Reader
Works · Joseph Mede

Works, Book 4 · Letter 81 – Letter 82

EPISTLE LXXXI.

Ioan. Duraei Epistola ad Ios. Medum. Gratiam & Pacem.

IAM in procinctu sum,In this Letter Mr. Dur… represents the Heads of his design for a Pacification amongst the P…ants, particularly in Germany; and withal intreats Mr. Mede's Advice thereupon. Reverende Vir, ut in Belgium iter faciam. Vale-dixi Domino Archiepiscopo Cant. & amicis in Aula, & in eo sum ut & caeteris valedicam: Tu mihi praetereundus non eras, cujus non ità pridem humanitatem prolixè expertus sum. Dici non potest quàm grata tuae apud me haereat & haerebit conversationis memoria; quoties enim sermonis tui doctissimi, prudentissimi & utilissimi capita apud animum, quod fit multoties, revolvo, fateor nullam mihi à multis annis horulam tam fructuosè, tam jucundè effluxisse, quàm illa fuit quâ tuo usus sum consortio. Nunc brevibus accipe itineris mei scopum. In Belgio nihil urgebo, nihil instanter affectabo, praeter id quod sponte suâ facturi sunt nihil postulabo; id quicquid futurum est in Ecclesiae Germanicae commodum convertetur. Sed apud Germanos haec mihi erunt proposita suasionis & tractationis capita.

1. Decreto ab Ordinibus facto contineri saluberrimum componendis Ecclesiae dissidiis cons…lium.

2. Ad hujus Decreti executionem pro virili promovendam omnes & Magistratus & Theologos junctis suffragiis, studiis & conatibus, teneri in conscientia: atque ideo Conventûs indictionem non ulteriùs differendam.

3. In Conventu hoc ad abolitionem Schismatis indicendo opinionum minutias & difficultates Scholasticarum controversiarum spinosas resecandas à Pacis tractatu; neque de aliis capitibus disputandum, sed explicandum quid utrinque receptum & in confesso est.

4. Concordiam in Ecclesiae Primitivae Symbolica, & Christianae Religionis Fundamentali veritate, atque in ea Fraternitatis contesserationem, certis canonibus Ecclesiastieis esse confirmandam.

5. Symbolicam veritatem illam quae continetur Apostolico, & explicatur Athanasiano Symbolo, & quae confirmata fuit in Nicaeno, Ephesino primo, Constantinopolitano, Chalcedonensi, Milevitano & Arausicano contra Pelagianos Conciliis, quibuscum Confessiones Protestantium & inter se harmonicè & subordinatè cum sacra Scriptura consentiant, per se solam ad animarum salutem sufficere iis qui ex Verbo Dei in Fidei simplicitate illam haurientes, de caetero voluntati ejus sine admixtione cultûs Idolatrici obediunt.

6. Omnes extra hunc Fidei tenorem Scholarum controversi…s in utramque partem salvâ charitate inter Doctos agitari; à simplicioribus tutò & utiliter ignorari, atque ideo pro concione nequaquam contentiosè tractari debere: atque hoc Patribus Ecclesiae Primitivae in more positum fuisse constat.

7. Causas Schismatum & inextricabilium in Ecclesia Christiana confusionum oriri hoc seculo, partim ex neglectis rerum Fundamentalium & Non-fundamentalium in Fide & Praxi limitibus; partim ex nimis curiosa Mysteriorum perscrutatione, & promiscua privatarum de iis opinionum evulgatione; partim ex spreto Antiquitatis Primaevae de Sacrae Scripturae sensu judicio; partim ex praepostero & amarulento refutandi potiùs alienam sententiam, quàm inoffenso veritatem ex proprio sensu explicandi studio; partim ex usurpata unius in alterius conscientiam & intellectum tyrannica definiendi potestate & censura; partim ex amissa pristinae disciplinae regula; partim denique ex neglectis Sanctae Communionis officiis, fraternaeque Communicationis inter Ecclesias distinctas sopitis super mutua in rebus spiritualibus aedificatione affectibus. Hinc obortam Opinionum & Rituum omnimodam diversitatem; indè multiformem Ecclesiarum in Fidei fundamento alioquin consentientium faciem emicuisse; haec rerum imperitis aestimatoribus speciem contrarietatis, atque indè dubitationis, disquisitionis, dissidii & Schismatis ansam praebuisse.

8. Hisce malis remedium hoc tempore calamitoso nullum accommodatius excogitari posse hoc Protestantium praestituto Conventu; cujus effectus hic expetendus est, Vt in Doctrinalibus utrinque concessis Fraternitas, in dubiis & utilibus commoda explicatio, in reliquis sentiendi libertas & tolerantia communibus suffragiis sanciatur; in publico autem Cultu ac Ritibus Ecclesiasticis ea conformitas quae necessaria ad mutuae aedificationis & commercii sacri affectus confirmandos videbitur, certis legibus circumscribatur.

Hîc vides institutum meum: cui assequendo licèt me imparem agnoscam, nihil tamen pro tenui virium mearum demenso reliqui faciam ad summum & sincerum conatum. Multum tribuo, idque meritò, tuae eruditioni, pietati & prudentiae. Ergò si quid visum fuerit super hisce monere, feceris amico & conservo Christi tui observantissimo rem gratam, & forsan publico non inutilem. Exspecto etiam ut me tuis vel ad Dominum de Dieu, vel alios quosvis, aut literis aut mandatis, siquid nunciandum est, perferendis adhibeas. Si quid autem sequenti Septimanâ huc deferatur quod mihi traditum volueris, praesentem adhuc me, & tuis, Reverende Vir, paratissimum obsequiis invenies.

Vale. Dabam Londini, 14. Kalend. Iul. 1635. Vestr… Rever. Dignitati omni cultu & obsequio devotus, Ioannes Duraeus.

EPISTLE LXXXII.

Ios. Medi Epistola ad Io. Duraeum.

IMò verò,In this Letter Mr. Mede approves the Heads and method of Mr. Dury's Pacifick design, and advises him to urge men to define the Ratio of a Fundamental Article; but withall intimates the reason why many are and will be averse from thinking of any such Definition. Reverende & Ornatissime Vir, me potiùs nimiae & inconsuetae loquacitatis meae veniam petere decuit, quàm hanc gratiam à te reportare. Poenitebat fateor, & pudebat, postquam tu discesseras, & ego me recolueram, dissertationis apud te tam tumultuariae & nusquam cohaerentis. Sed mirae tu humanitatis homo es, qui etiam Amicorum errores & vitia in gratiae & amoris Argumentum vertis.

Tuas ad Dominum Doctorem Wardum ipse propriis meis manibus reddidi, sed negotiosum reperi, ut solet, Comitiis Academicis instantibus. Has quas vides mitto tuâ curâ ad Dominum Ludovicum de Dieu perferendas.

Perlegi & con…ideravi diligenter Tractationis tuae futurae capita & scopum; in quibus omnia mirificè probo, neque in mentem mihi venit quicquam quod addi vellem. Nihil enim desiderari videtur. Et certè non erat ut ab eo qui rerum usum non habet multum exspectes: votum tamen quoddam meum tibi aperiam.

In Articulos Fundamentales optârim equidem fieri posse ut paulò altiùs inquireretur, útque non enumeratione solâ, (quod hucusque factum) sed Rei ipsius definitione aliquid statuatur; quâ nempe oftenderetur, in quo demum Articuli Fundamentalis ratio & naturae sitae sit. Admodum enim dignum est consideratione, neminem ferè nostrorum reperiri qui hac in parte quidquam decernere ausus suit, imò nè aggredi quidem: cùm tamen ab ejusmodi aliquo foreign omne de Articulis Fundamentalibus & Non-fundamentalibus judicium pendere necesse est. Ratio in aperto est; Cavet quisque suae Sectae placitis, metuitque nè dogmata sua, hoc pacto è Fundamentalium numero excidisse videantur. Hoc enim partium studiis in religione innatum est, ut dogmata, pro quibus cum parte adversa contendunt, Fundamentalium numero omnino inseri vellent, saltem non ex professo eliminari. Cavent etiam prudentiores, nè mitiori sortè errorum censur… damnatae alicui Sectae aut Haeresi patrocinari aut favere viderentur.

Sed quoniam exigua est spes, fore ut in hac parte quicquam communibus suffragiis unquam definiatur; ideo fortè priscae Ecclesiae ejúsque Symbolis acquiescendum. Certum enim est, qui tunc Fundamentalis Articulus non fuerit, neque hodie haberi debere.

Haec habui, nec quid amplius, Vir Clarissime, quae ad tuas responderem. Iam illud solum restat, ut votis te abeuntem prosequar, Deúmque venerer, ut scopo tuo piissimo benignus adesse velit, te ubicunque terrarum protegat, & conatibus tuis felicem succe…um largiatur. Ità vovet

Nominis & Virtutis tuae studiosissimus, Ios. Medus. E Coll. Christi, Iun. 24. 1635.