Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 19 – Half title 10

REGNUM ROMANUM EST REGNVM QVARTVM DANIELIS.

REgnum hic intelligo, non pro eorum sensu qui diversas Rerumpublicarum formas diversis vocabulis distinxere; sed notione priscâ, cui & Sacri Codicis stylus assuevit, quâque non Unius duntaxat imperium, sed & Optimatum status, & Populi dominatio comprehenditur. Nam apud prisca secula quosvis Rerumpublicarum Summates, quâcunque regiminis formâ, Reges nuncupârunt, sive Uni fuerint & Monarchae, sive Plures ejusdem potestatis consortes summae rerum praefuissent. De Gentium usu si quis indicium aliquod aut exemplum requisierit, Homerum adeat, cujus ut alia praeteream, qui mihi nuperrimè legenti occurrebat locus non gravabor adducere. Is verò est Odyss. 6. ubi de Alcinoo Rege ad Procerum concilium eunte, Egrediebatur, inquit,

—foreign

foreign,

Ad Inclytos Reges, ad Concilium, quò ipsum vocârunt Phaeaces Generosi. Audi hîc Procerum Senatum Regum cognomine insignitum; ut non immeritò Cyneas Pyrrhi Legatus (teste Plutarcho) hero suo retulisse fertur, Senatum Romanum multorum Regum consessum sibi visum esse, foreign.

Sed profanorum Scriptorum testimonia conquirant alii; Nos in argumento sacro Sacrae Scripturae usum videamus. Et primò quidem animadversione dignus mihi videtur Abimelechi sermo ad Sechemitas, Iud. cap. 9. vers. 2. eos quasi ab Optimatum imperio in hunc modum dissuadentis; Vtrùm, inquit, melius est vobis, An ut Regnum habeant in vos septuaginta viri, omnes filii Ierubbaalis; an verò ut Regnum habeat in vos vir unus? Philistaeorum quoque Regimen Aristocraticum suit, & penes quinque Satrapas, qui à civitatibus suis nominantur, Ios. 13. 3. Azzathaeus, Asdodaeus, Ascalonaeus, Gathaeus, & Ekronaeus; quorum tamen Gathaeus Satrapa, ad quem David con…ugit, in primo libro Sam. cap. 21. foreign Rex Gathi vel Rex Gathaeus non semel*Et quatuer reliqui Ier. 25. vers. 20. foreign dicitur, cùm ad id usque temporis Regni rationem minimè mutatam fuisse tam frequens quinque istarum Satrapiarum mentio indicat. Mitto quòd Urbium singularum Rectores & quasi Consules etiam alibi Reges nominari videntur. Mitto quod omnes in universum Orbis terrarum Politiae, ut alibi, ità Matthaei 4. vers. 8. foreign manifestè nuncupentur, cùm Diabolus Christum Servatorem tentaturus, ei in montem sublimem assumpto ostendisse legitur omnia mundi Regna & gloriam eorum. Magìs prope ad rem nostram facit, quòd Ioanni in Apocalypsi Septem Bestiae Romanae Capita (in quibus Consules, Tribuni, Decemviri, Dictatores, Ponti…ices) totidem Reges interpretatur Angelus, (hoc est) tot Summates, penes quos vicibus suis Majestas erat Regnantis Populi Romani. Quapropter etiam Daniel Quarto Regno, quod hoc ipsum Romanum esse contendo, plures Reges seu Regias potestates attribuit, quando istius Regni descriptioni subjicit,Dan. 2. 44. In diebus (inquit) istorum Regum suscitabit Deus coeli Regnum quod in secula non destructur: hoc est, temporibus Reipublicae istius multiregiae suscitabitur Regnum Christi in …ecula duraturum.

Sciendum igitur est statum Romanum, capitibus utcunque varium admodum, corpore tamen unum fuisse. Atque ut Daniel, propter multiformem capitum varietatem, Quartam hanc Bestiam nulli in terris Bestiae assimilare potuit;Cap. 7. ità neque unitas Regni Romani ex capitibus aestimari potest aut debet, sed ex unitate populi regnantis super orbem terratum. Civitas enim una eadémque sub tam multiformi Majestate regnabat super Reges terrae, ut Ioannes*Apoc. 17. loquitur, unde Caput orbis & Vrbs orbis Domina Audiebat. Atque ex istis facile cernere est, quàm malè obtinuit usus, ut quatuor ista Danielis Regna quatuor Monarchiae nuncuparentur. Ut enim de Romano taceam, de quo nunc lis est; certum est Graecorum Regnum, de quo nemo dubitat quin Danielis Regnis accenseri debeat, post Alexandrum ampliùs Monarchiam non fuisse, sed in plures Reges dispertitum.

Dixi satìs quid Regnum mihi sit, & quid Romanum.

Sequitur jam ut Danielis Regna, quid sint, cúrque ità nominentur, breviter ostendam. Danielis igitur Regna dico quatuor ista Regna, seu Regnorum seriem, quam primò ex Nebuchadnezaris Babylonii somnio de statua quadruplicis materiae Daniel divinitus edoctus exposuit, Dan. cap. 2. de iisdémque postea Daniel ipse quatuor Bestiarum sibi oblatâ visione pleniùs ab Angelo eruditus est, Dan. cap. 7.

Est autem Quaternio iste Regnorum Danielis (quod imprimis observari velim) Chronologia quaedam Prophetica, non tam Annorum quàm Regnorum intervallis distincta, ubi Regnorum in praecipua orbis terrarum parte, simul Ecclesiam & populum Dei complexa, sibi invicem succedentium serie, monstratur tempus quo Christi Regnum à tot seculis promissum & primùm*foreign inchoandum sit, idémque demum certis temporibus * consummandum.

Et primum quidem Vaticiníum, quod Imaginis est sive Statuae, utrumque Regni Christi momentum designat, tam inchoandi, quàm olim consummandi: Alterum verò, quod quatuor Bestiarum viso adumbratur, ad alterum tantùm illius momentum intendit, quando, omnibus hostibus devictis, universa mundi Regna Christi imperio & legibus subjicientur; Oportet enim eum Regnare (teste Apostolo) usque quò omnes inimicos supposuerit pedibus suis, 1 Cor. 15. 25.

Hujus autem Prophetiarum harum in meta intuenda discriminis ea ratio est, quod utrumque illud Regni Christi momentum non consummandi tantummodo, sed etiam inchoandi, & hujus quidem ad solas Gentes, pertinebat, id quod rejectione & obduratione Iudaeorum indè ab initio Christianismi huc usque satìs ab eventu comprobatum est.

Hinc igitur quae Nebuchadnezari, homini scilicet Gentili, visio oblata est, ea utrumque designabat Regni Christi momentum. At verò ad Iudaeos alterum duntaxat momentum (quo consummandum est Regnum Christianum) pertinebat. Nam Hierosolyma calcabitur à Gentibus donec impleantur tempora Gentium, Luc. 21. vers. 24. & occupavit eos ira foreign, 1 Thess. cap. 2. vers. 16. Quando verò Plenitudo Gentium introierit, tunc totus Israel salvabitur, ad Rom. c. 11. v. 25, 26. Idcirco quae Danieli ipsi homini Iudaeo visio ostensa, illud tantùm Regni Christi momentum, quasi in hujus rei Mysterium, spectare debuit.

Iam ex his quae dicta sunt ratio quoque elucet, quare ex omnibus mundi Regnis quatuor haec sola selegit Spiritus Sanctus, quorum fata tam insigni ornaret Prophetiâ; nempe quia ex his solis inter omnia mundi Regna Periodus temporum ejusmodi contexi potuit, quae rectâ serie & ordina…â successione perduceret ad tempora & momenta Regni Christi. Non verò quia nulla istis paria Imperia, forsan & aliquibus majora, per omnia secula orbis visurus esset. Nam neque Saracenorum olim, neque hodie Turcarum, neque Tartarorum Regna ditionis amplitudine Persico aut Graeco, puto nec Assyrio, quicquam concedunt; imò, ni …allor, excedunt. Fatendum est nihilominus unumquodque ex quatuor istis Regnis, vel quod minimum est, ità esse comparatum, ut meritò summis & praecipuis Orbis terrarum Imperiis annumeranda sint; ut quorum omnium potestas non unius populi ambitu, sed plurimarum Gentium & Nationum Imperio terminaretur; unde Statua Nebuchadnezari ostensa ampla, excellenti splendore & terribili formâ describitur, & Danieli Bestiae quatuor magnae è mari ascendentes apparuere.

His ità ad Problematis intellectum expositis, venio ad Argumenta quibus firmissimè me assertum ire confido, Regnum Romanum esse quartum Regnum Danielis. Et primum quidem sic habet.

ARGUMENTUM I.

Quo rerum potiente Christi Regnum jam olim coeptum est, illud est quartum Regnum Danielis: At Regno Romano rerum potiente Christi Regnum coepit: Ergó.

Major ex Daniele constat, qui quarto Regno in statua Nebuchadnezaris descripto subdit, In diebus autem Regum istorum suscitabit Deus Coeli Regnum quod in secula non destruetur, neque populo alieno relinquetur. In diebus Regum istorum, vel, ad verbum, In diebus illorum Regum illorum, id est, quarti Regni temporibus, quod, ut dixi, multiregium erat futurum: vel, si cui hoc minùs placuerit, Temporibus Regum istorum, hoc est, constante adhuc, & nondum absolutâ aut peractâ, quatuor istorum Regum seu Regnorum serie. Alterutra interpretatio necessaria est, & utrâvis idem planè obtinebo, Christi Regnum suscitatum iri aliquo ex quatuor istis Regno nondum elapso, sed adhuc rerum potiente: illud verò cum Tertium certum est non fuisse, necessariò Quartum erit. Id quod adhuc evidentiùs ex Somnio ipso confirmatur. Regnum enim Christi (Daniele interprete) est Lapis iste excisus sine manibus,) id est, sine ope humana) qui Imaginem percussurus erat ad pedes ipsius ferreos & luteos, adeóque comminueret illos ut locus iis non est inventus ampliùs, cap. 2. vers. 34, 35. At verò qui potuit Lapis Imaginem percutere ad pedes, nisi saltem pedes isti mansissent adhuc cùm Lapis è monte exscindebatur?

Minor quoque, Romanis imperantibus (non Graecis aut Persis) coepisse Regnum Christi, non minùs est manifesta. Quid enim? Annon nascente Christo tota Terra censebatur ab Augusto? & non tantùm Iudaei, sed & Ioseph ipse cum Sponsa Maria, Luc. 2? Annon eodem prodente decimo quinto Tiberii Caesaris, Baptismus & initium praedicationis Iesu Christi? Et quid voluit vox illa Christi, Date Caesari quae sunt Caesaris? Item… P…ssu… sub Pon…o …i…a… Pra…side Rom.Quid illa Iudaeorum Christum Regem respuentium, Non habemus Regem nisi Caesarem? nisi ut sciamus Romanos solos, non verò Graecos aut alios, tunc rerum potitos.

Et priusquam hinc abeam, facere non possum quin admoneam, hoc, de quo loquimur, tempus illud esse de quo Paulus ad Hebr. 1. 2. ait, Deum VLTIMIS DIEBVS locutum esse nobis in Filio; itémque ad Galatas cap. 4. 4.It…m. … Cor. 10. 11. foreign Item … 9. 26. foreign—At foreign Matth. 24. item 28. &c. 13. aliud est, viz. Finis durationis mundi vel Finis hujus seculi in quo versam…r, non se…ulorum d… quibus Daniel. Postquam venit PLENITVDO TEMPORIS, emisisse Deum filium suum, factum è Muliere; denique ad Eph. 1. vers. 10. notum fecisse nobis Deum Mysterium voluntatis suae, ut in dispensatione PLENITVDINIS TEMPORVM omnia in Christo recolligeret, tum quae in coelis sunt, tum quae in terra: Nimirum foreign isti foreign, illud foreign, & foreign nihil aliud in N. T. designant quàm ultimi Regni tempora in hac serie Danielis; tum quòd hujus Regni tempora Quaternionis istius revera sunt ultima tempora; tum quòd Regno hoc ultimo Quaternio Propheticus plenitudinem suam sortitur, seu plenum numerum.

ARGUMENTUM II.

Quo demum absoluto & abolito consummabitur Regnum Christi, illud est quartum Regnum Danielis: At Regno Romano semel exacto & abolito consummabitur Regnum Christi: Ergó.

Majoris veritas evidentissima est ex utraque Danielis Prophetia. De Somnio Nebuchadnezaris: *Cap. 2. v. 34. 35.Vidisti (inquit) usquedum excisus est Lapis sine manibus, & percussit Imaginem super pedes ipsius ferreos & luteos, ut comminueret eos. Ità abstulit ea ventus, & nullus locus inventus est eis. LAPIS autem qui percusserat Imaginem effectus est MONS magnus, adeò ut impleret totam terram. Hoc est, ipso Daniele interprete, In diebus Regni quarti suscitabit Deus coeli REGNVM (hic est Lapis iste è Monte excisus) quod in secula non destruetur, quódque populo alteri non relinquetur, (ut prioribus scilicet Regnis factum est:) sed comminuet & consumet omnia ista Regna; ipsum autem stabit in secula: Hoc est, Lapis Regni Christi jam à pluribus seculis ex Monte hujus Mundi excisus, tandem cùm tempus à Deo decretum advenerit, exterminatis, & abolitis penitus, quae huc usque vigent, Imaginis hujus partibus novissimis, seu postremis; Ipse, qui hucusque Lapis duntaxat fuerat, & quidem offensionis, tunc evadet in Montem Ingentem, implebítque totum terrarum orbem.

Altera verò Prophetia, quâ Quaternio iste Regnorum quatuor Bestiarum visione adumbratur, hujus rei demonstrationem suppeditat planè invictam. Nam ibi de quartae Bestiae seu Regni quarti postrema Dynastia, quae sub Cornu isto monstroso futura erat, cui & Oculi erant & Os loquens grandia; de hoc, inquam, cornu affirmatur, quòd Bellum cum Sanctis gesturum erat, e…sque praevaliturum; usquedum veniret Antiquus dierum, & judicium daretur Sanctis excelsorum, tempúsque veniret quo Regnum possiderent Sancti: id est, ut statim subdit, donec Regnum Dominatúsque & Amplitudo Regnorum sub toto coelo dabitur populo Sanctorum excelsorum; cujus Regnum erit perpetuum, & omnia Dominia ei servient & auscultabunt. Dan. 7. 20, 21, 22, 27. Potuítne quidquam apertiùs dici, quo probetur ultimi Regni dynastiam ultimam eousque permansuram, donec haec omnia de Regno Sanctorum, quodcunque illud sit, compleantur?

Iam de Minore propositione, quòd scilicet Romano Regno semel exacto & abolito consummabitur Regnum Christi, ex N. Test. facilis est probatio. Nam ab abolitione Antichristi consummabitur Regnum Christi: Ità Paulus 2 Thess. 2. 8. Et revelabitur Sceleratus ille, quem Dominus absumet Spiritu oris sui, & abolebit splendore adventûs sui; vel, (ut Syrus) interficiet eum Revelatione adventûs sui. Ità quoque ex Apocalypsi constat ad septimae, id est, ultimae Tubae clangorem permansurum Antichristum; quâ semel clangente, fiunt voces in coelo magnae, Facta sunt Regna mundi Domini nostri & Christi ejus, qui regnabit in secula seculorum: id quod Angelus his verbis paulò antè praedixerat clangente Tùbà septimâ, comsummatum iri Mysterium Dei, sicut annunciavit servis suis Prophetis, C. 10. V. 7. cum c. 11. v. 15. At verò Antichristus exoriturus erat ex Imperio Romano, ejúsque pars futura. Paulus 2 Thess. 2. 7. Iam peragitur Mysterium Iniquitatis, tantùm qui nunc detinet, [detinebit] usquedum è medio sublatus fuerit (id est, Romae Imperator) & tunc revelabitur Sceleratus ille. Et Ioannes apertissimè Apoc. 17. affirmat futurum Antichristum unum ex septem capitibus septicipitis Bestiae, cui urbs illa magna insidebat, quae (Ioannis scilicet aevo) Regnum habebat super Reges terrae. Si jam Vrbs illa Roma sit, Bestiá que ista Romanum Regnum, (quod apud omnes, (credo) saltem veteres, in confesso est) erit tunc Antichristus, utpote caput istius Bestiae Postremum, pars Regni Romani; Ergóque Regnum Romanum durabit ad consummationem Regni Christi, quò, praeter hoc, nullum quod in Serie Danielis successionem habere potest pertinget unquam. Id quod Sole meridiano clarius est. Imò (ut hoc tanquam superpondium adjiciam) Antichristus iste Novi Testamenti ipsissimum est Cornu monstrosum Danielis, penes quod ut Ille ultimam quartae suae Bestiae Dynastiam praedixit futuram, ità quoque Ioannes sub Antichristo suo sive Pseudopropheta ultimam Regni Romani Scenam peragendam esse. Quódque de cornu suo prodigioso Daniel, Gerebat bellum cum Sanctis, & praevalebat iis, cap. 7. vers. 21. idem Ioannes de suo Monstro, Datum est ei (inquit) bellum gerere cum Sanctis, & eos vincere, Apoc. 13. 7. Daniel cornu suo attribuit Osloquens GRANDIA, & quòd verba adversus Excelsum loqueretur, & Sanctos ejus contereret, cap. 7. vers. 8, 11, 20, 25. Idipsum Ioannes de suo perdito refert; Datum est ei os loquens magna & blasphemias, & aperuit os suum ad Blasphemandum adversus Deum, ut convitiis assiceret Tabernaculum ejus, & eos qui in coelo habitant, cap. I3. vers. 5, 6. Ex ungue Leonem, quod dici solet. Neque mores tantùm, sed & tempus Tyrannidis ad amussim convenit.Vers. 25. Quod enim Daniel de Cornu portentoso, Tradentur (inquit) Sancti in manum ejus usque ad tempus, tempora, & dimidium temporis; idipsum Ioannis de sanato isto & redivivo Bestiae Romanae Capite; Data est (inquit) illi potestas agendi (seu, ut nonnulla exemplaria habent, bellum gerendi) menses quadraginta duos, vers. 5. cap. 13. Annon menses XLII sunt tres anni cum dimidio, id est, Tempus, tempora, & dimidium temporis? Ecce autem capite praecedente vers. 14, non rem tantùm, sed & ipsa verba Danielis: Mulier, (inquit) id est Ecclesia, regnante Antichristo fugit à conspectu Serpentis in desertum, ubi aleretur per tempus, tempora, & dimidium temporis.

Idem ergò prorsus est Danielicae Bestiae cornu prodigiosum cum Antichristo Ioannis in Apocalypsi. Et quoniam utrumque duraturum sit ad consummationem Regni Christi, sequitur Regnum Romanum, cujus pars postrema est Antichristus, esse ipsissimum quartum Regnum Danielis, cujusitidem pars extrema est illa prodigiosi Cornu Dynastia. Frustra enim sunt qui Cornu istud aliud à Bestia, è cujus capite ena…citur & pars est, Regnum esse volunt. Cornua enim potestates tantùm, Bestiae verò Regna distinguunt.

ARGUMENTUM III.

Quod occupavit Regnum Tertium, eidémque successit, est Quartum Regnum Danielis: At Regnum Romanum occupavit Regnum Tertium, (nempe Graecorum) eidémque successit: Ergó.

De Majore nullus dubitandi locus, quin illud quartum fuerit quod tertium proximè secutum est, eidémque successerit. De Minore itidem patet ex Historia, Quicquid …ousque restabat de ditione Regni Graecorum, id omne Romanis armis & Imperio cessisse. Praedixerat autem Daniel Regnum Graecorum à primi Regis Alexandri morte finibus suis diminutum iri, neque eâ ditionis amplitudine Regnaturos successores ejus atque ipse iis reliquerat. Verba sunt cap. 8. vers. 22. Effracto Hirci cornu magno, (qui eodem interprete est primus Rex Graeciae) quat…or Cornua pro illo, hoc est, inquit, quatuor Regna ex [ea] gente assurrectura sunt; fed non cum robore illius. Item cap. 11. v. 4. Frangetur Regnum ejus, (nempe Regis potentis Alexandri) & dividetur in quatuor partes coeli; sed non posteritati ejus, neque secundùm Dominatum ejus quo dominatus fuerat. Et hoc innuere volebam eo quod dixi, quicquid eousque restabat de dilione Regni Graecorum: nequis fortè (quod non neminem fecisse scio) requirat ut ad Indos usque propagetur Imperium Romanum, quartum Regnum alioquin non futurum.

Illa autem Regni Graecorum per Romanos occupatio ineunda est à morte Antiochi Epiphanis, quando, Perseo ultimo Rege Macedonum ab AEmilio Consule devicto, Macedonia primarium Regni Graecanici Caput in Provinciam redacta est, atque ità cum reliqua serè Graecia in Imperii Romani Iura concessit: nec indè quieverunt Romani, donec, continuis quasi victoriis usi, reliqua, sive capita sive cornua, penitus subegerant. Ab hac igitur Graeciae occupatione putandum est initium Regni quarti, non ab ultima, quae AEgypti fuit, devictâ Cleopatrâ.Vide La…. l…b. 7. cap. 15. Sublata Carthagine, quae tam diu aemul… Romam Imp… rii fuit, manus suas in totum o…em terra marique porrexit, &c. Nam ubi Regnum Graecanicum primùm exortum est, ibi fatum quoque suum & excidium accepisse aequum est existimare. Unde videmus Prophetam nusquam Regnum Graecorum, quamvìs de Regibus ejus singillatim egerat, ultra Antiochum Epiphanem produxisse: quia nimirum ab eo tempore Romanus ordinem suum capessebat in Quaternione Prophetico; at que id…irco qui secuti sunt Asiae aut AEgypti Reges, eorum rationem in hac Regia Chronologia deinceps non habendam esse. Imò, quod observari volo in ipso Prophetae textu, Tyrannis Antiochi expressè statuitur in fine Regni Graecorum, c. 8. v. 23. foreign In fine Regni ipsorum (id est Graecorum) exsurget Rex durus facie, & intelligens aenigmata, &c. Is, scilicet, de quo in visione dicit, quòd usque ad Principem exercit…s coelestis magnificaret se, & jugem cultum tolleret, & abjiceret habitaculum Sanctuarii illius, &c. V. 11.

Et hucusque quidem Argumentum hoc mihi optimè processit, nec usquam impingere visum est. Non est tamen diffitendum habuisse olim Porphyrium, & habere etiam qui nostro primùm aevo, contra totius Ecclesiae indè ab initio per tot secula consensum, opinionem Porphyrianam ab inferis revocârunt, quod disputationi huic opponant: Graecorum nimirum Regnum non unum, sed duo esse Regna; Alterum ipsius Alexandri, quod tertium est in Quaternione prophetico; Alterum successorum ejus, quod quartum est & ultimum Regnum Danielis. Regnum igitur Romanum, tanquam fabulâ jam transactâ superveniens, ab hoc numero penitus excludendum esse.

Contra hanc interpretationem sic insurgo. Quod unicâ Bestiâ adumbratum est, id unicum est Regnum, & non duo Regna; scilicet alioquin unica Bestia esset duae Bestiae; quod ab omni ratione alienum est. Iam verò omne Regnum Graecorum, tam Alexandri quàm successorum ejus, unicâ Bestiâ adumbratur. Ergò, &c. Minorem leges apud Danielem cap. 8. vers. 20, 21, 22. Aries (inquit Angelus) bicornis quems vidisti, sunt Reges Mediae & Persiae: Hircus autem ille villosus est Rex Graeciae; Cornu autem magnum interjectum oculis ejus est Rex PRIMVS. (Audin' hic Regem primum? at Rex primus & Reges secundi non de diversis dici possunt Regnis, sed uno eodémque.) Pergit; Atque hoc effracto, quòd consurgent quatuor pro illo, quatuor Regna ex gen…e sunt assurrectura, sed non cum robore illius. Hîc clarissimum est Alexandrum cum successoribus suis fuisse unius ejusdémque Hirci cornua; ideóque unius Regni potestates. Ecquis jam dixerit Bestiam & cornua ejus esse duas Bestias? Me judice, ipse merebitur illis annumerari, nè tertia desit Bestia.

At, inquient, potuit Propheta aut Spiritus Sanctus, quod hîc unum facit Regnum, ideóque unâ figurat Bestiâ, alibi tamen pro arbitrio duo facere, & duabus adumbrare Bestiis.

Sed respondeo, Non arbitrii res est, sed veritatis, ut unum sit duo & duo unum… neque Deus potest efficere ut cornu cornu sit & nihilominus Bestia. Unitas Regni in ipsa rei veritate posita est, à signo non pendet. Si igitur hoc verum est, unicum esse Regnum, & non duo, tum falsum erit duo esse Regna, & non unum; ut qui alterutrum affirmaverit, alterum sine mendacio affirmare nequit. Et quorsum quaeso Prophetia, quae duo in principio Regna repraesentâsser, postea in unum confunderet? Nam si omnino id factum fuisset, non sine ratione factum fuisse credendum est. Taceo quòd in ipsa quatuor Bestiarum visione,Cap. 7. quò adversarii, dum effugium parant, respiciunt, Tertia Bestia Pardo similis, quae ipsis fatentibus ad Regnum Graecorum aliquatenus pertinet, & alas quatuor in dorso habet, itémque capita quatuor; quae, quid (quaeso) aliud sunt, saltem capita, quàm quatuor Regni istius Satrapiae, in quas post mortem primi Regis dissipatum erat? Num hîc quoque dicere audent, quatuor Pardi capita esse aliam & diversam à Pardo Bestiam?

His denique omnibus illud tanquam Palmarium adjungam, quod jam in superioribus demonstravi, nimirum quarto Regno adhuc superstite exoriturum esse Regnum Christi, à quotandem in pedibus …uis fictilibus percutiendum sit, & penitus abolendum. At verò quicquid erat Regni Graecorum, diu ante natum, nedum regnantem Christum, penitus est extinctum; ut ibi quoque probatum est.

Quoniam autem sententiae hujus authores Prodigiosum quartae Bestiae cornu exponunt de Antiocho Epiphane, (neque enim de ullo alio exponere potuerint, omnes licèt ingenii nervos intenderint) scire pervelim, quomodo sic visioni Propheticae sua constabit Veritas, quae non tantùm ex visione ipsa facilè colligitur, sed interpretatione Angeli expressè & disertis verbis affirmatur, Cornu istud bellum gesturum cum Sanctis, iisque praevaliturum, usquedum venerat Antiquus dierum, & judicium daretur Sanctis, & tempus veniret quo Regnum possiderent sancti. Namque Antiochus iste Epiphanes mortuus est annis quatuor minùs ducentis ante passionem Christi, id est, multò pluribus quàm Regnum Graecorum duraverat à morte Alexandri ad eundem Antiochum Epiphanem. Hoccine est bellum cum Sanctis gerere usquedum veniret Antiquus dierum, & regnum Sanctorum constitueret? Sed jam manum de tabula: & quamvìs longè plura adferri possunt, haec tamen sufficient Quaestioni tum explicandae tum demonstrandae.

REVELATIO ANTICHRISTI, Sive De Numeris DANIELIS, MCCXC, MCCCXXXV. Cap. 12. Vers. 11, 12.

Quà spectent; Eousque nempe Mysterium Extremorum Temporum, ejúsque qui tunc rerum potiretur, clausum & obsignatum fore; deinceps resignatum iri.

VT hoc adstruam; primò submovendum est praejudicium sententiae Broughtoni, Iunii & sequacium, qui hosce Numeros calamitatis Antiochianae angustiis includere, ejusdémque terminos & metas, nec aliud quidquam, designare volunt. Quod ut abs que omni contextûs fundamento faciunt, (ne que enim illic scopus iste vel uno verbulo innuitur) ità tam manifestè contra historiae reique gestae fidem, ut mihi non exiguam admirationem habeat, tot illius sententiae admiratores fautorésque hactenus reperiri potuisse.

Priorem enim Numerum, dierum 1290, à pollutione Templi ad Diploma illud foreign Iudaeis 2. Mac. 11. 27. concessum, supputant. Alterum verò, dierum 1335, ab eodem principio ad ipsius Epiphanis mortem.

Sed rem gestam omnimodo pervertunt, & bis falluntur insigniter. Nam primò, Diploma illud datum est non ab Epiphane, sed ab Eupatore filio post mortem Patris, nedum, ut isti statuunt, ante mortem ejus. Vide locum Maccab. Deinde, à Pollutione Templi, neque ad Antiochi mortem, neque ad Diploma foreign intercesserunt plusquam triennium, & quatuor ad summum menses, id est, non ampliùs diebus 1200; quod hâc ratione ostenditur.

Repurgatio Templi facta est tribus a Pollutione annis exquisitè evolutis anno …ti que Regni Graecorum 148, die 25 mensis Casleu, qui, Iosepho teste, (nec dubitationi locus est) respondet Appellaeo Macedonum. Videsis 1. Macc. 4. 52. Ioseph. Antiq. lib. 12. cap. 11.

Huic Antiochum Epiphanem non quatuor ampliùs mensibus supervixisse constat; cùm nempe eodem anno (putà ab Autumno incipiendo) mense Xanthico fato jam concessisset, rerúmque potiretur Eupator filius; utpote à quo, illo mense, die 15, foreign diploma (in quo de Patris sui morte testatur) Iudaeis indultum fuerat, Vide 2. Macc. 11. v. 23, 33. Atqui in anno Macedonico sive Syro-Graecorum Xanthicus mensis ab Appellaeo sive Casleu consecutione quartus est. Ecce enim mensium Macedonicorum seriem ab Autumno.

1. Hyperberetaeus.

2. Dius

3. APPELLAEUS. Heb. Casleu.

4. Audynaeus.

5. Peritius.

6. Dystrus.

7. XANTHICUS. Heb. Nisan.

8. Artemisius.

9. Daesius.

10. Panemus.

11. Lous.

12. Gorpiaeus.

Ergò Antiochus Epiphanes Repurgationi Templi ultra quartum mensem non fuit superstes.

Ut autem fons erroris obstruatur, quo factum est ut Antiocho Epiphani vita adhuc ulteriùs prorogaretur, illud mente probe tenendum est. Annos Graecorum sive Selencidarum, quibus Author primi Libri Maccabaeorum utitur, Iudaeorum more, inchoari à Verno mense Xanthico sive Nisan; Annos autem Alexandraeos, quibus utitur Author secundi Libri Maccabaeorum, (Alexandrinus ipse) inire ab Autumno sequenti, id est, ab Hyperberetaeo. Hinc factum est, ut cùm anni prioris Libri sex mensium intervallo posterioris antevertant initium, necesse fuerit, quoties res gesta in aestivallem anni semestrem inciderit, ut Liber posterior priori annos uno minùs numeret; quod illis qui rem non satìs attendissent fraudi fuit. Nam alioquin diligenter conferenti, illud de diverso anni initio indubium erit. Vide Petavium Rationarii Temporum Parte secundâ Lib. 3. c. 13. pag. 219. qui accuratè confert. Consule quoque Sethum Calvisium Isagog. Chronolog. c. 43.

Quare cùm 2. Maccab. (c. 11. 23, 33.) Antiochus mortuus habeatur Anno Graecorum 148, in primo autem (cap. 6. 16.) anno 149, illud necessariò colligitur, eum mense Xanthico ineunte mortem obiisse. Neque enim citiùs potuit, cùm nondum Annus 149 Graecorum à vere incepisset; neque seriùs, cùm quindecimo Xanthici Filius, eo jam mortuo, Rescriptum Iudaeis dedisset. Imò & illud quoque sponte sequitur, non dies 45, prout sententiae Iunianae adstipulatores sibi persuadent, sed 13 tantùm, aut 14 ad summum, inter Antiochi mortem & Rescriptum foreign intercedere potuisse; ità ut eò jam*Scilan Differentia inter 1290 & 1335. gemini hujus numeri interstitium accommodari non possit.

Ut haec omnia clarè & citra difficultatem cognoscantur; Quinquennalis intervalli seriem, dispositis continuè cujusque Anni, tum à Vere tum ab Autumno inchoati, mensibus, (adscriptis quoque suis locis quae huc conducant eventibus) ob oculos tibi (Lector) ponendam duxi, ut ipse rem totam visu dijudices.

Anni Graecorum à Vere …. Mac.Anni Graecorum ab Autumno 2, Maccab.XANTHICUSArtemisiusDaesiusPanemusLousGorpiaeus
145HYPERBERETAEUSDiusAPPELLAEUS CasleuTemplum profan. 1 Macc. 1. 54.AudynaeusPeritiusDystrusXANTHICUS145ArtemisiusDaesiusPanemusLousGorpiaeus
146HYPERBERETAEUSDiusAPPELLAEUSPrimus Annus Templ. prof. ex…tAudynaeusPeritiusDystrusXANTHICUS—146————HYPERBERETAEUS
147—APPELLAEUSSecundus Annus Tem. prof. exit.———147XANTHICUS—————
148HYPERBER.—APPELLAEUSTemplus Repurgatum 1. Macc. 4. 52.———148.XANTHICUSAntiochi Epiphanis mors; & Diplom. foreign per Eupat. eod. mense. 1.—————Macc. 6. 16. 2.
149HYPER BER.Macc. 11. 33.—APPELLAEUS———XANTHICUS149—Intra hoc semestre Eupat. cum exercitu Hierosolymam venit contra Iudam: sed paulò pòst pacem secit.————
150HYPERBER.—APPELLAEUS1. Macc 6. 20—2. Macc. 12. 1.——150

Ex istis jam satis liquere arbitror geminum hunc numerum (quaecunque tandem ejus mens sit dicenda) cladi Religionis Iudaicae per Antiochum Epiphanem nullo modo adaptari posse. Quid igitur hîc restat quàm ut Diebus istis (prout alibi solet) Annos totidem significari putemus? Neque ad triennalis quadrienualísve paulò minùs intervalli, quinimo ad longinqui temporis eventum aliquem (quicquid tandem id fuerit) exitu suo designandum pertinere.

Illud Iudaei animadvertentes, tot annos (de initio tamen numerationis incerti) ad Messiae sui adventum (quod unicè in votis habent) fluxuros arbitrati sunt; non hodie solum, sed jam à multis retro seculis: unde factum, ut re temere in calculum datâ, aliquoties vanâ spe delusi sint, imò bis Pseudo-Christorum laqueis irretiti.

Anno enim quinto Imperii Leonis (ait Theophanes Author Lib. 21. Histor. miscel. cap. 16.) id est, Anno AErae Christianae 720. apparuit quidam Syrus Pseudo-christus, & seduxit Hebraeos, dicens se esse Christum. Credibile est huic imposturae captatam occasionem ex calculo horumce Danielis Dierum, ab excidio Hierosolymitano sub Rege Zedechia à quo ad Annum Christi 705 fluxerunt Anni 1290. Aberratum est in Computo annis quindecim, quod leviusculum est.

Iterum tempore Maimonidis circa annum Christi 1130.Vide Epist. Maimonidis apud …u…torf in s… Th…sauri Gram. & Hel…cum. exortus est alius Pseudomessias seu Messiae Prodromus, David, El-David dictus, quem Rex Persarum decollari fecit. Supputârunt dies Danielis à prophanatione Antiochi; unde ad Christi annum 1123. sunt itidem anni 1290. neque hîc multùm in calculo, licèt in re ipsâ nimiùm, aberratum suit.

Simili fundamento i…nixus videtur R. Abraham, qui Messiae adventum praedixisse fertur In Annum Christi 1466. ducto videlicet posteriori numero Prophetico ab Anno Christi 131, quo Adrianus in loco ubi Templum Domini steterat, foreign, putà Delubrum Iovi Capitolino, exstruxit. Indè enim ad annum Christi 1466 numerantur ad amussim anni 1335. Sed nullus tunc, quod sciam, apparuit qui se pro Messia venditaret.

Ex Christianis autem quotquot de Annis censent, non diebus, iis ferè in eo cum Iudaeis convenit, quòd ut illi Numeros hosce ad Primum Christi adventum, ità isti saniore fide ad Secundum referunt; vel (quod non multùm interest) ad Iudaeorum collectionem, quam ipsi quoque Iudaei sperant, sed in Epocha statuenda omnino laborant; imò quaedam hîc supponunt neque Textui neque Rationi satìs congrua. Sed qui sententias eorum particulariùs scire volet, ex ipsis petat. Mihi eas ultrà referendi non est animus, ut nec refellendi.

Quin meam quoque symbolam in numerum i…terpretationum conferre liceat, quam virorum doctorum judiciis lubens submittam.

Sic igitur statuo: Eventum quem geminus iste Numerus exitu suo designat, nec esse Adventum Christi, nec Restaurationem Israelis; quinimo Vaticinii de temporibus quarti Regni novissimis, seu Antichristi, (quo Angelus Dan. 12. 6. foreign finem mirabilium retulerat) Resignationem; eousque putà, quid illis occultaretur, quóve pertinerent, etiam cum impleri coeperint, ignorandis. Hunc esse Numerorum istorum scopum, fidem tibi faciet Angeli & Danielis hoc capite Dialogus; quem sic ex Textu repraesento, intellectu sanè perfacilem, modò illud ex capite septimo memineris, Quartae Bestiae, seu Regni, tempora extrema seu novissima esse intervallum illud TEMPORIS, TEMPOVM, ET DIMIDII TEMPORIS Cornu occulato attributum: de quo item Regno Cornú que Angelus iterum post Epiphanis historiam (quâcum Scriptura Regnum tertium semper terminare*Vide Dan. 8. 23. Nempe qui… tunc Regnum quartum seu Romanum … hi coe…i…, subjuga…á sibi Maceden…á R…gni tertii cap…e. solet) supeperiore capi…e finiente disseruerat; ut ità nimirum temporis rerúm que gestarum seriem à Persica Monarchia, unde inceperat, ad Resurrectionem usque & Secundum Christi adventum perduceret. Sed ausculta Dialogum.

ANG. Tu verò, Daniel, claude verba, & obsigna librum usque ad tempus FINIS; tum autem discurrent multi, & crescet scientia.

DAN. At quousque erit FINIS iste rerum mirabilium quem indigitas?

ANG. Quoad Tempus, Tempora, & Dimidium Temporis, (id est, quoad erunt Regni Quarti tempora illa extrema, jam antea tibi à me indicata, quae sunt Tempus illud FINIS quod tibi inculco: utique*Dan. 12. 7. cùm consummata fuerit dispersio manûs populi sancti: (quod nempe ad finem illorum temporum futurum est) consummabuntur universa ista.

DAN. Ah! Domine mi, nihilo magis intelligo. Audio quidem nomenclaturam Novissimorum temporum: Sed quid sibi velit nomenclatura isthaec, adhuc juxtà cum ignarissimis scio. Dic igitur mihi, quaeso, explicatè, quid sit Res ista Novissimorum temporum; Temporis, Temporum & dimidium temporis, foreign.

ANG. Abi, Daniel, quoniam res ista clausa est & obsignata usque ad Tempus ipsum FINIS. Tunc purificabunt se, dealbabuntúrque, & conflabuntur multi; Et impiè quidem agent impiè, neque intelliget Impiorum quisquam; sed Sapientes [rem hanc] intelligent.

A tempore verò quo oblatum erit juge sacrificium, positáque Abominatio desolationis, (illa scilicet quam tibi paulò antè exposui) erunt [ad tempus reserandi mysteria] Dies 1290. Beat us qui exspectat & pertingit ad Dies 1335.

Tu verò abi usque ad FINEM; nam quiesces & stabis in sorte tua in Fine dierum, id est, in Fine temporum istorum novissimorum, quando scilicet multos è dormientibus in pulvere terrae experrectos iri *Vers. 2.modò audivisti.

De Epocha Numerorum.

CAlculi Prophetici scopo sic ostenso & perspecto, Epochae quo que illius foeneremur lucem, vel potiùs reddamus à Spiritu Sancto accensam; eâ constitutâ & firmatâ, postea complementi Prophetiae historiam exhibituri.

Epocha igitur Calculi Prophetici, juxta characterem ab Angelo datum, est Templi Hierosolymitani ab Antiocho Epiphane profanatio; & quidem convenientissimè, ut ità Typus Antichristi ad Antichristi manifestationem nos manuducat. De ea enim profanatione Angelus in hoc ipso Vaticinio paulò ante egerat, nec aliam hic Ablationem jugis sacrificii & Abominationen desolationis, sed eampse quam ibi descripserat, intelligi debere, arguunt primò verba utrobi que eadem: hîc foreign Dan. 12. 11. illic foreign Dan. 11. 31. Atqui ultima desolatio Hierosolymorum ad finem LXX Hebdomadum, quam nonnulli volunt Angelum sibi Epocham Numerationis hîc statuere, secùs aliísque verbis praedicitur. Deinde, quòd à ratione prorsus alienum sit, neque cordato cuiquam, saltem qui rem expenderit, probabile videbitur; Angelum, Ablationis jugis sacrificii, & Abominationis desolationis, tanquam rei Prophetae, quocum verba faciebat, jam notae, mentione factâ, non ad eam respicere quam paulò antè (continuatâ adhuc oratione) descripserat; verùm eâ transultâ, ad aliam, de qua ante*Nempe anno primo Darii Medii cùm praesens Angeli colloquium (in quod Abominatione Epiphaniana inter alia agit) habitum sit anno tertio Cyr…. triennium scilicet eidem vaticinatus fuerat. Cui, inquam, hoc ut verisimile persuadebitur? Hoc igitur fixum ratúm que esto, Calculi Prophetici Epocham esse Profanationem Epiphanianam. Atque hinc mihi, Lector, Demonstratio consurgit hujuscemodi: Si Profanatio Epiphaniana sit hujus Numerationis Epocha, ea verò non possit (ut ostensum est) Cladis istius durationi applicari; necessariò sequitur Dies hic in Annos convertendos, & de longinqui temporis Eventu aliquo capiendos esse: Qui quàm probè & ad amussim Praedictioni respondeat, jam faxo intelligas.

De Eventu.

PRIOR numerus à Profanatione Epiphaniana numeratus exit ad Annum Domini 1123.

POSTERIOR ad Annum Domini 1168.

Sed cùm Peccatum illud desolationis (foreign ut appellatur Dan. 8. 13.) ultra sexennium duraverit; haud incommodè à singulis ejus Annis duci potest Calculi prophetici initium, atque ad totidem annos in exitu terminari. Anni autem, quos jam posui, à medio Sexennii numerantur, quando Iuge sacrificium sublatum est, Anno ante AEram Christianam 167.

Fama foreign Oraculi implendi.

ANno 1106 (inquit Urspergensis apud Baronium) Paschalis Papa ordinavit prosectionem —in Galliam Cisalpinam, ubi & Consilium celebrandum mense Octobri indixit —Dum in itinere pos…tus Florentiam pervenisset, de ADVENTV ANTICHRISTI proximè futuro sparsam famam inveniens, Florentiae substitit: Cùm verò audîsset quae ferrentur, ut nullius fidei & authoritatis assertionem contempsit, & coeptum iter est prosecutus.

Addit Baronius, fuisse opinionem non vulgarium virorum, Antichristum isto seculo fore revelandum, & inter alios Norberti, viri temporis istius famâ celeberrimi; de quo ità Bernardus Ep. 56. ad Gausridum Carnotensem Episcopum.

Cùm (inquit) ante hos paucos dies ejus saciem videre, & de coelesti fistulae, ore videlicet ipsius, plurima haurire meruerim; hoc tamen ab ipso non a…divi (scilicet iturum eum Hierosolymam:) verùm de Antichristo cùm inquirerem quid sentiret; durante adhuc eâ quae nunc est generatione revelandum illum esse, certissimè se scire protestatus est. At cùm eandem certitudinem unde haberet sciscitanti mihi exponere vellet; audito quod respondit, non me illud pro certo credere debere putavi. Ad summam tamen hoc asseruit, non visurum se mortem, nisi priùs videat generalem in Ecclesia persecutionem.

Sabellicus Enneadis nonae lib. 4. Prodigiaper id tempus (id est sub Paschali secundo) aliquot apparnerunt: Mare vicenis passibus, alii centenis scribunt, praeter solitum littora inundavit; apparuit & Cometes mirae magnitudinis. His fortasse prodigiis motus affirmare non dubitavit Fluentinus Antistes, esse Antichristum natum. Quâ praedicatione Paschalis motus, in Hetruriam profectus, conventúque super ea re Florentiae habito; cùm appareret hominem nullâ aliâ ratione subnixum, quàm ut alicujus magnae rei author videretur, ejusmodi praedicatione usum; tantùm admonuit ut temerario incepto desisteret. Recognovit indè Paschalis in Cisalpina & Comata Gallia Ecclesiarum statum.

Platina rem sic narrat. Postquam de Cometa dixerat qui tunc temporis apparuit, eum Paschalem tanquam rem naturalem neglexisse, subdit, Verùm cùm intellexisset Florentinum Episcopum affirmare solitum Antichristum natum esse, eò statim proficiscitur; concilióque habito, re ipsâ admodum discussâ, cùm levitate quadam, ut alicujus magnae rei author videretur, motum Episcopum cerneret, hominem verbis castigatum dimittit; atque indè in Cisalpinam proficiscitur.

Omnino existimo Famam hanc eo praecipuè subnixam fundamento, quòd vidissent Calculum Danielis pro annis computatum tum propemodum elapsum fuisse. Cùm igitur Episcopus iste Fluentinus seu Florentinus priorem periodum fortè observâsset intra vicennium aut circiter evolutum iri, porrò putaret Antichristum non nisi aetate jam maturâ revelandum, & adultum ad bellum contra Sanctos proditurum; ideo eum affirmavit jam tum natum esse, minimè verò (ut perperàm Centuriatores acceperunt) jam tum in Ecclesia dominari. Nondum enim Romanum Pontificem esse magnum illum & foreign dictum Antichristum vel Florentinus Antistes, vel alii suspicati sunt; sed alium Triennalem & Semestrem exspectabant.

Natam verò hanc Famam, ut dixi, ex supputatione Dierum Danielis, quasi ad Antichristi adventum deducentium, (nempe prioris Calculi, nam Secundum fortasse ad extremum Iudicium retulerint) mihi, ut faciliùs credam, suadet non absimile conamen Gualteri Bruti nostratis, qui diu postea, circa annum viz. 1390, eampse rationem allegaverit revelati suo tempore in Britannia Antichristi, in*Ilabetur in …oxi Martyrologie, ad Annum 1391. sub Rich. 2. Tractatu quem ea de re exhibuit Episcopo Heresordensi. Sed Epocham statuit in Excidio Hierosolymitano, ut ità exitum suo & Wickleffi aevo accommodaret. Quidni credam idem aliis, longè ante Brutum natum, in mentem venire potuisse; praesertim cùm Epochae verisimilioris ab Antiocho periodus ab exitu suo haud multùm abesset? Praeterea Cometa appareret, & alia prodigia humanis mentibus commovendis nata: Fortè enim natum putaverint Antichristum eo temporis momento quo Cometa apparuisset; sicut Magi Christum apparente Stellâ. Sed paulò diutiùs Fama nos detinuit, jam Eventum referemus.

Eventus ad exitum prioris periodi 1290. Annis Christi 1120, 1121, 1123, &c.

ANno Domini 1120, Indictione Rom. LIV. post biennium ineunte, quorundam Fidelium nomine emissus est Tractatus de Antichristo, annum quo primùm in lucem prodiit quasi de industria in fronte praeferens, hisce verbis, Qual cosa sia l' Antichrist, en datte de l' an Mille cent & vigint; unà cum Symbolo tali,*In Opere imperfecto in Matt. Hom. 49. ad vers. 27. Cap. 24. Sicut fumus praecedit ignem, victoriam pugna; sic & gloriam Christi tentatio Antichristi.

In hoc Libro admonentur Fideles Antichristum illum magnum jamdudum venisse, frustrà adhuc exspectari, esse jam Dei permissione aetate provectum:

Praesentem Rei Ecclesiasticae Statum, Pseudoprophetarum regimine & mendaciorum ministris constantem, unà cum populis ei in errore subditis:

Qui utrâque potestate armati, aliísque omnibus ad Errorem fundandum latéque provehendum praesidiis instructi, sub specioso Sponsae Christi titulo, cultûsque & sanctimoniae Christianae larva, viam Salutis per Christum mundo annunciatam fraudulentis erroribus & damnationis doctrinis oppugnent; Christi meritis, gratiae & officio mediatorio derogent; uni Deóque Christóque debita, sibi, creaturis, hominúmque operibus adscribant; Sanctos Sanctásque Numinum vice colant, Reliquiis Imaginibúsque divinam venerationem deferant; Eucharistiam pro Deo, ipsóque Iesu Christo, adorent; verbo, Christianitatis titulo reipsâ Idololatriam exerceant; denique, in Dei amantes & vera Christi membra odiis & persecutionibus saeviant.

Hunc hominum Statum (non singularem hominem) esse Antichristum, Meretricem Babylonicam, quartam Bestiam Danielis, (nempe in statu ejus novissimo, ut dictum est) Hominem illum peccati, & Filium perditionis, qui extollitur super omnem Deum,2 Thess. 2. ità ut in Templo Dei, id est, Ecclesia, sedeat, ostendens se tanquam sit Deus; qui …am venit in omni genere seductionis & mendacii in iis qui pereunt.

Quapropter se ab hoc Iniquitatis Mysterio, sicut mandavit Deus, secessionem facere tam intrinsecè quàm extrinsecè; hortarique omnes, quibus Deus Opt. Max… ea…dem veritatem revelaverit, ut idem secum facerent; Civitatíque Sanctae Ierusalem, veritati Christi, & Sponsae ipsius perpusillae sese adjungerent.

Quem in finem se jammundo notum facere qualis sit ipsorum Coetus, & quas habuerint secessionis suae causas.

Haec Scripti illius summa est, quod Dei providentiâ ad nostra usque tempora servârant Reliquiae Waldensium Alpinorum, à quibus acceptum typis non ità pridem vulgavit ex antiquo Manuscripto Ioannes Paulus Perrin in*Quam Anglice verti… Samson Lennardus, Anno 1624. Hist. Waldens. & Albigens. Gallica. Videsis eum, Lib. 1. cap. 7. & Parte tertiâ, (quae de Doctrina & Disciplina Waldensium agit) Lib. tertio.

Atque hoc fuit secessionis Piorum à Romana Ecclesia initium; neque ante hoc tempus quicquam ex omni Christianorum memoria auditum fuisse crediderim de Papatu magno illo & foreign dicto Antichristo, neque alium exspectandum esse.

Quae tamen sententia ab hoc tempore in plurimorum animis gliscere, atque indies magìs magísque invalescere coepit.

Nam quod unicum hîc excipi potest de Hildebrando, in quem aliquot antè annis hujus nominis jaciebantur contumeliae, id assertionem meam non labefactat: Siquidem in personam illius eae dirigebantur, & aliam ob causam, idque abillis qui Romanae Ecclesiae cultum & dogmata nondum improbârunt; propterea non alio censu habendae quàm pro parabolicè & foreign dictis, Declamatorum more.

Sed enim fuisse hoc tempore Coetum aliquem qui à Romana Ecclesia secessionem fecerat, & seorsim conventus ageret, id porrò ex Bernardo colligitur, Serm. 65. & 66. in Cantica Cantic. ubi in vulpeculas quasdam declamitat vineam Ecclesiae demolientes. Quos tamen (inquit) si fidem interroges, nihil Christianius; si conversationem, nihil irreprehensibilius; & quae loquuntur, factis probant: praeterea jactare se esse successores Apostolorum, & Apostolicos nominare. Lege (Lector) si lubet; contulisse non poenitebit.

Affingit quidem ille ex auditu vulpeculis istis errores aliquot Manichaeorum de prohibitione conjugii & interdictione ciborum; ut facilè hinc agnoscas Waldensium progenitores, quibus & similes Manichaeismi afficti sunt; sed falsò, ut luculenter ostendit Reverendissimus & omnis Antiquitatis Ecclesiasticae peritissimus Archiepiscopus Armachanus. Quin & omnis aevi experientia testatur, etiam nostri, quàm parùm fidei in hujusmodi criminationibus adversario tribuendum sit. Hoc tamen eò à me dictum putari nolim, quasi Segreges istos omni prorsus erroris labe expertes crederem. Nihil opus est. Quippe in eo non vertitur res quam adstructam velim. Ultro igitur dare non verebor, prae*excessu tracti…nis in contrariam par…m. foreign (ut est hominum ingenium) cùm istos, tum postea Waldenses & Albigenses (quidni & nostros?) in nonnullis tam quae ad dogmata, quàm quae ad mores spectent, (quae tamen essentiam Fidei Christianae non laedant) ab errore excusari non posse nec debere. Hoc tamen non prohibere assero quò minùs fuerint Coetus ille Iesu Christi electus, Apoc. 17. 14.vocatus, & fidelis. In hoc enim Religionis examine illud nos (ut opinor) sentire decet, Veros & legitimos Dei cultores non ex omnimoda erroris, etiam non-fundamentalis, immunitate censendos esse, quinimo ex puritate cultûs & immunitate ab ldololatria. Qui sic comparati, Deo Patri, per Iesum Christum Filium Mediatorem, sincerè placere studeant, ei gratos esse & acceptos. Quis enim mihi praestabit, septem illa millia qui tempore Eliae Baali genua non flexerant, quósque Deus sibi superfuisse testatur, ab omni errore graviore fuisse immunes? aut Ecclesiam Iudaicam aliquot ante Christum seculis, quâ parte sincerissima fuit, pluribus de Religione erroribus non laborâsse?

Eventus ad exitum Posterioris Periodi 1335. Annis Christi 1166, 1167, 1168, 1169, &c.

INter Annum Christi 1160 & 1170, (nam quo praecisè anno inter Scriptores non convenit) quodam quasi Antichristi jam patefacti classico excitati, magnus hominum numerus, alii Waldenses ab Authore Waldo, alii Albigenses, alii aliis dicti nominibus, ab Ecclesia Romana secessionem fecerunt; Eam esse Babylonem illam Apocalypticam, Matrem scortationum & abominationum terrae, mirabili planè consensu & constantiâ denunciantes. In quos inge…s statim persecutio exorta est, imò integri exercitus adversùs eos ducti; tantáque strages (priusquam cessatum est) edita, ut per Galliam solam, si Paulus Perionius in ejus Bell… historia rectè calculum inierit, occisa sint ad DECIES CENTENA hominum MILLIA: Sed Beati mortui qui in Domino moriuntur; ámodo dicit Spiritus, Apoc. 14. 13. Id quod & Angelus hic apud Danielem spectâsse videtur, cùm dixerat, Beatus qui exspect at & pertingit ad Dies M ccc xxx v: nisi illud fortè potiùs ad illustriorem Antichristi patefactionem tunc futuram referendum, quâ beatus esset cui eam videre contigisler. Utcunque, hi fuerunt isti, de quibus ibidem Angelus,*Dan. 12. 10. purificandi, dealbandi & constandi; quósque sapientiae & in Dei mysteriis perspicaciae testimonio exornat. Hostes autem illorum, Impii isti, qui impie agerent, nec intelligerent.

Cur Deus voluerit isto potiùs quàm alio seculo Antichristum primitùs revelandum?

1. QUia tum ad foreign suam perveniret, eóque omnes Antichristi characteres plenissimè repraesentaturus, ut clariùs cerni cognoscique po…uerit, sicut Sol Meridie.

2. Quia seculo isto in neminem alium suspicio Antichristi cadere potuerit; quippe Imperio Saracenico tum ad occasum & ruinam indies praecipitante, Ottomanico nondum coepto.

3. Quia Deus hâc ratione fidelibus suis prospectum voluit, nè persecutioni Antichristi tum prae foribus exsistenti animis fracti succumberent; sed omnin… …um haberent, se esse Sanctos illos à Bestia vincendos, Apoc. 13. proindéque rabiem ejus hâc consolatione freti animosè contemnerent.

Quare Spiritus hujuscemodi Numer…rum periodos hîc assumpserit, qui neque ad Septenarios neque ad ullam omnino Numeri perfectionem revocar… possint?

R. QUia tempus, quo Res accideret ad Fatum Romanum spectans, designaturus, ad eam temporis putandi rationem sese accommodare voluit, quâ so… Romani (& quidem temporibus istis novissimis) u…uri essent, t…m in Imperatorum suorum Constitutionibus & Edictis, tum in Pontificum Decretis subnotandis; Epochae nimirum Indictionum. Utriusque enim periodi Angelicae, ab Anno Profanationis Epiphanianae putatae, exitus concurrit cum initio seu primo Anno Indictionis Romanae: Indictio Romana est quind…c… annorum spatium.Siquidem Annus Christi 1123. primus est Indictionis Romanae LIV; Annus item 1168. annus primus est Indictionis LVII. Quae enim inter utrumque Numerum differentia est annorum, seu dierum annalium, 45, ea tres Indictiones (15 scilicet Annorum in orbem recurrentium periodos) ad unguem comprehendit. Quae omnia casu contigisse quis facilè crediderit; & non potiùs Spiritum Sanctum ded…â operâ istiusmodi Numerorum periodis usum, ut ad initia Indictionum Romanarum collinearet, quibus futurum esset ut Prophetia resignaretur?

Idem enim hoc facto mihi innuere videtur acsi dixisset, Primam hujus Mysterii reserationem futuram ad Indictionem Romanam LIV, cujus Annus primus esset à profanatione Epiphaniana 1290us Beatum verò qui exspectaret & pertingeret ad Indictionem Quinquagesimam septimam, cujus Annus primus esset à profanatione Epiphan…iana 1335us Indictionem autem eam assumpsit, non quae magnam partem jam praeteriisset, sed quam Eventus primùm integram amplexu suo occuparet; ut Applicatio, quam suprà ex historia rei gestae dedimus, consideranti manifestum faciet. Neque sanè Resipsa, siquis ad rationem & indolem ejus bene attenderit, ejusmodi est, cujus Initii observationem uni alicui anno commodè alligaveris; sed quae annorum aliquot spatiolum requirat. Huicigitur rei, temporis per Indictiones designatione, sapientissimè prospectum erit.

CONSECTARIA.

DAta, quam hucusque astruere conati sumus, de mente hujus Vaticinii hypothesi, Tria magni momenti foreign consequuntur.

1. Patrum authoritatem in negotio Antichristi & novissimorum temporum (utut in aliis multum iis tribuendum sit) omnino nullam esse: utpote quorum aetate Mysterium istud juxta Angeli prophetiam adhuc clausum & obsignatum foret: non igitur esse cur hîc Patrum opinationibus tantopere moveamur, ut multi solent.

2. Si Antichristus Seculo isto XII revelandus erat; Ergò jam venerit, ipsissimúsque est qui tunc revelatus fuerat, non alius.

3. Waldenses, Albigenses, similésque caeteros tunc temporis à Romana Ecclesia Segreges, tot adversariorum suorum praejudiciis gravatos, quibusdam etiam è nostris, nimiùm hâc parte credulis, de Schismate, si non Haeresi, suspectos, hujusmodi calumniarum de Spiritûs Sancti sententia absolvendos esse, próque legitimis Dei Patris per Iesum Christum cultoribus, quibus utique sapere & intelligere solis, in tam caliginoso (heu!) Ecclesiae statu, datum fuit, hujus Scripturae viagnoscendos.

[In the following Book are several Epistles explaining other difficult passages in Daniel: particularly in the Author's Second Letter to Mr. Haines is inserted a Treatise intituled, The purport of the Four Kingdoms in Daniel, or The A. B. C. of Prophecy; and another in his first Letter to Dr. Meddus, viz. The Description of the Great Day of Iudgment, Dan. 7.]

The End of the Third Book.

The Fourth Book OF THE WORKS OF The Pious and Profoundly-Learned IOSEPH MEDE, B. D. SOMETIME Fellow of CHRIST'S Colledge IN CAMBRIDGE.

CONTAINING HIS EPISTLES, BEING ANSWERS to divers LETTERS of Learned Men.

Corrected and enlarged with the Additions of several EPISTLES.

Ecclesiastic. 14. Blessed is the man that doth meditate good things in wisdom, and that reasoneth of holy things by his understanding.