Works, Interpretation · Part 10
DE METROPOLI foreign CHRISTIANITATIS, BABYLONE MYSTICA.
MEtropolis 'foreign BABYLON foreign seu mystica, Ad Cap. 17.Urbs ROMA est, seu, ut nunc loquimur, SEDES ROMANA, ex Sponsa olim Christi facta non solùm Meretrix, sed & foreign, METROPOLIS MERETRICULARUM, id est, caput Christiani nominis Urbium cum ipsa spiritualiter fornicantium. Ubi illud, Lector, vel imprimis observes velim, (quoniam in ipsa jam Arce versamur Apocalypseos) non aliis haeresibus aut erroribus ullis, quàm illâ tantopere veteri quo que Israeli exprobratâ MOECHATIONE spirituali, magnam illam & catholicam visibilis Ecclesiae Christianae 'foreign à Spiritu Sancto definitam & consignatam esse. Hanc igitur unicam, tanquam Cynosuram, ab eo spectari oportere, quisquis Apostasiae Christianitatis initium, progressum, statum & decrementum, ex rerum Ecclesiasticarum tabulis pervestigare voluerit. In hunc scopum si intendat, vel palpari potest quod quaeritur; sin aliter, aut frustrà, aut incertus erit. Sit enim licèt aliorum errorum, imo haereseôn, BABYLON ista rea (neque enim novum est… Meret…ices atque Moechas aliis quoque vitiis & sceleribus infames csse;) cùm tamen istarum nullâ magnam illam visibilis Ecclesiae 'foreign notave…it Spiritus Sanctus, proinde habendae s…nt istae aut pro solis Apostasiae illius symptomatis, aut pro ehroribus adventitiis, aliorúmque aequè temporum & Sectarum communibus; aut si magni sortè momenti haeres…s fuerit, ejusmodi …amen (ut est illa de Iustificatione & salute ex meritis Operum spéranda) quae serò demum, & aetate jam provectâ admodum MERETRIOE,Rom. 1. 27. in Ecclesiam, tanquam foreign, justo Dei judicio sit admissa: nè nimirum qui Dei longanimitatem. TESTIUM que pradicationem tamdiu támque pertibaciter contempserant, postmodum (utì contra protoplastas cautum fuisse legimus) manum extendentes acciperent de fructu Arboris vitae, comederé vtque victuri in seculum.Gen. 3. 22.
Porrò illud, Lector, hoc loco singulare est, nec levi animadversione praetereundum (de quo proinde in CLAVE Apocalyptica te monebam …) nimirum, hanc de MERETRICE magna BESTIA que ipsam bajulante Visionem, ab Angelo, praeter morem suum, Ioa…ni nobisque interpretatione longè pulcherrima reseratam esse: eo proculdubio fine, ut ejus interpretationis beneficio, utpote praecipuae omnium Visionis, caetera quoque mysteria Apocalyptica, hactenus quidem clausa, sed ex illa mirabili artificio pendentia, panderenturi Hîc igitur adesto animis; & nè frustrà, quod te attinet, Angelus operam istam sumpserit, illud probe probéque memento, Allegoriae seu Parabolae interpretationem (…cujusmodi haec Angeli est) novam allegoriam aut Parabolam non esse. Nam quae haec insolentia eslet, aut veriùs insania, interpretis? quisve fructus Allegoriam Allegor…, aut Parabolam aliâ Parabolâ interpretandi? Nè igitur tu hic nescio quas mundi aetates, aut similia attendas figmenta; quinimo Angeli …atidici, foreign, verùm interpretantis, mentem prout litera sonat accipito; non Allegoriae, ut al…bi usuvenit, sententi…m recludendi, sed interpretationem ejus jam datam rebus ipsis applicandi partes tibi restare sciens.
Quam ad Applicationem, quatenus Deu… mihi revelaverit, sic tibi praeibo.
1.
MULIER quam vidit Ioannes BESTIAE insidentem, Vrbs illa magna est quae tum regnum habebat super …eges terrae, ver. 18.
Applicatio. Quae isthaec nisi ROMA est?
2.
BESTIA cam Meretricem factam bajulans, illa Bestia est quae etiam ante Visionem istam Ioanni exhibitam aliâ quadam sui specie fuerat, sed …â tamen, quâ Meretricem bajularet, nondum …um fu…slet; tali verò postmodum ex Abysso surrectura erat, in eâque sund…tus …andem interi…ra: id est, species illa quâ Meretricem bajularet, Bestiae novissima soret, ultra quam vitam suam non produceret, v. 8. Sequitur eodem versu (ut isthoc quoque charactere agnoseas ipsissimam hanc Bestiam esse c. 13. ostensam) …t mirabuntur incolae terrae, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae à jacto mundi fundamento, cernentes Bestiam quae erat, & non est, & tamen adfutura est, Graec. foreign.*[I…a & legit in Bibl. Polyglot. MS. Alexandr. Sic enim lego cum editione Complutensi, Primasio & Syro Interprete, ut cum praecedenti descriptione sensu congruat, Bestia quae suit, & non est, sed aliquando ascensura est ex Abysso. Quâ verò specie jam antè suerat BESTIA, quâ adhuc futurum erat ut ex Abysso a…cende…et, illud ex iis…quae mox subjungit Angelus singillatim cognoscemus.
Applic. Interim, si MULIER ipsa ROMA est, quid tandem esse possit Bestia isthaec multiformis cui inequitat (id est, imperat) praeter Regnum seu Imperium Romanum?
3.
Septem BESTIAE capita duplex typus… primô, septem montes seu colles sunt, super quos Urbs Bestiae metropolis sita est; deinde, septem quoque ídque in iisdem (quod unitas Typi denotat) collibus (Hoc teneas vultus mutantem Protea nodo) Regum seu Dynastarum successivorum ordines. Quorum quidem quinque, Regum, Consulum, Tribunorum, Decemvirorum, Dictatorum, Ioannis aevo jam praeterierant: unus [Caesarum] adhuc superfuerat; sed is quoque sub Caesaribus Christianis ità mutaturus, ut quasi alius, sed brevis admodum aevi, Dynastes videretur, reverâ tamen non alius: novissimus verò, & mutati, ut…jam dixi, Caesareatûs respectu octavus, sed reverâ non nisi septimus, (nam septem tantùm sunt Bestiae capita) is ipsus est sub quo Bestia demum foreign esset, id est, mysticae Meretricis bajula, atque eo statu speciéque quâ à Ioanne in praesenti Visione conspecta est; cujus nimirum aetate dici potuit, Et jam olim eam fuisse, necdum tamen natam esse. Olim enim fuerat BESTIA sub priorum quinque, partim etiam sexti, capitum vicibus; nondum tamen fuit novissimi illius (putà Pontificii) Capitis vice, quâ demum bajularet MERETRICEM.
Applic. Nunc igitur, Lector, ausculta. Si sextum BESTIAE Romanae caput, quod Ioannis aetate in Vrbe septicolli regnabat, jam à duodecim ferè seculis ibidem regnare desiit; necesse est eum qui nunc ibi rerum potitur (quum nequaquam illud quasiseptimum, brevísque aevi Caput dici possit) esse novissimum illum, longaevum & verè septimum Septem collium Dynasten; proindéque Statum illum, seu Rem-gentiumpublicam, cui ROMA nunc incubat diúque incubavit, Dynastiam illam esse quam Ioannes praeviderat MERETRICEM bajulaturam.
4.
Decem Bestiae cornua, novissimi Capitis insignia, decem sunt Regna, Ioannis quidem aevo nondum nata, sed in quae tandem BESTIAE Romanae corpus vice suâ novissimâ ex Capitis Caesarei vulnere dilaceraretur; quaeque omnem potestatem suam unanimiter conferrent BESTIAE, sub Capitis istius novissimi imperio, integrandae restituendaeque.
Applic. Atqui nisi jam indè ex quo Caesares ROMAE regnare desierint, Romanum Imperium in decem pluráve Regna (etiam Gentium Ioannis aevo ab Imperio alienarum barbararúmque) divisum & dilaceratum sit, quando, quaeso, unquam, quâve tandem ratione illud dividendum exspectabimus?
5.
Decem autem illa quae ità coaluerint Regna, Pseudoprophetae Capitis sui auspiciis, cum AGNO pugnabunt, victoriâ tamen tandem penes AGNUM Dominum nostrum futurâ.
Applic. Illud dudum factum est, hodiéque etiamnum fit: Hoc etiam aliquatenus factum, sed multò gloriosiori victoriâ quandoque impletum iri speramus.
Siquidem ex iisdem decem cornibus seu Regibus erunt qui MERETRICEM, cui tamdiu bajulandae inservierint, odio tandem prosequentur, (quod partim impletum cernimus) desertam illam reddent & nudam, carnes ejus comedent, ipsdmque exurent igne. Deus enim, cujus providentiâ factum est ut tam mirabili consensu in hanc novissimi capitis Bestiam, usque ad tempus ei praestitutum, coalescerent; idem aliquando cordibus eorum indet, ut voluntatem quoque ipsius in Metropolin suam MERETRICEM exsequantur. Haec Angelus.
Quod verò praeterea in Parabolae descriptione habetur, MERETRICEM istam poculum aureum in manu sua tenere, plenum abominationibus & immunditiâ scortationis suae; item, nomen suum in fronte scriptum praeserre, id Angeli interpretatione non egebat: siquidem utroque allusum est ad Meretricum & Lupanarium olim consuetudinem; quotum illae in calice aureo philtra amasiis suis propinare solebant; in istis cellae meretricum nomine inscribebantur, utì docet Tertulliani illud Lib. de Pudicitia —sub ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis; sed clariùs Seneca Controvers. 2. lib. 1. Meretrix (ait) vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus. Vide & Martialem lib. 11. Epigr. 46. Quinetiam, si famosa esset meretrix, videtur non tantùm in cella, sed in fronte, nomen & elogium scriptum praetulisse. Innuit id Seneca loco citato: Nomen, inquit, tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti, & manus, quae Diis datura erat sacra, capturas tulit. Quò & Iuvenalis forsan respexit, Sat. 6. de Messalinae Augustae impotenti libidine,
—nuda papillis
Constilit auratis titulum mentita Lyciscae.
Quòd si illud Senecae de cellae fronte accipiendum sit, potest & hoc de Babylone sic accipi; neque id durum erit, propter figurae ingenium, quae utrumque, tam Meretricem quàm locum seu sornicem in quo prostat, comprehendit.