foreign ob eandem rationem ultimo loco poni reperies.

Vers. 13. Vidi in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, vestitum podere, & praecinctum ad mammillas zonâ aureâ] id est, Amictu & einctu sacerdotali ornatum. Ità Irenaeus lib. 4. c. 37. p. 373. edit. Fevard. Confer. cap. 15. 6. & Dan. 10. 5. ubi vir quidam dicitur amictus foreign lineis, sed cinctus non circa pectus ut Sacerdos, sed circa lumbos seu renes. Martin. Lex. Poderis est tunica Sacerdotalis linea corpori adstricta, usque ad pedes descendens: Haec vulgò camista vocatur ex Isidoro lib. 19. 21. Legitur foreign Sap, 18. 24. Sirac. 27. 8 &c. 45. 11. LXX. hâc voce reddiderunt foreign Exod. 28. 31. foreign Ezech. 9. 2, 3. foreign Zach. 3. 4.

Vers. 15. Pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti, & vox ejus tanquam vox aquarum multarum] Haec descriptio personae Filii Dei ex Daniele expressa est, Dan 10. 6. Pedes ejus quasi species aeris candentis, & vox verborum ejus sicut vox multitudinis. Vox aquarum multarum apud Ioannem & Vox multitudinis apud Danielem prorsus foreign. Similiter cap. 19. 6. Audivi, inquit Ioannes, quasi vocem turbae multae, & sicut vocem aquarum multarum, &c. [Vide Comment. Apocal. ad cap. 14. 2. pag. 512.]

CAP. 2. vers. 9. Novi blasphemiam eorum qui dicunt se Iudaeos esse, & non sunt— sed mentiuntur, cap. 3. 9.] Per Pseudo-Iudaeos hîc intelligendi sunt Pseudo-Christiani. Scil. in Apocalypsi passim observare licet, Iudaeos sive Synagogam Israeliticam personam verae Christi Ecclesiae ex Gentibus surrogatae sustinere; (Consule cap. 7. ubi Coetus Ecclesiae Christianae exhibetur typo CXLIV M. ex omnibus tribubus Israelis signatorum) Gentes contrà typum Idololatrarum ejusdémque Ecclesiae hostium: totâ nimirum parabolâ ex statu rerum sub Veteri Test. mutuatâ, in quo veri Dei cultus apud unum Israelem viguit; Gentes verò reliquae Idolis & Deastris in universum inservierint.

CAP. 3. vers. 4. foreign] Hîc & Act. 1. 15. foreign nomina sunt capita hominum, seu singuli homines: alibi hoc vocabulum aliâ atque aliâ significatione adhibetur. Plura vide in Comment. Apocal. ad cap 11. 13. Et occisa sunt in terraemotu foreign nomina hominum septies mille.

Vers. 5. Hic amicietur vestimentis albis] Vide infrà Commentat. ad Cap. 7. 14.

CAP. 4. Vers. 9. 10. foreign] Futura ex Hebraeorum notione denotare solent actum vel solitum, Vid. Resp. ad D. L…weni Stricturas. Lib. III. pa. 551.1 Sam. 20. 5. foreign; vel debitum, Mal. 2. 7. foreign, 2 Sam. 13. 12. foreign.

Vers. 10. Et adorabant—& conjiciebant coronas suas ante thronum] Vide quod de hujusmodi more apud Gentiles memorat interpres AEschyli, ad eum locum Septem contra Thebas, foreign—foreign; Quando in terram conjiciemus coronas aut peplos, nisi nunc, cùm ad preces convertimur & pro nobis & pro urbe?

CAP. 5. verse 5. foreign. & cap. 22. 16. foreign] id est, foreign. Vide Isai. 11. 1.

CAP. 6. vers. 9. Vidi sub Altari animas interfectorum propter verbum Dei] Hîc & in cap. 18. 13. cap. 20. 4. foreign cadaver significare videtur. Sic & in V. s…. foreign animas non tantùm Personas denotare, sed & Cadavera, notum est. Psal. 16. 10. Act. 2. 31. Ezech. 44. 25. apud LXX. Levit. 19. 28. & alibi.

Vers 11. Et datae sunt singulis stolae albae] Vide annor. ad cap. 7 v. 14.

Vers. 14. Et omnes Montes locis suis emoti sunt] Quaere, Annon Montes referri possunt ad loca Idolis consecrata. quae etiam Excelsa nuncupantur, Ezech. 6. & passim in V. Test. In Midrash foreign super illud cap. 2. [Ecce venit saliens super Montes, saltans super Colles] dicitur, Non sunt Montes hîc nisi foreign Idololatria. Pet. Galat. l. 5.

CAP. 7. vers. 9. Posthaec vidi, & ecce Turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente, & populis, & tribubus, & linguis, stantes ante Thronum & ante Agnum, amicti vestibus albis, & palmae in manibus eorum, &c.] De hac Turba Palmifera Vide Tertullianum in Scorpiaco adversus Gnosticos, cap. 12.—Nam & rursus Innumera multitudo albati & palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de ANTICHRISTO TRIUMPHALES: sicut unus ex Presbyteris, Hi sunt qui veniunt ex illa pressurae magna, &c.

Vers. 14. Et dixit mihi, Hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, [id est, de tyrannide Bestiae Sanctos tribulantis] & lavârunt vestes suas & dealbârunt, &c. Et v. 17. Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum] Hisce facem allucebit illud *Quid s…miendum sit de O…riticis hisce V…de Comment. Apocal. p. 451.Achmetis cap. 231. ex Indorum disciplina, Siquis ablutis sordibus vestes mundas induisse sibi visus fuerit, omni afflctione, solicitudine, morbo liberabitur; próque modo loturae & ipsarum vestium splendoris, gaudio potietur. Item cap. 232. Siquis visus sibi fuerit induisse vestes albas & mundos, pro munditiei & albedinis modo ab omni dolore repurgatur.

Vers. 15. De istis qui stolis albis amiciebantur dicitur, Ideo sunt ante Thronum Dei, & colunt eum die ac nocte in Templo ejus; Putà ut Sacerdotes. Respicitur mos Iudaeorum in probandis & admittendis Sacerdotibus. Vide Comment. Apoc. in cap. 6. 11. Maimonidem in Mischne lib. 8. ti…. Biath hammikdasch. cap. 6. Adde Talmudis Babylonici cod. Middoth, cap. 5. foreign id est, In conclavi caesi lapidis Synedrium Magnum Israelis sedebat, & judicabat Sacerdotes. Sacerdos in quo inveniretur vitium induebat nigras vestes, ac nigras involvebat se, adeóque egressus abibat: Cui verò non inerat vitium, induebat albas vestes, ac albis se involvebat, & ingressus ministrabat cum Sacerdotibus fratribus suis.

CAP. 8. vers. 11. Et nomen Stellae dicitur foreign ABSINTHIUM] Caesar ille Hesperius, fundi Romani calamitas, calamitosus ipse & aliis calamitatis author, perpetuis aerumnis ab ipso ortu suo exercitus, quo rerum potiunte Imperium Romanum ruit, propter amaram sortem Absinthium meritò dicitur. Solent Hebraeis Abstracta pro Concretis usurpari; ergò hic Absinthium dicitur pro Absinthites, id est, Vir amaritudinum: ut foreign Vir dolorum, Isa. 53. 3. Vir doloribus expositus. Ezech. 28. 24. Et non erit ultrà domui Israel spinus dolorificus. LXX. foreign Vulg. Offendiculum amaritudinis. Targ. foreign Rex malefaciens. foreign Summè amarus. foreign, appellatur Absinthium apud Dioscoridem, l. 3. c. 26.

CAP. 9. vers. 10.—foreign] id est, in postremo agmine. Hebr. foreign Cauda, indè foreign Decaudare. Ios. 10. 19. foreign Et decand…bitis eos, id est, extremos occidetis. Vulg: Extremos quosque fugientium caedite. Angl. Smite the hindmost of them. Deut. 25. 18. foreign Et decaudavit [Amalek,] id est, in postremo agmine cecîdit [Israelitas.] Vulg. extremos agminis tui cecîderit. Angl. Smote the hindmost of thee. Cauda Locustarum (id est, Saracenorum) est postremum earum agmen, longissiméque à capite Imperii dissitum. Caput Imperii in Mesopotamia erat; Cauda igitur in Africa & Hispania putanda est. Ab hac autem Cauda, id est, à Saracenis ex Africa & Hispania delatis, mirum in modum afflictae sunt Provinciae quae Romano Patriarchae, ut propria ejus Dioecesis, suberant.

Praecessit in eodem versu, foreign Et habebant caudes similes Scorpionibus, & aculeos] Scilicet Scorpionum aculeus in cauda est, utì Plin. l. 11. c. 25. Semper cauda in ictu est, nullóque momento meditari cessat, nè quando desit occasioni: Ferit & obliquo ictu & inflexo.

CAP. 11. vers. 15. Et Septimus Angelus clanxit] Cùm septem sacerdotes urbem Iericho septem diebus circumiîssent portantes buccinas arietinas, diéque septimo septem vicibus, corruit murus ejus, Iosh. 6. sic & ad clangorem Tubae septimae penitus abolebitur quicquid Bestiae supersit. Ut Phiala septima consummationis phiala est, proindéque essusâ hâc phialâ prodit vox magnaè Throno dicens, foreign, cap. 16. 17. & Babylon fundi…us exscinditur, ver. 19. ità & Tuba septima consummarionis Tuba est; quare ad hujus Tubae clangorem in coelo acclamatum est, Facta sunt Regna hujus mundi Domini nostri & Christi, ejus, & regnabit in secula seculorum. Desumpta sunt ex Dan. 7. Idémque omnino est Regnum quod Danieli ostensum à fine Monarchiarum futurum. Huc pertinet Prophetia Isaiae cap. 45. 23. Per me juravi, &c. quòd mihi curvabitur omne genu, jurabit omnis lingua; nempe in magno illo die Iudicii, authore Apostolo ad Rom. 14. 11. Unde necesse est (si Apostolo fides) reliquam prophetiam de gloria Israelis, indè à versu 14, ad idem tempus pertinere, viz. ad secundum Christi adventum.

Vers. 18. foreign, Et iratae sunt Gentes] Exod. 15. 14. in Epinicio, foreign. Gentes in Apocalypsi sunt Idololatrae & Pseudochristiani. Vide suprà annotat. ad cap. 2. 7.

Venit tempus mortuorum, ut judicentur] id est, Tempus ut judicetur causa Martyrum occisorum propter nomen Iesu. Apocal. 14. 13. foreign, Martyres sunt Tertulliano lib. de Anima, c. 55.

Vers. 19. Tunc apertum est Templum Dei in coelo, foreign, &c. Et visa est Arca Foederis, &c.] Annon reseratio illa Templi in Coelo, quâ ad septimae Tubae clangorem Arca Foederis ibidem conspiciatur, sit revelatio Christi (cujus illa typus est) apparentis in nubibus coeli, ut eum conspiciant qui transfixerunt, Zach. 12. 10. Matth. 24. 30. Apocal. 1. 7? De quo & illud Matth. 23. 39. Non me videbitis ab hoc tempore, donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. [Vide Comment. Apocal. ad c. 14. p. 519.]

CAP. 14. vers. 8. foreign] foreign hic (& cap. 18. 3.) Venenum (non Iram) significat, ex usu Hellenistico. Scil. foreign Hellenistis est Venenum, quia foreign, cui respondet, ut Iram, sic quoque Venenum significat. Istiusmodi exempla Hellenismi passim in S. S. occurrunt, ubi Graeca vox respondens Hebraeae in una significatione, ad alteram ejusdem, licèt non secundùm idioma Graecum, extenditur. foreign significant & finem & mercedem; hinc foreign pro mercede ponitur, Rom. 6. 21. 1 Pet. 1. 9. foreign plerumque denotat robur, interdum virtutem; hinc foreign pro robore, 2 Pet. 1. 3. foreign denotat peccatum, aliquando Sacrificium pro peccato; & sic foreign 2 Cor. 5. 21.

CAP. 15. vers. 2. Habentes foreign, Citharas Dei] id est, Sacras, quarum in Templo solo usus. Res enim in Templo gerebatur: scilicet victores Bestiae dum adhuc in crepidine Maris seu Labri vitrei insistebant, foreign de Bestia superata cantillabant, habentes citharas Dei, id est, sacras. Sic 1 Chron. 16. 42. foreign Instrumenta musica Dei, eodem planè sensu. Nam foreign construenda sunt quasi per Maccaph, ut 2 Chron. 7. 6. foreign, & cap. 34. 12. Vide etiam Nehem. 12. 36. Amos 6. 5. Alioquin foreign significat quoque canticum sacrum & in Templo cani solitum. 2 Chron. 29. 27. Psal. 137. 4.

Vers. 4. foreign] foreign apud Haebraeos aliquando; praesertim cùm geminetur, valet Ide…. nempe si prius foreign causale fuerit, vel è contrá. Vid. Gen. 22. 16, 17. Ier. 4. 18. & cap. 29. 15, 16. 2 Reg. 13. 7. Eccles. 8. 6. Quidni & foreign apud Hellenistas simili modo usurpetur? Verto igitur, Idcirco omnes Gentes venient & adorabunt coram te, quoniam Iuratua manifestata sunt, Nempe Te solum colendum esse.

CAP. 16. vers. 8—Et quartus Angelus effudit phialam suam in Solem, & datumesi ei aestu affligere homines per ignem. Et aestuaverunt homines aestu magno] Apomasar Apotelesmate 167. Si quis visus sibi fuerit à Sole plurimùm adustus, poenam pro modoustionis inveniel

Vers. 10. Et factum est regnum ejus tenebrosum, foreign] Vide Isai. 8. 22. foreign, Ecce tribulatio & tenebrae. Ier. 13. 16. foreign obtenebrâsset. Targum habet, super vos tribulatio veniet.

Vers. 14. De Praeparatione ad Phialam ultimam (post illa verba foreign, ad praelium magni illius Diei Dei omnipotentis) dicitur, foreign, Ecce venio sicut fur: Id quod in 2 Ep. Petri c. 3. v. 10. perinde invenire est, foreign, & apud Paulum in 1 Thess. 5. 2. Quare cum DIES IUDICII Phialas proximè excipiat, easdémque Regnum Sanctorum per mille annos, (nam post excisum Antichristum futurum est,) necesse est per Diem istum, continuatum & bene longum tempus intelligi.

CAP. 17. vers. 1.—foreign Ostendam tibi Scelus Meretricis illius magnae, id est, Sceleratam illam Meretricem. Hebraismus est. Quomodo &*in Pers. & Trucul. Plautus Loquitur, Scelus pueri & scelus viri, pro puero & viro scelestis. foreign autem aliquando*Sic & foreign non tantum poenam, sed & culpam significat, Ezech. 7. 23. Culpam significare annotavit Io. Cameron in Myrothecio ad illud 1 Tim. 5. 12. foreign, nempe culpam quatenus foreign habet ad poenam, id est, reatum. Cui probando adducit Rom. 5. 16. Ex uno (inquit Apostolus) est foreign ubi absurda locutio esset, siquidem idem esset foreign & foreign Significat igitur foreign peccatum quo contrahitur reatus. His addo 1 Cor. 11. 29. foreign idem quod versu 27. foreign. Sic & vers. 34. ni fallor, foreign. Annon & 1 Tim. 3. 6. foreign; Expende, erat enim Diaboli crimen Superbia. Iunius foreign vertit Damnandam meretricem, per Hypallagen, pro foreign. Quid si sensus sit, Meretricem illam quàm suprà audîsti damnationis ream, cap. 14. 8. imò in quam damnationis sententiam executioni datam vidisti, capite praecedente?

Vers. 3. Vidi mulierem Bestiae insidentem, &c.] Mulier Bestiae insidens seu inequitans exponitur ab Angelo vers. 18. foreign. Hâc notione adhibetur Equitandi verbum, Deut. 32. 13. Isai. 58. 14. Psal. 45. 5. Prosperare & equita. LXX. foreign. Chald. Par. foreign, ut equites super thronum regni. Scil. Equi vehi potestatis Symbolum est, eorúmque qui rerum habenas moderantur, utì ex locis hisce manifestum est. Vidi mulierem Bestiae inequitantem, id est, Romam regno seu imperio Romano imperantem.

Vers. 4. Et mulier erat amicta purpurâ & coccino, & inaurata auro & margaritis, &c.] id est, Induta erat vestibus Regiis ornatúque Regio; quippe nequaquam ex vulgo Meretrix, sed Domina & Regina, id est, Urbs Imperatrix. Vide Esther. 8. 15. Mardochaeus—fulgebat foreign veste vel indumento regio, hyacinthino viz. & candido, coronam auream portans in capite, & amictu byssino & purpurâ, foreign. Videsis Dan. 5. 29. totum versum. Tunc jubente Rege indutus est Daniel purpurâ, & circundata est torques aurea collo ejus, & praedicatum est de eo, quòd haberet potestatem Tertius in Regno. Iosephus Antiq. l. 10. c. 12. Publicavit daturum se ei foreign, torquem aureum & purpureae vestis usum, quali Chaldaeorum Reges utuntur. In 1 Maccab. 8. 14. de Romanis, Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpurâ, ut magnificaretur in ea: & cap. 14. 43. de Simone facto Ethnarchâ, —foreign vers. 44. foreign 2 Maccab. 4. 38 Rex Antiochus Andronicum purpurâ (id est, Magistratûs insigni) exutum per totam civitatem jubet circumduci. Et quis nescit Purpuram quoque apud Romanos Imperatorum & Regum insigne fuisse?

Vers. 10. Septem Capita foreign Septem sunt Reges] Non Monarchas solùm, sed Summas Reipublicae Potestates nomine Regum intelligit Scriptura: ut vel ex vers. 18. hujus capitis colligi potest. Vrbs (inquit) illa magna, quae habet Regnum super Reges terrae. Super Reges solúm? Imò super omnes Democratias, Optimates, Respublicas, Summos Magistratus & Potestates, sive jure Haereditario, sive Successione, sive Electione fiant. Exinde quoque colligitur non designari singulares aliquas personas, sed Ordines & Summa Authoritatis & Potentiae capita; talibus enim Roma imperabat, non singulatibus tantùm Regum personis. Septem igitur Bestiae Romanae Capita (in quibus Consules, Tribuni, Decemviri, Dictatores, Pontifices) totidem Reges interpretatur Angelus, id est, tot Summares, penes quos vicibus suis Majestas erat regnantis Populi Romani.

Quinque ceciderunt] id est, Mortui sunt, obierunt diem suum. Sic Gen. 25. 18. de l…maele dicitur, Ante omnes fratres suos cecidit.

Vers. 14. Hi cum Agno pugnabunt, & Agnus vincet eos, (quoniam Dominus Dominorum est & Rex Regum) & qui cum eo sunt, Vocati, & Electi, & Fideles] id est, Agnus, & qui cum eo sunt, Vocati Electi & Fideles, vincent decem Reges seu Cornua Bestiae Babylonicae. Illa enim de Domino Dominorum & Rege Regum per parenthesin censeo legenda.

Vers. 16. Decem Cornua—odio persequentur Meretricem] Decem Cornua (seu Reges) id est, aliqua ex illis. Sic cap. 9. 18. Occisa fuit [foreign] tertia pars hominum, id est, qui ex tertia illa parte fuerant. Iudic. 12. 7. Sepultus est Iephte in urbibus Gilead, hoc est, aliquâ urbium. 2 Chron. 35. 24. Sepultus est Ios…as in sepulchris patrum suorum, hoc est, uno seu aliquo sepulchrorum. Cujusmodi Ellipseos passim in Sacris Scripturis occurrunt exempla. Psal. 1. 3. Zach. 9. 9. 1 Sam. 18. 21. Ion. 1. 5. Matth. 27. 44. Luc. 23. 39. Ioan. 6. 45.

Vers. 18. Mulier quam vidisti, est Urbs illa magna] Sic vers. 5.*Tertul. adv. Iudaeos c. 9. Sic & Babylon apud Ioannem nostrum Romanae Vrbis figuram portat, proinde & magna & Regno superba & Sanctorum debellatricis. Idem habet l. 3. adv. Marcionem. Babylon illa magna, ut & cap. 16. 19. cap. 18. 2, 10, 21. Vers. 1. hujus cap. Meretrix illa magna, ut & cap. 19. 2. Passim in hoc libro Vrbs illa magna, cap. 11. 8. cap. 14. 8. c. 16. 19. c. 18. 16. 19, 21. Quocunque enim nomine Roma appellatur, semper hoc titulo Magnae insignitur. Dicta est autem Vrbs magna foreign, non tam quantitatis intuitu, quàm quòd aliarum Vrbium Caput & Regina esset, juxta id quod sequitur, foreign, quae regnum habet super reges terrae. Apud Athenaeum Roma dicitur foreign, & paulò pòst foreign. Vid. Athenaeum lib. 1. foreign Recensere me conantem quot urbes intra Romae, Vrbis illius Coelestis, ambitum contineantur, ob earum multitudinem non unica dies tantùm deficeret, sed quotquot annum conficiunt. Vide Casaub. in locum. Ex hisce aliisque Romae appellationibus [viz. apud Cic. Lux orbis terrarum; Mart. Heracl. foreign Iul. Front. Regina & Domina orbis terrarum, &c.] videre est quàm meritò dicatur Vrbs illa magna, utpote quae regnum habet super reges terrae.

CAP. 18. vers. 2, 3. foreign—foreign] Praeco olim edebat causam supplicii Inter caedendum, praeconem causam dicere solenne fuit. Vide quae Pontanus part. 3. p. 183. ex Cujacio habet, ísque ex Ambrosio, Petronio, Suida, Platone, Iosepho. [De duplici Babylonis interitu vid. Comment. Apocal. ad cap. 11. pag. 489.]

Vers. 23.—foreign] Vox illa foreign Veneficium, & foreign; cap. 14. idem designant, viz. amatorium virus seu philtrum, seu spiritualis …cortationis illecebram, ex consuetudine meretricum philtris amorem conciliantium. Unde Meretrix illa magna dicitur (cap. 17. 4.) tenere poculum aureum in manu sua plenum immunditiâ scortationis suae. Observandum porrò, quòd alibi in S. Scr. cum Scortatione jungitur foreign. 2 Reg. 9. 22. foreign & Nahum. 3. 4. de Ninive, Propter multitudinem fornicationum meretricis decorae, foreign, vendentis gentes in fornicationibus suis, & familias foreign.

CAP. 19. vers. 4. Amen, Halleluja] Conser 1 Paral. 16. 36. item Nehem. 5. 13. Simile reperitur ad finem Psal. 106. Benedictus Dominus Deus Israel à seculo in seculum; & dicet omnis populus, Amen, Hallelujah, foreign; utì ad finem Psal. 41.— foreign Observandum autem utroque loco, ubi haec formula adhibetur, geminâ acclamatione benedictionem claudi; Psal. 41. duplici Amen, hîc foreign Amen Halle…jah.

Vers. 7. Quia venerunt nuptiae Agni, & uxor ejus praeparavit seipsam] Haec apparatio Sponsae quid aliud esse videatur quàm illa tot seculis exspectata conversio israelis? Gentes olim & à multis seculis Christo desponsatae fuerunt; Iudaei idcirco sunt qui adhuc Agni Sponsa futuri exspectantur. Certè Iudaei olim (juxta parabolam Matth. 22.) ad nuptias Filii Regis invitati, venire recusârunt; nunc verò tandem prompti & parati accurrent; foreign. Et cap. 21. 2. foreign—foreign. Videsis Tertul. advers. Marcionem lib. 5. cap. 10. Christus praeputiati Sacerdotii Pontifex cognituram se quandoque Circumcisionem & Abrahae gentem, cùm ultimò advenerit, acceptatione & benedictione dignabitur. Vid. & Iustin. Mart. dial. cum Tryphone Iud. p. 259.

Vers. 8. Bissinum enim justificationes sunt Sanctorum] foreign Iustificationes, Iustitiae, Iusta facta, seu Bona opera, Piscat. Per Byssinum splendorem *foreignAretas in locum intelligi vult Virtutes. R. D. Kimchi ad Esa. 65. 13. haud dissimili notione illud Eccles. 9. 8. interpretatur; foreign Solomon dixit pro sapientia sua, IN OMNI TEMPORE CANDIDA SINT VESTIMENTA TUA, hoc est, Resipiscentia & bona opera.

At que ad istum locum Solomonis, R. S. Iarchi, foreign, Para seu orna teipsum quâvis horâ bonis operibus. Atque eodem sensu acceptum priscis interpretibus astruit Aben Ezra, nempe de operibus impollutis, foreign.

Vers. 13. Et vestitus erat veste aspersâ sanguine] Scil. sanguine uvarum. Ex mysticis priscorum Cabalistarum propositionibus apud Io. Picum Mirand. Galat. & Reuchlinum una est, Vestimentum Messiae rubebit.

Et vocatur nomen ejus VERBVM DEI] i.e. Ipse est Verbum illud Dei. Ex notione Hebraeorum, Prophetarum praesertim, vocari idem quandoque valeat quod esse vel exsistere, sed eximio quodam modo. Sic. Isai. 9. v. 6. de Christo, Vocabitar nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis; id est, erit haec omnia. Vide Ier. 23. 6. Zach. 6. 12. Genes. 21. 12. In Isaac vocabitur tibi semen, id est, erit. Isa. 56. 7. Domus mea domus orationis foreign vocabitur; pro quo Luc. 19. Domus orationis foreign, est, erit, habebitur. Simili notione iisdem Hebraeis foreign est foreign.

Vers. 15. Is est qui calcat torcular vini furoris Dei Omnipotentis] Calcatio vindemialis in Scriptura parabolica cladem atrocem & cruentam denotat. Sic & Messi… nomen stragem & excidium. Ier. 51. 33. Ioelis 3. 13.*Isai. 63. 3… Thren. 1. 15. Targum. …. [Vide Comment. Apocalypt. ad cap. 14. vers. 15, 16. 17, 18, 19.]

CAP. 20. vers 4. Et Sancti vixerunt & regnârunt cum Christo mille annis] Aliud est Regnum quo Christus in Sanctis suis regnat, aliud quo Sancti regnant cum Christo. Illud enim toto Bestiae tempore fuit, hoc nequaquam. Verum quidem est Christum jam indè à primo suo adventu Regnum inchoâsse, illúdque Regnum Ecclesiam esse. Interim & illud haud minùs certum est, Regnum aliquod in Scripturis promitti adventûs secundi proprium, quod & Regnum foreign dicitur, adhúcque implendum superest: ut Dan. 7. 14. Luc. 19. 11, 15. Luc. 21. 31. 2 Thess. 1. 5. 2 Tim. 4. 1. Vide Authorem Quaest. & Respons. ad Orthod. apud Iustinum Mart. quaest. 120. foreign.

Vers. 6. foreign] Haec mortis secundae nomenclatura non à Ioanne primùm usurpata, sed ex Magistrorum Iudaicorum usu desumpta est; sic nimirum ab illis. dicta, quòd eâ impii, qui à mortuis resurrexerint, quasi secundò morituri sint. In hoc libro quater occurrit foreign, cap. 2. 11. hoc cap. 20. 6, 14. cap. 21. 8. Apud Chaldaeum Paraph. saepius habetur foreign mors secunda. Deut. 33. 6. Vivat Reuben, & non moriatur; Chal. Paraph. addit foreign morte secundâ. Psal. 49. 11. Quia videt foreign quòd sapientes moriantur; Chald. Par. Quoniam videbit sapientes improbos, qui moriuntur foreign morte secundâ, & adjudicantur Gehennae. Isa. 65. 6. pro foreign & rependam in sinum eorum, Chald par. substituit, & tradam foreign morti secundae corpora eorum. Eodem cap. vers. 15. Occîdet te, Targum addit foreign morte secundâ. Ier. 51. 39, 57. pro foreign & dormiant somnum sempiternum, Chald. Par. habet, & morientur foreign morte secundâ. Idem in Isai. 22. 14.

Vers. 8. foreign &c.] [Videsis Conjecturam de Gogo & Magogo, pag. 574.]

Vers. 15. foreign] Alibi foreign additur, ut cap. 19. 20. foreign cap. 21. 8. foreign. Respicit lacum Sodomiticum seu Asphaltitem tanquam Ignis aeterni figuram gerentem. Iudae v. 7. Sicut Sodoma & Gomorrha, & finitimae civitates, &c. factae sunt exemplum, foreign, ignis aeterni poenam sustinentes; potiùs, ignis aeterni similitudinem seu imaginem sustinentes. Nam solet foreign significare instar, more, &c. Cúmque Roma sit Sodoma spiritualis, cap. 11. similiter atque … in …acum ignis & sulphuris … est, cap. 19. 20. Videtur & cap. 21. 8. ad Sodomae peccata respici, foreign—foreign. Confer 2 Pet. 2. vers. 6. cum vers. 9. foreign—foreign—foreign. De Sodomae excidio sermo est, posuisse illud Deum foreign, id est, foreign—ut qui novit foreign.

CAP. 21. vers. 2. Et vidi civitatem sanctam, novam Ierusalem, &c.] Eusebius. l. 3. de vita Constantini, c. 32. satìs ineptè opinabatur Templum illud magnificum Servatoris à Constantino Hierosolymis exstructum, fuisse foreign, Novam illam Ierusalem quam tot retro seculis Prophetarum oracula praedixerant, &c. Et paulò antè—Ad illud salutare Christi monumentum (Sepulchrum intelligit) foreign. Sed missâ hâc ineptâ opinione, Nova Ierusalem est civitas quam Abrahamum, Isaacum & Iacobum exspectâsse scribit Apostolus ad Hebraeos, cap. 11. 10. foreign. [Vide plura de nova Ierusalem in Clav. Apocal. Part. 2. Synchron. 6, & 7.]

Vers. 10. Et ostendit mihi Civitatem MAGNAM, sanctam IERVSALEM. Videsis suprà Annot. ad cap. 17. 18. de BABYLONE MAGNA. In tota Apocalypsi, nulli praeter Babylonem seu Romam urbi*Civita… magna. titulus iste tribuitur, nisi, demum post excidium Babylonis, novae isti Ierusalem de coelo descensae, in cujus lumine deinceps ambularunt Gentes.

Vers. 14.—Nomina duodecim Apostolorum Agni] [De numero Duo-denario vide Comment. Apocal. ad cap. 7. pag. 455. & ad cap. 13. vers. 17. pag. 509, 510.]

Vers. 19. Et fundamenta muri Civitatis omni lapide pretioso ornata] Descriptio petita est ex Isai. 54. 12. Sternam carbunculo lapides ejus, (id est, pavimentum) fundabo … in sapphiris, &c.

Vers. 23. Et Civitas non eget Sole, &c.] Descriptio Novae Ierusalem, ab hoc versu ad finem Capitis, tota desumpta est ex Isaiae cap 60.

Apocal. 21.Isai. 60.
Vers. 23. Et civitas non eget Sole neque Lunâ, ut luceant in ea; nam gloria Dei illuminavit eam.Vers. 19. Non erit tibi ampliùs Sol in lucem per diem, nec splendor Lunae illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, & Deus tuus in gloriam tuam.
Vers. 24. Et ambulabunt Gentes in lumine ejus, & Reges terrae afferent gloriam suam & honorem in illam.Vers. 3. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, & Reges in splendore ortûs tui. Vers. 11.—ut afferantur ad te opes Gentium & Reges earum adducantur. Vers. 10.—& Reges eorum ministrabunt tibi.
Vers. 25. Et portae ejus non claudentur die.Vers. 11. Et aperientur portae tuae jugiter, die ac nocte non claudentur.
Vers. 26. Et afferent gloriam & honorem Gentium in illam.Vers. 5. Quoniam ad te convertetur multitudo (vel copia) maris, & opes Gentium ad te venient. Vers. 6.—aurum & thus deferent—Vers. 9.—argentum eorum & aurum eorum cum eis.
Vers. 27. Non intrabit in eam quicquam immundum, aut faciens abominationem—Vers. 21. Populus tuus omnes justi: & Cap. 52. 1.—non veniet in te, Ierusalem Civitas Sancta, incircumcisus & immundus.

Vers. 24. foreign &c.] foreign apud LXX respondent verbo foreign reliquus fuit, superstes fuit, adeò ut non nisi tribus in locis aliter reddatur. foreign sunt illi ex Gentilium reliquiis quos Diluvium ignis non inundaverit. Vide Isai. 66. 19. Et mittam ex iis qui salvati fuerint (foreign) ad gentes Tarshish & Pul—& annunciabunt gloriam meam in Gentibus. Intelliguntur utrobique, ni fallor, qui cladem illam in Christi foreign futuram evaserint, quando venturus est ad hostes Ecclesiae suae perdendos. Isai. 45. 20. Congregamini & venite, & accedite simul qui salvati estis ex Gentibus. [foreign LXX. foreign.] Agitur de universali vocatione Gentium, ut apparet ex v. 22. Convertimini ad me, & salvi eritis, omnes fines terrae; quia ego Deus, & non est alius. V. 23. Mihi curvabitur omne genu, & jurabit omnis lingua, &c.

Vers. 26, foreign] Scil. in Novam Ierusalem. foreign, gloriam & honorem, id est, opus & divitias, munus seu honorarium. Quâ mente est illud 1 Tim. 5. 17. foreign, duplici honore, id est, honorario, digni habeantur.

Vers. 27. Facìens abominationem & mendacium] Similiter v. 8. Idololatrae & mendaces: cap 22. 15. Idololatrae, & omnis qui amat & facit mendacium, Scil. omnis Idololatra mendax est,*Rom. 25. Commutârunt veritatem Dei in mendacium, &c. cùm pro Deo colat quod non est Deus: Unde in hisce locis [Idololatrae & mendaces, seu facientes mendacium] foreign seu tanquam Synonyma poni videntur. Similiter Idola dicuntur mendacia. Vide Amos 2. 4. Seduxerunt eos foreign mendacia ipsorum: Vulgat. Idola. Confer Isai. 28. 15. Ierem. 16. 19, &c.

Cap. 22. v. 2. foreign, —] Nequaquam videtur*Vide Comment. Apocal, pag. 48. …85. foreign hoc loco pro civitatis Foro sumi, utpote in quo arbores plantari non poterant, cùm ex auro … fuisse dicatur, cap. 21. v. 21. At in hujus foreign; medio foreign nascitur. Cap. 2. 7. mentio fit foreign. Ergò necesse est, si huc spectet descriptio, foreign, de qua hîc sermo, esse ipsam Paradisum, utpote in cujus quoque medio esse dicitur foreign Arbor vitae. Sin hoc fuerit, foreign pro alveo Fluminis (utì Prov. 8. 26. foreign Flumina Targum & Vulg. & Prov. 5. 16. foreign, LXX foreign, Vulg. in platcis aquas tuas divide) sumi nequit, quin potiùs pro Patente seu lato quodam spatio quod Fluvius utrinque ambiret. Cúmque unius tantùm Arboris sit mentio, dici non potest eam tum in medio tum utrinque ad fluminis ripam crefeere, sed duntaxat in medio foreign. Ut sensus sit, foreign, &c. In medio Planitiei ipsius, fluvi…que planitiem utrinque alluentis (seu praeterlabentis, seu cingentis,) Arbor vitae, &c. Fuit enim Paradisus quoque Edenis planities, hinc Euphrate, illinc Tigri intercepta: Vel, In medio Planitiei Flumine utrinque interceptae, Arbor vitae, &c.

foreign & vers. 3. foreign] Quid si hîc genus foemininum [foreign & foreign] usurpetur absoluté? Sic Hebraeis solet, ut neutrum Latinis: ut Psal. 27. 4. foreign Unam Petii à Domino, foreign Eam requiram, pro unum, id. Psal. 118. 23. A Domino foreign facta est haec, foreign & ea mirabilis, &c. pro factum hoc, &c. LXX. priore loco foreign posteriore foreign, & ità citatur Matt. 21. 42.

Vel forsan foreign & foreign reserantur ad intellectum, & subintelligatur foreign vel istiusmodi. Hujusmodi Enallagen observat Buxtorfius Thes. Gram. Pag. 414. ubi etiam commodè affert exemplum de Paradiso terrestri, Gen. 2. 15. foreign: Sensu congruit, inquit, pronomen [foreign] non cum antecedente masculino foreign, sed fynonymo foreign, quod foemininum. Ego potiùs sensu ad foreign referrem, quia suprà dicebatur v. 5. foreign. Ità c. 4. 2. & 11.

Vel foreign; sumi potest demonstrativè, non relativè, ut sit foreign, In medio ipsius plat…ae. Sic foreign sumitur Matth. 3. 4. Marc. 12. 36, 37. Rom. 8. 21.

foreign, Arbor Vitae—foreign] De Paradiso immortalitatis etiam mentio in lib. 4. Esdrae cap. 7. ver. 53. Quid prodest nobis, si promissum est nobis immortale tempus; nos autem mortalia opera egimus?— Et quoniam reposita sunt nobis habitacula sanitatis & securitatis; nos verò malè conversa…i sumus?—Et quoniam ostendetur Paradisus, cujus fructus incorruptus perseverat, in quo est securitas & medcla; nos verò non ingrediemur? &c. Simile est hic in Apocalypsi de medela, cùm dicitur, Et folia ligni foreign ad medelam Gentium: Ad securitatem pertinet illud in sequenti versu, viz.

Vers. 3. Et omne maledictum non erit ampliùs] Adde Ecclesiastic. c. 19. v. 18. foreign [id est, foreign] foreign. Vulgatus non habet.

Vers. 16. foreign] Vide suprà annotat. ad cap. 5. vers. 5.

Vers. 20. foreign, venio citò] Eadem locutio quae suprà vers. 7, & 12. cap. 3. 11. cap. 2. 5, 16. Similiter foreign, de phiala septima, cap. 16. 15. Vid. Luc. 18. 8. foreign, id est, festinanter. LXX. reddunt foreign. Zeph. 1. 18. Dan. 6. 19. foreign. Deut. 16. 3. foreign nihil aliud quàm festinatio. LXX. Thren. 4. 6. foreign momentum vertunt foreign Etiam venio citò, Ecce venio citò, Vulg. in vers. 5. velociter. Benjamin Tudelensis pag. 129. de Iudaeis in Germania degentibus, Si hospes accedat, eo delectantur, eique convivium dant, dicentes, Laetamini fratres nostri, foreign Nam Dei salus ictum oculi celeritale aequabit.

foreign

Bestia Decemcornupeta, seu Regnum Decacorne Apostaticum.Regnum Sanctorum.
Pseudo-propheta foreign, Regni caput.Christus Agnus ille verus, Rex Regum & Dominus dominantium.
Babylon Meretrix.Nova Hierusalem.
Scortum Pseudo-prophetae.Sponsa Agni.
Metropolis Regni foreign, quâcum fornicantur Reges terrae.Metropolis Regni Sanctorum, in cujus lumine ambulabunt Gentes.