Works, Book 4 · Letter 48 – Letter 49
EPISTLE XLVIII.
Lud. de Dieu Epistola ad Ios. Medum.
Clarissime, Doctissime atque Ornatissime Vir,
LIter as tuas 4.This Letter contains Lud, de Dieu his Reply to that one part of Mr. Med… 's Letter which treated of some various Readings in the Hebrew Text. See that Letter of Mr. Med… 's in Book III. pag. 569. Iunii praecedentis anni datas, per Nobilissimum atque Amplissimum Equitem D. Guilielmum Boswellum jamdudum accepi; ex quibus leviusculas meas in doctissimam tuam Clavem Apocalypticam Animadversiones communicat as tibi à literatissimo viro fuisse intelligo. Quod etsi praeter mentem meam acciderit, magno tamen meo bono factum, quòd isthoc pacto aditus mihi ad eruditionem tuam datus sit. Allubuisse tibi mearum Observationum aliquid, est quod mihi gratuler: quòd alia non satis à me intellecta, aut seciùs accepta, illustrare ac plana facere dignatus fueris, gratias ago maximas, & acquiesco. Quòd autem nullam adhuc causam te videre potuisse ais, cur magis in Veteri Testamento variantem lectionem admittere pertimescas quàm in Novo, examinandum penitiùs videtur. In Vet. Testamento unicus fuit populus Iudaicus, intra angustos terrae Canaan limites conclusus, qui à summo Pontifice paucísque Sacerdotibus pendens, Scripturae Sacrae &. Lectiones & interpretationes accipere ab iis debebat: ibi Scripturam in puritate sua conservare & varationem arcere facile fuit; unde & summo consensu, paucis exceptis apicibus & literis, codices Hebraei conspirant; adversus quorum consensum variantem lectionem comminisci, audendum non arbitror. In Novo Testamento, ubi, dispersà protinus per omnes populos salutis doctrinâ, res secùs se habuit, variari aliquid facile fuit, ut & variantes codices variantes lectiones admittere cogunt.
Tria autem adfers consideratione digna. Primum est, Ipsius Hebraei Textûs lectionem variare: ubi con…erri vis hymnum Davidis novissimum 2 Sam. 22. cum codem Psal. 18. Historiam excidii Hierosolymitani 2 Reg. 24. à vers. 18. ad finem cap. 25. cum eadem historia Ierem. 52. Legationem Merodach Baladan 2 Reg. 20. vers. 12, 13, &c. cum eadem Esa. 39. Item 2 Sam. 21. 19. cum 1 Paral. 20. 5.
Respondeo, Plurima in illis locis esse quae invicem collata aliter quidem hîc leguntur quàm illic, ità tamen ut & hîc eodem modo omnes codices legant & illic; & nè Mazorethae quidem variantes lectiones annotarefuerint ausi. Varictas illa crebrò contingit, ubi de eadem re diversi authores scribunt. Quoties apud Evangelistas id videre est? ubi eandem historiam diversi tractantes addunt, demunt, commutant verba & sententias, immutant personas, transponunt ordinem, & alia aliter scribunt. Matth. 3. est portare calceamenta; Marc. 1. solvere corrigiam calceamentorum: illic, baptizabit Spiritu Sancto & igne; hîc, omittitur igne. Quae Matth. 5. in Beatitudinibus narrantur tertiâ personâ à Christodicta, recens…t Lucas secundà personâ. Quodque Matth. 13. 17. est, Multi Prophetae & justi; Luc. 10. 24. est, Multi Prophetae & …eges. In quibus neque variare lectionem, neque corruptam esse hanc aut illam dic…t quisquam; quia diversitas ista jus…as juas habet causas & usus insignes. Talia quoque sunt, quòd 2 Reg. 25. 4. omittantur foreign quae Ier. 52. 7. leguntur: Quòd illic scribatur foreign, apud Ierem… foreign; ut & Esa. 39. 1. foreign, quod 2 Reg. 20. 12. est foreign; & 1 Reg. 15. foreign quod 2 Chron. 13. est foreign & foreign: facilè enim tempora in nominum propriorum pronunciatione & scriptione literam aliquam variant, unde & in Evangeliis est, foreign, quod in Hebr. est foreign. Et ut quod primo l…co ponis potissimùm conscram, nempe Psal. 18. cum 2 Sam. 22. Illic vers. 1. legitur foreign, hîc foreign. Versus qui ibi secundus est, hîc omittitur. Ibi vers. 3. est foreign hîc foreign Ibi desunt quae hîc eadem versu adduntur, foreign. Ibi vers. 5. est foreign, hîc foreign. Cesso, quia plurimae ejusmodi sequuntur mutationes; quae satis evincunt aut Psalmo Davidis contigisse à novo scriptore qui libros Regum contexuit quod passim orationibus Christi in Evangeliis, ubi ab alio Evangelista aliis verbis recensentur; aut ipsummet Davidem, diversis temporibus egregium hunc hymnum proferentem, consultò quaedam mutâsse, ut uberior ejus esset sensus; unde sanè d…ver sacodicum lectio, nec ulla aut hîc aut illic depravatio, arguipotest.
At respicis forsitam ea loca ubi aliter se habere foreign quam foreign annotârunt Mazorethae. Respondeo, Ipsorum annotationes non indicare quomodo alii codices legerint, sed quomodo legendum sit: ideo nunquam duplex, multò minùs triplex, foreign annotatur; & vocales semper foreign, nunquam foreign accommodantur; ut unicam tantùm lectionem rectam esse indicarent, quae scilic…t foreign est adaptata. In quo cùm sensum suum & judicium sint secuti, rejicio passim ipsorum lectionem, tanquam aut non necessariam, aut inutilem, aut superstitiosam, aut etiam depravatam, & foreign sequi amo. Vt in hymno Davidis 2 Sam. 22. 8. foreign Ketif postulat legi foreign, sicut Psal. 18. quod rectius est quàm foreign Keri foreign, quod mascul. gen. non bene construitur cum seq. foreign. Vers. 15. foreign Ketif vult legi foreign. ut est Psal. 18. & rectius est quàm foreign Keri foreign. Vers. 33. foreign Ketif vult legi foreign, Keri est foreign, quia nempe sic legitur Psal. 18. at cur non eodem jure annotârunt pro foreign legendum ut in Psalmo foreign Iam antè diximus studio mutâsse nennulla Prophetam, ut & alia in eodem hoc versu, & suprà vers. 11. est foreign & conspectus est, quum illic sit foreign & volavit: hic vers. 11. foreign colligationes aquarum, cùm illic sit foreign tenebras aquarum. Optimum habet sensum foreign *Vers. 35.Et exsilire facit integrum via ejus, vel & exsilire facit integrum in via sua, pro foreign. Indè pendet & alterum vers. seq. foreign, sic habet foreign Ketif, pro quo foreign Keri foreign; at rectius est prius, si in praecedenti legas foreign, disponit pedes ejus (nempe integri viri, quem exsilire facit aut expeditum reddit via ejus) ut cervarum. Versu ult. foreign Ketif vult legi foreign, sicut Psal. 18. at Keri est foreign, omnino prave. Sic in historia Merodachi 2 Reg. 20. 13. foreign Ketif est foreign, Keri vult inter foreign & foreign legi foreign, quia nempe id apud Esaiam legitur; quid necesse? Sic vers. 18. Ketif est foreign accipiet, nempe Rex Babel, optima sensu; at Keri est foreign accipient, quia sic legitur apud Esaiam, sinc ulla necessitate. 2 Sam. 21. 19. foreign Ketif vult legi foreign vir mensurarum aut extensionum (est enim foreign …rabicè extendere) sicut in sing est 1 Par. 206. foreign; at foreign Keri est foreign, quod sanè multò minùs quadrat. Ibid. vers. 19. est foreign, volunt legi foreign, quia sic est in Chronicis; quasi non ubique nomina propria mutationes tales subeant.
Alterum quod statuis est, Ubi Apostoli & Evangelistae lectionem quam secuti sunt LXX calculo suo comprobâsse videntur, illos duces sequi perinde tutum esse ac Mazorethas, neque sacrilegum in Scripturam esse qui sic ex ipsa Scriptura & meliore ejus lectione pronunciaverit.
Repeto, Vir Clarissime, quod dixi, me duces Mazorethas non sequi, nisi ubi res ipsa cogit, & meliorem lectionem postulat. Menda quaedam literaria irrepsisse in Sacros Codices, ut in alios quosvis, non nego: Sed quae ex re ipsa & genio linguae, etiam sine Mazorethis, à peritis facilè deprehendi, & dum leguntur emendari possint. Ex LXX interpretibus, etiam cùm Apostoli & Evangelistae eos sequuntur, lectionem in qua omnes Hebraei codices consentiunt suspectam habere & meliorare non ausim. Psal. 40. 7. legitur foreign LXX foreign. sequitur id Apostolus Hebr. 10. an indè colligere licebit veriorem lectionem esse foreign? Psal. 19. pro foreign LXX habent foreign: sequitur Apostolus Rom. 10. an propterea verior lectio est foreign? Esa. 1. 9. pro foreign LXX habent foreign, quod sequitur Apostolus Rom. 9. anidco verior lectio est foreign? Malta sic erunt immutanda, alibi addenda: ut Esa. 65. 2. legitur foreign, LXX foreign, sic & Apostolus Rom. 10. 21. addendúmne ergò erit foreign Est & ubi omittunt aliquid LXX, ut Esa. 10. 22, 23. quod sequitur Apostolus Rom. 9. 27, 28. Malim cum doctissimis multis viris sentire, Non accuratè admodum & sollicitè spectâsse sanctos viros quousque cum Hebraica lectione LXX Interpretes convenirent; sed vulgatae & inter Hellenistas receptae Versioni libenter inhaesisse, modò salvam indè integrámque haberent Spiritûs Sancti mentem.
Tertium quod statuis est, Alicubi observare esse, Spiritum Sanctum crisin manifestiùs exercere, aliámque à recepta lectionem praeferre, etiam ubi LXX versioni cum hodicrnis exemplaribus Hebraicis ad amussim convenit. Locum citas ex Matth. 27. 10. ubi ex foreign conjectas innuisse Spiritum Sanctum pro foreign legendum apnd*Z…ch. 11. 13. Prophetam foreign; quod quidem ego minimè sentio: Sed cùm apud Prophetam initio versûs 13. praecedat narratio mandatai divini quo jussit Deus projici argenteos illos ad figulum, omissâ narratione mandati voluisse Evangelistam subjicero in fine, factum esse sicut mandaverat Dominus. Quòd autem foreign nullam faciat mentionem, causa est, quia & apud LXX …a omittitur, qui tamen loco ejus illud foreign non habent. Retinendum est omnino illud foreign, quia circumstantiam loci continet in quem conjici debebant argentei, in quem & conjectos à Iuda esse Matthaeus docet vers. 5. Et si Thesin illam tuam sequi liceat, quidni Rom 10. 9. crisin exercuisse dicatur Apostolus in illum locum Mosis, Deuter, 32. 21. Ego ad zelum provocabo eos, ut & LXX habent, sed Paulus citat vos? Aliâ viâ existimo, Vir Clar. ejusmodi loca esse expedienda quàm tantae libertatis concessione. Nolim taenm cuiquam sententiâ meâ praejudicatum.
Reliquum est, Vir amicissime, ut ob praeclarum tuum munus, quo affectum tuum erga me ingentem maximopere es testatus, quàm possum maximas agam gratias. Vsus eo est per aliquot menses, & adhuc utitur, Cl. Vir ac Theologiae hîc Professor D. Antonius Walaeus, qui ex Ill. Ord. mandato novae in linguam vernaculum Novi Testamenti transtationi cum aliis incumbens, & prae caeteris Apocalypsin notis marginalibus illustrandam nactus, operam tuam vehementer laudat, sibique ejus usum gratulatur; quo nomine majores etiam tibigratias debemus. Accipe jam foreign levidense mearum in Acta Apostolorum Animadversionum, tuo foreign nequaquam par, sed quale ab homine cui angusta est eruditionis supellex proficisci potuit, cui animus melior quàm facultas. Accipit hasce ad te deferendas D. Duraeus, Vir omni doctrinae & virtutum genere ornatissimus, nobísque amicissimus, nec cuiquam nisi pessimo invisus. Hunc si amas, méque cum ipso in ejusdem amicitiae societatem intromittere dignaris, erit utrique cur nobis gratulemur. Faveat sanctissimis tuis laboribus benignus Deus, téque Ecclestis & Reipub. literariae diu incolumem conservet.
Datum Lugd. Batav. 10. Ianuar. 1635. Reverentiae tuae studiosissimus, Ludovicus de Dieu. Superser. Clarissimo, doctrinâ virtuléque summo viro, D. Iosepho Medo, amico ac fautori honorando.
EPISTLE XLIX.
Ios. Medi Epistola ad Lud. de Dieu.
Reverende & Clarissime Vir,
DUplici me beneficio affecisti;This Letter returns Mr. Med… 's thanks to Lud. de Dieu for the Book he sent him, viz. his Notes upon the Acts of the Apostles; with some Observations upon the foregoing Reply. tum quòd Libri tui eruditissimi munere me ornare volueris; tum quòd unâ eâdémque operâ, quasi tesserâ quadam in manus traditâ, mihi ad Domini Ioannis Duraei amicitiam viam patefeceris, Viri, quem verè heroicum illud Religiosae pacis procurandae studium mihi dudum & omnibus bonis amabilem reddiderat; haec verò occasio primùm de facie notum, & in interiorem familiaritatem acceptum. Utroque hoc nomine, Vir Clarissime, gratias tibi ago meritissimas; inprimis ob foreign tuum tam praeclarum & omnimodâ eruditione refertum, cuique meum foreign (quicquid tu dixeris) nullatenus conferri potest: imò videor liberalitate isthâc mcâ omnino foenus exercuisse, & quaestum fecisse, si fas dicere, improbissimum.
De mendis autem & corruptione Textûs Hebraici, non est mihi tecum in ea causa reciprocandi animus: Fateor enim ultro hîc, siusquam alibi, cautè & religiosè agendum, imò & sentiendum. Interim tamen mallem mendum alicubi agnoscere, quàm in inexplicabilem difficultatum Labyrinthum compelli, unde me haud expedirem, nisi absurdiuscula quaeque & multò minùs verisimilia (prout nonnunquam ab aliis factum video) comminisci vellem. Unum tantùm ant alterum in Responsione tua notabo. Primum, quòd in collatione historiae 2 Reg. 25. cum eadem Ierem. 52. non videris id animadvertisse in quod ego animum praecipuè intenderam: nempe capite illo Regum, v. 3. verba nonnulla omissa esse, sine quibus historiae veritas salva esse non potest; eadem verò ex Ieremia facilè & tutò restitui posse. Conferamus invicem.
2 Reg. 25. 3. sic legitur, foreign—Ier. 52. 6. sic, foreign. Quis hîc non videt verba illa [foreign] sine quibus narrationis veritas non constat, è contextu Regum excidisse? Simile mihi observâsse videor, 1 Paral. 6. 28. in illo, foreign. Atqui primogenito Samuclis nomen fuit Ioel, non Vashni; imò eo nomine memoratur in hoc ipso capite, non nisi quinque abhinc versibus. Censeo igitur excidisse nomen Ioel, & olim sic scriptum fuisse, foreign Et silii Samuelis, primogenitus Ioel, & secundus Abijah. LXX certè sic legerunt, & confirmatur ex 1 Sam. 8. 2. ubi legitur, foreign. Nè dicam planè absurdum esse, nomen cuique esse inditum ex voce cum Vau copulativa praefixa; nam quid quaeso significabit foreign, quocunque modo tractes, quàm & secundus?
Alterum quod notabo est, to Textum LXX. Zach. 11. 13. leviter tantùm inspexisse, ex eo quòd affirmes foreign apud illos non haberi; háncque causam esse cur neque apud Evangelistam compareat. At, nisi me quoque fefellerunt oculi, LXX hîc cum Hebraeo habent foreign. Praeterea Evangelistam hîc LXX non esse secutum, argumento est, quòd totam pericopen aliis ferè verbis enuntiet.
Haec sunt, Vir clarissime, quae eruditissimis tuis (quas tanquam foreign aliquod apud me servare decrevi) reponenda duxi, nec plura. Deus Opt. Max. eruditissimos tuos conatus ad Reipublicae literariae emolumentum & nominis sui gloriam indies magìs magísque provehat, téque quàm diutissimè incolumem servet. Ità vovet
Claritatis & Virtutis tuae studiosissimus, Ios. Medus.