Works, Exposition 2 – Book 3
CONCIO AD CLERVM, DE SANCTUARIO DEI, SEU DE SANCTITATE RELATIVA.
LEVITICI 19. 30.
foreign Sanctuarium meum reveremini.
QUALEM Philosophi Virtuti sedem posuerunt ab Extremis utrinque remotam, talem quoque Sacrae Scripturae stylus Pietatis laudat semitam; Viam nempe mediam, quâ neque dextrorsum iter neque sinistrorsum: Hanc qui tenent, viam rectam insistere, perfectè coram Deo ambulare; qui verò ab ea aliquoversum deflexerint, tantundem dicuntur à rectò deviâsse. Nos autem (heu miserum genus!) nescio quo naturae nostrae vitio, dicam? an fato, tantum ferè ab aurea hac Mediocritate absumus, quantum ipsa ab Extremis suis Mediocritas. In arduo illo regulatae Pietatis jugo vix momento consistimus, quin, ut decantatum illud Sisyphi saxum, ad ima vitiorum relabimur inquieti.
Hoc eùm in aliis quamplurimis observatu est proclive, tum vel maximè in hac, de qua nunc agendum mihi est, Reverentia Saera. Quid enim? naufragium hîc multorum video, his Scyllae allisâ, illis Charybdi absorptâ nave; dum hi Venerationis praetex…u Idololatriam, illi hujus sugâ Contemptum inducunt omnis rei Sacrae.
Mihi, (Viri Patres Fratrésque) dum rem istam altiùs paulò cogitatiùsque mecum expendo utrique horum videntur in extrema abiisse nimis, & terminos movisse ab antiquo positos: Quos ego, pace Vestrâ, Viri Ornatissimi) aliquatenus dignoscendi & reponendi spe, naviculâ meâ, tenui licèt, audebo per hoc fretum; nullo (Deum testor foreign) aut Superstitionis amore, aut Christianae Simplicitatis odio, sed solius Veritatis investigandae studio; neque tam ut mores obsoletos revocem, qui nobis fortasse ex usu non fuerint, quàm ut decoram rebus Christianis Majestatem asseram, & opportunam de aliorum factis judicandi modestiam charitati & prudentiae Christianae subjiciam.
Quod ut fa…iam, duo mihi hodie explicanda su…t ad totidem hujus Scripturae Verba: Primum est De sanctuario Dei, Levit. 19. 30.alterum De Reverentia seu Veneratione Sacra. De Sanctuario duo dicam; primò Quid sit, deinde An locum usúmque habeat sub Evangelio. Est igitur Sansctuarium locus Sanctus, id est, Locus Deo consecratus ad usus Divinos. Sanctae autem quàm verè & quo sensu nuneupentur Loca hujusmodi, id verò ex diversa Sanctitatis Sanctitatis triple… netio.notione ernendum est. Diversam dico, & quam triplici notâ disparaverim in Essentialem, Virtuosam & Relativam.
Essentiali Sanctitate Deus ipse Sanctus est, eujus Sanctitas non est aliud ab ipso. Virtuosâ nos debemus, id est, Pietate, imbui; qualitate nimirum sanctâ quam Virtutem viri pii, seu Virtutem finieris religiosam; cujusmodi Graecis propriè foreign dicitur, Latinis Sanctimonia,
Atqui Locum, puta rem inanimem, neque hâc neque illâ Sanctitate vel Sanctum ducimus, vel dicimus Sanctuarium, sed tertiâ solâ Sanctitatis notione,Sanctitatis Relati…e definitio. quam dixi Relativam. Hanc autem definio Peculiaritatem rei versùs Deum à certo Praesentiae ipsius aut Dominii modo. Hujusmodi Sanctitatem Relativam appello: Qualitatis enim aut Virtutis nihil habet quod inhaereat, ut superstitiosuli multi credunt, sed pura puta Relatio est, cujus participes res Graeci foreign, Latini sacras nominârint; nec facilè in hac verbi notione alternâ runt aut hi aut illi. Addo versùs Deum: neque enim quod euivis peculiare, neque si Angelis ipsis, id Sanctum ullo modo est habendum, sed quod soli Deo vivo & aeterno. Postremò subjungo, à certo Praesentiae ipsius aut Dominii modo: quibus verbis geminam Sanctitatis hujus efficientem designare volui, simúlque innuere duos inde oriri Sanctitatis modos, naturâ quidem diversos, re saepenumero conjunctos, Praesentiae & Proprietatis. Priorem ostendit illud Dei ad Mosem, Exod. 3. 5. Extrahe calceamenta de pedibus tuis; Locus enim in quo stas, terra sancta est: propterea scilicet, quòd Deus illic visibili specie apparuit, & singulari modo praesentem se exhibuit. Alioquin quid, quaeso, intereat inter istum Locum & reliqua illius Deserti loca? Sola Praesentia Dei singularis hunc locum singularem fecerat, & adhuc facit omnem locum ubicunque habet singulariter. Alterius modi sunt, ut omnes olim sub Lege Oblationes, ita sub Evangelio Bona (ut nunc loquimur) Ecclesiastica. Hinc enim (cùm in hominum Bonis ampliùs non sint) Deo peculiare illud jus & Dominium acquiritur à quo Sancta omnino sunt censenda.
Quamvis jam Loca praecipuè sancta sunt ob Praesentiam; Templi tamen & Sanctuarii ratio utrumque Sanctitatis hujus modum comprehendit: quà enim Locus est, à Praesentiae modo; quà Domus est Deo Divinisque addicta, à Dominio peculiari sacrum est. Ita Templum Hierosoly…itanum utrâque ratione suit sanctum; tum à Dominio Dei, nam Dei Domus dicebatur, & Templum Domini; tum à Praesentiae, singularitate, cùm*2 Chro. 6. 2. Dei habitaculum audiret, eò quòd ibi Deus cum hominibus colloqui, ibi homines Deum convenire, audire, orare, & de rebus obscuris consulere solebant: ut taceam, tot Sacrificia, tot rerum Typicarum Mysteria, totidem fuisse Dei praesentis Symbola.
Duplicem hanc Templariae Sanctitatis rationem mirum quàm pulchre Apostolus Paulus Fidelium corporibus accommodavit, primâ ad Cor. cap. 6. An ignoratis (inquit) corpus vestrum esse Templum Spiritûs sancti qui in vobis est, (audite Praesentiam) neque vos esse vestri juris? audite Propri…tatem. Item alibi,*2 Cor. 6. 16. Vos (inquit) estis Templum Dei viventis. Quare autem? quia (inquit) dixit Deus, Habitabo in iis & inambulabo, (hoc Praesentiae est) deinde quia dixit, Et ero illorum Deus, & ipsi erunt mihi populus; hoc Dominii est.
ATQUE ita Locorum Sanctorum indolem & naturam explicavi: Cujusmodi sub Lege obtinuisse cùm nemo dubitet, restat porrò inquirendum, an ulla Loca hujusmodi agnoscat Evangelium. An Evangelium agnoscat Loca Sacra.Certè agnoscit Evangelium Ecclesias seu Templa Evangelica: habent Christiani & omnino habere debent sua Oratoria, sua (sic loquar) Eucharisteria, & Dei Domus, non ejusdem (fateor) cum Iudaico rationis; si tamen Typi rationem excipias, perinde atque illud sancta atque reverenda. Sancta (inquam) non à Dominio Dei solo seu Propritate, verùm etiam à Praesentiae peculiaritate. Anno enim in illis nos Deum quasi convenire solemus, & Deus nos Ministerii sacri ore compellare?*Matt. 18. 2…. Vbi sunt duo aut tres (ait Servator) congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio illorum. Et verò, quod longè maximum est, ineffabili modo adest in mystico Panis & Vini Sacramento. Haud enim verebor dicere, in sacrosancta Eucharistia non minùs peculiariter & visibiliter nobis adesse Deum, quàm Mosi in ardenti Rubo: nec Templum aut Tabernaculum Iudaicum magis Christi Corpus praefigurâsse, quàm hunc Panem nobis exhibere. Locus igitur Rubo circumpositus sanctus erat; & non erit Sacra Mensa? Templum Iudaeorum, & non nostra Eucharisteria? Et quid si non ibi jugiter exhibeatur hoc Sacramentum? Locus tamen sanctus erit, ubi solet exhiberi.…v. 11. …ec. di…is. …. Filiae Pharaonis sas non erat habitare in domo Davidis, quia (ut dicitur 2 Chron. 8. 23.) Sancta sunt ista, in quae ingressa est Arca Iehovae. Annon multò magis nostra Eucharisteria sacra (de Sanctitate enim Relativa semper loquor) ubi vera Domini Arca exhibetur, cujus illa tantùm umbra?
Breviter igitur & uno quasi ictu sic concludo rem totam.S…mma dictor…m. Si ulla sint hodie usquam terrarum aut gentium Loca Deo magis peculiaria quàm omnia, aut verè haec omnia Sancta, id est Sacra, dixero, aut Sanctitatem Relativam nondum verè definivi.
AT verò inquiunt in Evangelio nulli loco alligatum esse Deum,Object. neque nos ad Deum colendum. Id enim unius Legis fuisse proprium, ut in uno loco invocetur & adoretur Deus, in Typum Mediatoris unici; hodie non ita. De nobis & nostris temporibus vaticinari Malacbiam, Cap. 1. 11.in omni loco suffimentum offeretur Nomini meo, & munus purum; quia magnum Nomen meum erit in Gentibus, ait Dominus Sabaoth. Quin & Paulus ad*1 Ep. 2. 8. Timoth. in omni loco jubet orare Christianum. Ecce igitur Christianis promiscuè Deum colendum, non Templis, non Locis ad hunc usum Sacris: eodem illis loco habenda esse omnia omnino Loca. Secundò, (ut porrò sciamus hoc Legis fuisse proprium) nulla primaeva illa Christianitas hujusmodi Loca sacra novit, non vidit Apostolorum aetas: Quinimo in privatis domibus obibant illi sua Sacra; non certis, non sanctis, sed quibusvis, ut occasio tulit, locis. Deni que palmarium illud est, quo vel ex Gentibus erant qui oppugnârunt Templa Gentium; ubique esse Deum, non habitare in Templis manufactis.
Videtis,Soh…. ut in campum elicui & in aciem praecipuas Hieroclastôn copias: cum quibus nunc strenuè mihi confligendum; & proterendae singulae eo quo produxi ordine. Aiunt, Legis fuisse proprium, ut loco certo, & peculiariter huc destinato, invocetur Deus; Evangelio liberum, ut in omni… Imò verò Legi fuit proprium, non tam ut certo, quàm ut unico Loco publicè colatur Deus; Evangelio liberum ut in multis, impossibile ut in omni. Quod igitur Paulus, omni loco orandum, de privata Oratione dixit, non de publica: Quod Propheta, in omni loco sussitum Deo offerendum, aut siquid simile ab aliis, de omnibus Locorum generibus aiunt, non de singulis omnium generum. Genera Locorum intelligo diversarum terrarum Loca; quasi dixislet Malachias. In omnibus terris erunt Loca ubi Gentes invocabunt nomen Dei. Nunquam enim futurum erat aut est ut in singulis singularum terrarum locis publico ritu invocetur Deus; sed tantùm in aliquibus omnis terrae locis.
Praeterea, Omnia Loca esse hodie aequè sancta, verum est de eo quod fas sit & liberum, non de eo quod sit actu. In Evangelio nullus Locus hoc privilegio gaudet, ut solus possit dicari in usum Praesentiae Divinae: & tamen multa hodie sunt Loca quae sola actu sacra sunt Praesentiae Divinae. Ut enim si quotamvis Bonorum partem liceat Deo consecrare, non idcirco dixeris omnes esse sacras; nec si quemvis Septimanae diem liberum sit sacris Conventibus obligare, ideo omnem diem esse diem Festum: idem hîc putate; Omni quidem Loco fas esse, omnem tamen non esse sanctum.
In Lege Ministerium sacrum erat uni Familiae adstrictum; Ecclesia uni Genti. In Evangelio utrumque est Catholicum & commune; omni Familiae Ministerium, Ecclesia omni Genti: nec tamen sunt ex omni Familia Sacrorum administri, nec in omni Gente Ecclesia Dei. Idem hîc puta: liberum esse apud Christianos Deo Templum in omni Loco poni, non tamen positum esse in omni Loco.
Pergunt, & Apostolorum (inquiunt) aevo Templa nulla aut Fana. Imò vos, inquam, Objectionum vani estis. Nam quid ingeritis mihi Tempora extraordinaria ad legem & mensuram ordinariorum? Sed non utar hoc effugio, quinimo fidenter aslevero, Christianis jam Apostolorum aevo fuisse Loca sua Sacra seu Sacella; neque in omni promiscuè loco ad publicum Dei cultum convenisse. Sacella, inquam, habuerunt, in primis sorsan initiis occulta illa, neque adeò vulgo Gentium conspicua; quia aut partes aut intra ambitum essent privatarum aedium; ipsa tamen nequaquam privata. Fallunt enim & falluntur qui, quasi publicum non esset quod semotum à conspectu publico, nimis importunè urgent, eò quòd palàm Synaxes suas non celebrârint primi Christiani, ideo non publicis, & privatis convenisse Locis. At verò aliud omnino innuit Apostolus de Ecclesia Corinthiaca, 1 Cor. c. 11. De Ecclesiae notione in hoc loco non contendam, an nempe Coetum ipsum Paulus Ecclesiam dixerit, an Locum Coetûs; sed de re ipsa. Habuerunt, inquam, Corinthii Locum Sacris usibus peculiariter destinarum; non privati, sed publici juris. Quid enim? Annon objurgat eos Apostolus quòd propriam quisque coenam sumeret in loco sacro? Enimvero, inquit, num domos non habetis ad comedendum & bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis? Ergò Ecclesia Dei, seu mavis, Locus Ecclesiae, non erat domus ad comedendum & bibendum; ergò non privati juris, neque ad usus cujusvis privatos & communes. Iterum, Quòd siquis esurit; foreign, id est, domi, edat; nè ad condemnationem conveniatis: Ergò locus sacrorum Conventuum non erat ubi quispiam domi erat. Haec enim duo adeò adjungit Apostolus, ut contrarium ei significet foreign Loco ad Religionis Conventum sacro.
Ultimum mihi restat sternendum agmen, quod sub Omnipraesentiae Vexillo. Ubique aiunt esse Deum, & ex Sacris Literis nos doceri non habitare eum in Templis manufactis. Recté. At verò idipsum sub Lege dictum aio, & de Templo Solomonis: non magis igitur nobis Templi rationem adimet quàm Iudaeis ademerat. Certè, inquies,Cap. 2…. apud Ieremiam dicit Dominus, Ego coelum & terram impleo. Fateor: At tu interim mihi expedias velim, quare Coelum speciatim vocetur Dei Habitaculum, quare ipsum Templum Domus Habitationis Dei, 1 Reg. 8. quorsum illi Iacobi spectat Bethele à Viso Divino evigilantis, Certè, inquit, Iehova est in hoc loco; attamen ego nesciveram: Quid hîc putas? an ignorâsse Omnipraesentiam Dei? an nondum fortè satis evigilâsse Patriarcham? Vide sis egò, quisquis es, Argumentator, quàm non privatim in nos tuum telum: imò, si te sequamur, quàm manifesta pugna, & indissolubilis planè nodus.
Nos idcirco totum hoc difficile hujusmodi expedimus responso: Nempe Deum in Templis habitare non dici inclusione Essentiae, sed speciali Praesentia suae usu; apud Iudaeos quidem usu hoc ipsi loco astricto, & tantùm non sacramentaliter alligato; apud Christianos verò libero, singulari tamen: Quod ad Essentiam quidem, ubique esse; quoad specialem Praesentiae modum, non esse ubique: illâ coelum & terram implere, hoc in coelo singulariter habitare, in terra non adeò in Locis Sacris, non in omnibus adeò Locis. Idcirco Iacob, qui Essentiae Ubiquitatem probè didicerat, in Bethele tamen nesciverat praesentem fuisse Deum; nimirum tam speciali Praesentiae modo. Enimvero hic est ille Praesentiae Divinae modus, quem Faciem Dei nuncupat Scriptura, hic ille peculiaris praesentiae Divinae usus, quò qui venerint, coram Deo venire, coram Deo stare dicebantur olim Hebraico & prisco usu loquendi. Quod quidem nos, quamvis non planè perinde atque illi, verè tamen & absque superstitione usurpemus de omni loco ubi sole…ni ritu Deum aut accedimus invocandum, aut convenimus audiendum.
ABSOLVI jam de Sanctuario. Transeo itaque ad alteram & longè maximam pensi mei partem, quae de Veneratione est seu Reverentia Sacra; re profecto, siquid aliud, perplexâ & obscurâ; sed & valde lubricâ: de hac una re tumultuatur Orbis, de hac scinduntur Ecclesiae. Unde siquid ego in re tanta ac tali ex mea stultitia protulero, & non ex Dei Verbo & Orthodoxae Fidei analogia, id omne pro non dicto haberi volo; adeóque nullius praejudicio exacerbari, sed omnium charitate tegi & emolliri cupio. Quâ spe fretus, liberè dicam, sed breviter, & multa paucis. Quid enim vela pandam? hoc ipsum timidè, quod pedem omnino pono in hanc cymbam.
Veneratio Veneratio definita.igitur universè mihi est Agnitio Eminentiae habita; eàque duplex,Veneratio duplex. Interna Interna.& Externa. Externa.Internam finio, quam Mens & Affectus habent: Externam, quae ab illis foras oftenditur actu aliquo externo; ab illis dico, Mentem autem innuo & Affectum; idque jure, Omnis enim Externa Veneratio aut Significatio, utut operosa, intrinsecùs non oriunda, inanis est; nec Venerationem verè dixeris, sed larvam hujus.
Porrò utraqueUtraque triplex. harum adhuc trifariam mihi dispertienda, in Religiosam, Religiosa.Sacram, Sacra.Civilem. Civilis.Religiosam voco, quae Essentiali Sanctitati deferenda, & Eminentiae super omnia sublimi, id est, Deo vero & vivo; & hanc Adorationem propriè dicimus. Sacram appello, quae relativè-Sanctis debetur; & hanc verâ & nativâ vi verbi speciatim Venerationem dicendam arbitror. Civilem, quae Civili ratione eminentibus.
Iam ex hac Venerationis triga Sacram solam destinavi hodierno sermone illustrandam. Nec id quenquam moveat, quòd Sacram hanc dixi ad differentiam, quasi Religiosa etiam non esset Sacra: ad has enim angustias distinctionum cogit me verborum inopia; quam ut vos (Viri Ornatissimi) rectâ mente suppleatis, quaeso sic capiatis meam mentem, Nimirum, Religiosam Venerationem Sacram esse, sed & plusquam Sacram: hanc autem à me speciatim dici Sacram, quae sit nudè Sacra, non etiam Religiosa.
Utcunque sit, Trichotomiam hanc aliorum in negotio isto Dichotomiis ptaetuli, ut tutam magis & illustrem. Horrui enim foreign Acroceraunia; Divisionem principio & ex se non malam, nisi eâ quidem usi malé; nunc certè à foreign lubricam & perplexam. De altera quoque illa quorundam è nostris in Religiosam & Officiosam, vereor nimis ut illud Officiosum parùm absit à Civili: aut si Sacram admittat, non tamen pro bono aut claro hujus doctrinae futurum, ut Sacram Civili sic eamus confusum.
HACTENUS de Reverentia & Veneratione generatim dixi, deinceps de Veneratione Sacra Veneratio Sacra definita & illustrata.in specie dicturus. Venerationem igitur Sacram definio Actum rem sanctam sanctè habendi; vel, Quâ verenter habenius rem sanctam. Quid verò sit rem sanctam sanctè habere, id ex Relativae Sanctitatis natura & ingenio sic demonstrabo. Tria sunt Sanctitati Relativae insita & nativa, Peculiaritas, Discretio, & Eminentia. Peculiaritas de essentia est Sanctitatis, ut ex Definitione est manifestum; duae reliquae Proprietates sunt. Discretio, quâ res in aliquo genere sanctae discriminantur ab aliis in eodem genere rebus. Eminentia dignitas est rebus sanctis à Sanctitate adscita. Differunt res lacrae à non sacris, & praestant res sanctae communibus. Unde tria haec simul complexus est Moses, Deut. 26. ver. 18, 19. Iehova, inquit, stipulatus est à te sponsionem hodie; te fore ei populum peculiarem—ut efficiat te sublimem supra omnes Gentes quas fecit, laude, nomine, & gloriâ; & ut sis populus sanctus Iehovae Deo tuo. Audite hîc populum peculiarem, sanctum, sublimem: Peculiarem, ideo sanctum; Sanctum, ideo sublimem supra omnem populum. Hinc ergò apparet rem sanctam sanctè habere nihil aliud esse quàm habere prout sanctitatem condecet, id est, peculiariter, differenter, & sublimiter. Et hoc demum est ad meam mentem rem sanctam revereri & venerari; nimirum tum interno animi sensu, tum externo agendi usu eam prae aliis peculiariter, ab aliis differenter, & supra res communes eminenter & sublimiter habere.
Proinde Spiritûs Sancti verbo veneranter habere rem sanctam, sanctificare dicitur. Sanctificabis diem septimum; id est, sanctè leu veneranter habebis, vel sanctè ages hunc diem. Ità 1 Reg. 8. ver. 64. sanctificavit internam partem atrii quae erat ante Domum Domini, eò quòd parâsset ibi holocausta & munera; id est, non consecravit, (hoc enim jam antè sactum) sed sanctè habuit, & quasi honoravit actibus ibi religiosis. Item sanctificare no men Domini eodem sensu est nomen ejus sanctè & veneranter habere.
Sciendum tamen est, non semper hoc sensu usurpari sanctificandi S…nct…ficatio duplex.verbum: Imò aliquando sanctificare est ex non sancto sanctum facere, id est, Deo addicere & consecrare; hoc Hebraeis, si rectè observavi, est*foreign foreign in conjugatione Hiphil: Cùm verò significat, ut dixi, sanctè habere, seu sanctè uti, tum iidem*foreign foreign dicunt in conjugatione Piel. Quo conjugationum discrimine observato, facile erit conciliare duo Mosis loca alioquin apertè pugnantia, quod unum idémque & sanctificari praecipitur & prohibetur. Primus, Exod. 13. 1. Allocutus est Iehova Mosem, dicendo, foreign Sanctifica mihi omne Primogenitum—ex hominibus & jumentis; meum enim est. At contrà est locus alter, Levit. 27. 26. Veruntamen, inquit, Primogenitum quod primùm gignitur Iehovae ex bestiis, nè quis sanctificato (foreign) illud; Domini est. Hîc facilis, inquam, est conciliatio, si posterior locus de Consecratione loquatur, (non enim iterum consecrandum quod Deus semel sibi consecraverat;) prior de Sancto usu; sanctè enim usurpandum quod Deus sibi sanctum fecerat. Differentia haec insignis est, ut minùs sit perpetua; & tamen ex iis quae haud putares ad eam flectas multa. Ego verò me ad id à quo deflexi.
Dixi Venerationem sacram positam esse in rem sanctam peculiariter & differenter habendo. C…nfirmatur Venerationis sacrae Defi…rio.Hoc quamvis sit de omni significatione honoris etiam civili verum, specia…im tamen monstrabo de honore Sacro. Primò igitur de Sacro unguento praeceptum, Exod. 30. 31. ut veneranter & sanctè haberetur. Oleum, inquit, unctionis sanctae est hoc mihi per generationes vestras; ideo vos usu peculiari illud sanctè habebitis. Carnem enim hominis (inquit) nè quisquam eo ungito, aut secundum confecturam ejus nè facitote simile ei. Rationem subjungit; quia nempe res sancta est; id est, Totum hujus confecturae genus Deo & sanctis usibus addicitur; ideo (inquit) Res sancta esto vobis, id est, ideo vos sanctè & reverenter habebitis, peculiariter & differenter ab aliis unguentis utendo.
Idem planè de Suffitu sacro legitur vers. 37.
Atqui omnium apertissimè Ezech. 22. 26. Profanatio rerum Sanctarum per Exegesin exponitur non discernere inter sanctum & profanum, hoc est, promiscuè habere utrumque. Et ut tandem testimoniorum desinam, hoc ultimum adducam ponderis non ultimi, Apostolum nempe Paulum profanationem Sacrae coenae non aliâ dictione expressisse quàm foreign, id est, peculiariter non habere, neque discernere panem mysticum: Ut hinc discamus Discretionem rei Sacrae esse Venerationem ejus; discretim habere, venerari & sanctè uti.
SATIS jam cognovimus quid sit & in quibus sita Veneratio sacra. At quî, inquies, patebit, hanc quam explicavi talem adhuc dum deberi rebus sacris? Quî, inquam, nisi quòd adhuc in re Christiana sunt res sacrae; ergò & debitum sacrarum rerum? Objectum enim quamdiu manet, manebit etiam officium circa ipsum. Haec una ratio est, & firma; cui addo idipsum à Deo mandatum in Quarto Decalogi Praecepto.
In hoc enim Praecepto de Peculiis Dei agi affirmo, id est, de quibusvis rebus sacris, ut sanctificentur, id est, sanctè & reverenter habeantur. At, inquis, sola hîc mentio de Sabbato, seu de Tempore Sacro; de reliquis omnino nulla. Mihi verò hoc satìs est. quòd de Tempore sacro sanctificando praecipitur; cùm haec sit Synechdoche Decalogi propria, ut ex una specie intelligeremus omnes ejusdem generis species, ex una rerum sacrarum specie omnes omnino res sacras. Quod quidem ex hoc ipso, de quo ago, versu est manifestum, Sabbata mea Sanctifitate, & Sanctuarium meum reveremini. Quorsum enim hîc componitur Sanctuarium cum Sabbato, hujus Sanctificatio cum illius Reverentia, nisi quòd idem sit de utroque praeceptum, & simile utriusque officium? Praeterea, Particularis propositio rationem annexam habens aequipollet Universali quae foret integri Syllogismi major. Ità hîc, Dies Septimus est Dei dies, Ergò, Dies Septimus est sanctificandus. Enthymema hoc si compleveris, Major propositio erit, Omne quod Dei est jure peculiari, id nobis sanctè habendum est. Iam assumo, non solùm Tempus sacrum, sed omnes res sacrae, Personae, Res, Loca, Dei sunt: Ergò, Unumquodque horum est sanctè, id est, honorificè & veneranter, habendum.
ATQUE ita hactenus definivi, illustravi & asserui Venerationem Sacram: sed id promiscuè & universe. Nunc ampliùs videndum, quid ea Specierum habet, quid Divisionum; quas certè geminas ostendit tum ex se, tum ex Objectorum varietate sumendas.
Per se dividitur, ut omnis universè Veneratio,Veneratio sacra duplex, Interna, Externa. Utraque illustrata. ità speciatim Sacra, in Internam & Externam. Internam hic speciatim dico, cùm internè & animo rem sacram habemus peculiarem, differentem, sublimem, id est, uno verbo, sanctè. Externam cùm idipsum externè praestamus actu aliquo externo, nempe Oris, Gesiûs, operis. Ore, cùm honorificè, & pro decoro sublimitatis Sanctae, si Res fuerit, loquimur; fi Persona, alloquimur. Gesiu, cùm corpus ipsum singulari & praecipuo quodam motu, fitu, habitu, quod intus est Venerationis effigiat. Opere denique, cùm item praecipuo tractamus modo, id est, Sanctis nec ut vulgaribus utimur, nec in iis quae vulgaria.
De Interna Reverentia aut nulla, aut modica lis est; idcirco sufficiat posuisse, non evolvisse. De Externa multa & magna: tum, An sit in Evangelio seu rebus Christianis ullo modo ferenda; tum, si hoc constabit, Quomodo sit facienda. Prior lis iniquissima est, & procul ab omni ratione. Quae enim cogitare fas, & affectu intus concipere, cur non & proferre liceret Ore, Habitu, Opere? Certè quae istis ostentare & foras repraesentare nefas, etiam concipere, etiam cogitare impium est. Argumentatio haec solida est & foreign. Sed rem aliis porrò argumentis evincam, cùm speciatim mihi ventum ad Venerationem Locis Sacris asserendam.
Altera de modo hujus Venerationis lis est, Quâ formâ, quo actuum externorum genere exhibenda. Eam quidem, nè cum Religiosa confundatur, ancipitem agnosco & magnis tenebris involutam: mihi quoque ut difficilem, ità nec adeò tutam explicatu. Quoniam verò mihi in integro jam non est ut sortem quam elegi diffugiam, libabo etiam hìc aliquid, sed suspenso pede &, Homeri verbo, foreign.
Omnis itaque Externa Veneratio aut Personalis est, aut Realis. Externa Veneratio duplex, Personatis, Realis, U…aque explicata.Personalem appello quae actione transeunte absolvitur; idque vel motu gestúve corporis; ut inclinando, incurvando, demittendo, item caput aperiendo, vel certis compellandi & appellandi formulis. Realem Venerationem voco, quae praeter actionem ipsam, rém aliquam inter agendum adhibet, aut agendo efficit, in honoris quem significat symbolum; ut qui Principem aut Dominum suum munere honoraverit, non transeunte ceremoniâ, sed praeterea Reali honore ipsum afficit, quia Muneris rem adhibuit inter honorandum.
Ità Augurum more, partibus in hoc Venerationis coelo signatis, venio jam ad Augurium ipsum; dicóque Personalem Venerationem extrinsecus indifferenti usu posse & Deo tribui, & creaturis; aliâ quidem atque aliâ mente fateor, utrique tamen rectè, si mens & intentio recta Venerantium. Ita Deo & hominibus promiscuè genu flectimus, inclinamus, caput aperimus, supplices manus attollimus, alia de externa specie similia promiscuè facimus.
At verò de Reali Veneratione alia ratio est; nam multa hîc deprehenduntur ingenio & indole esse ad Deum solum & unicum spectantibus. Quaecunque nimirum aut De …e fiunt, aut Ad Rem solius Dei propriam. De Re dico, id est, de Objecto in solius Dei potestate & jure: & Ad Rem, id est, ad finem ipsi peculiarem. In hoc genere est omnis Consecratio; est enim ad rem sacram faciendam. At res sacra Dei est solius, & ab respectu ad ipsum. Soli igitur Deo est consecrandum. In illo est Sacrificium; est enim Sacrificium de re Animae quae subjecta soli Deo: Soli igitur Deo est Sacrificandum. Eódem pertinet Primitiarum & aliarum quarumvis rerum oblatio; sive pro frugum & pecoris incremento, quae Eucharistica est oblatio; sive pro exauditione precum, quae Euctica & Votiva oblatio est: nam haec de rebus sunt in solius Dei potestate ad conferendum. Uniigitur & soli Deo est de his rebus & similibus offerendum.
Porrò etiam illi Venerationis Externae modi, qui naturâ suâ sunt promiscuè & Deo & creaturis communes possunt restringi causâ vel Circumstantiae, vel Moris. C…u…â Circumstantiae, Dei & sacrarum rerum fiunt propria quaecunque fiunt inter ipsa sacra. Causâ Moris, Dei fiunt propria quae more & instituto legitimo usurpantur erga solum Deum: rerum similiter humanarum quae in solis humanis rebus.
Ex hisce fundamentis quatuor duco Consectaria, quibus de Externa Veneratione De Externa Veneratione 4. Consectaria.quid fas, quid nefas, si mihi censere fas, ita censeo.
1. Qui Creaturis venerandis adhibet quod naturâ & ingenio suo ad Dei solius honorem spectat, purus & propriè dictus Idololatra est: & tales assevero omnes qui sacrificant, qui consecrant, qui vota faciunt Creaturis.
2. Quam Venerationis ceremoniam vel omnium Gentium publicus, vel alicujus privatus mos Deo fecit propriam, extra Deum usurpare Sacrilegium est, Ejusmodi forsan est (aliud in Gestu vix memini) Occulorum elevatio ad coelum. Sin minùs, tales certè dixerim istos Ecclesiasticae melodiae modos Psalmis Deo cantandis peculiariter consecratos.
3. Quod naturâ alioquin adiaphorâ, Circumstantiae tamen causâ fit Dei aut rei sacrae proprium, qui tali circumstantiâ, si Dei fuerit, transfert ad creaturam; aut si rei sacrae, ad rem non sacram; in illo Semi-idolatra est, in isto profanator rei sacrae. Hoc Consectarium damnat Salutationes, honoris delationes & allocutiones civiles inter sacra & in loco sacro: Nam quae impietas est, cùm ad Deum coeperis, ad homines converti, misso Deo? Quodcunque feceris tali loco, tali tempore, aut ad Deum solum, aut circa rem solius Dei erat faciendum.
4. Quod naturâ pariter & usu indifferens est, aut instituto humano privatim humanis datum, illud sas est Deo & sacris adhiberi; si tamen non absuerit à decoro sacro. Ut si quae fuerit Gestûs decori ceremonia adhuc in civilibus tantùm usurpatâ, potest ea, si Ecclesiae videbitur, etiam Deo adorando & Sacris reverendis adhiberi.
ABSOLVI de Divisione prima:Altera Divisio Venrationis Sacrae, scil. in Venerationem Personarum, Rerum, Locorum Temporum. insequor alterum quae ex Objectis; unde quadruplex mihi exit Veneratio sacra, Personarum, Rerum, Locorum, Temporum; tot enim sunt Peculiorum Dei, seu rerum sacrarum, genera. Ubi in singulis, quae genere una, specie diversa est Veneratio, propter accommodationem diversam: idque de Veneratione tam Interna quàm Externa verum. Suus est Internae cuique in affectu modus; Externae in effectu mos venerandi. Virum Dei veneror; etiam mensam Dominicam verenter habeo; item alias res sacras. Atqui lapis est, qui eodem affectu lapidem veneratur quo debuit personam. Simile de Locis & Temporibus Sacris mihi cogitate.
Interim non negabo in Veneratione Interna, ut non facilè animadverti, ita difficilimè explicari quam indico differentiam: Et certè quanta quanta est, non aliunde eris discernendo, quàm ex mente recta & recto de re veneranda sensu. Iam verò Externae Venerationis admodum clara sunt discrimina. Ut enim in rebus naturalibus Formarum differentias vix aut nè vix assequimur; Materiarum oculis usurpamus: eadem hîc ratio; latet quod intus est; quod foras prodit, varium se prodit & multiforme. Quod quidem manifestum erit ex ternis istis quas dedi Externae Reverentiae partibus, Oris, Gestûs, Operis. Ab ea quae Ore fit Reverentia incipiam. Ea duplex est, Loquendo, alloquendo. Loquendo cohonestamus cujusque generis res sacras; Alloquendo, personas solas: honorificè enim loqui oportet de omni re sacra; personas solas alloqui decet honorificè. Iam verò Gestus sive Habitus aut totius corporis est, aut partium. Totius gestu, id est, incurvando, inclinando, procumbendo, gestu, inquam, ipso, aut fallor, aut personis solis exhibenda Veneratio: Partium verò sive gestu sive habitu, etiam non personis; ut Manuum lotione, quam in sacris reverenter tractandis usurpârunt veteres; & Pedum nudatione, quae solennis erat olim in calcandis locis sacris. At Tempori sancto honorando Gestûs ceremonia nequit adhiberi, nisi quis fortè usitatum illud Festis diebus ornandi & vestiendi studium eò referat. Reverentia denique seu Sanctificatio Externa quae Opere fit, ea quidem, quod ad personas sacras spectat, in officio peculiari sita est, nempe aut ipsorum erga se, aut aliorum erga ipsos.
Quod verò ad Res, & reliqua sacrorum genera, Loca nimirum & Tempora sacra, eorum Sanctificatio & Veneratio sita est in usu eorum sacro; ita ut in omnibus hisce suus cuique proprius debeatur usus, opus proprium: Ut Personae sacrae sint sacris reverenter tractandis & administrandis; Res personis sanctis inservirent sanctè; in Locis & Temporibus sacris Sacra fiant Locis & Temporibus dignè, id est, sanctè, decorè, ordinaté.
SED omnia haec non audeo sigillatim pertransire; adhuc littus tantùm legi. Faciam dehinc quod postulat hujus Scripturae scopus. Unicum mihi excerpam Locorum & Templorum Reverentiam sacram; Locorum Sacr…rum Reverentia explicatur secundùm ejus modos & genera.in quam altiùs penetrabo, ut exquisitè vobis renuntiem sensum mentémque horum verborum, Sanctuarium meum reveremini.
Primùm igitur hujus Reverentiae modos & genera indicabo: deinde muniam argumentis & autoritatibus tam Sacris quàm Ecclesiasticis.
Reverentia Loci sacri alia Rei est, alia Circumstantiae rei. Reverentia Rei est, cùm actio ipsa, seu res quae fit, ad Loci ipsius honorem fit immediaté. Qualis apud nos est Capitis apertio; apud Orientales, praesertim Iudaeos, Pedum nudatio; ideo quod hae corporis partes videbantur maximè Locis reverendis accommodatae, quibus ipsa Loca insistimus & calcamus. Uterque ritus Locum spectat immediatè, neque ullo praeterea respectu intuetur; unde mihi ex ipsa Re Veneratio est dicenda.
Iam Reverentia Circumstantiae est; cùm Actio quidem ipsa Deum, eúmque solum; intuetur, Circumstantia verò agendi honorem loci. Hujusmodi sunt Preces, Sacrificia, Adoratio, & siqua praeterea sunt similia officia sacra, dum in Loco sacro fiunt, aut, ut olim Iudaeorum ritu, versùs ipsum. Nam ipsae quidem Preces, Sacrificia & reliquus cultus Religiosus Deum solum intuentur, & Deo soli fiunt, & ipso quidem cultu Deum veneramur solum: Circumstantia verò colendi, precandi, adorandi, quoòd nimirum hîc loci fiant, quòd huc vel illò versus, illud ipsi Loco honori est, quòd ex illo sanctè habetur & reverenter.
Ut qui Coelum versus orat aut adorat, non idcirco coelum adorat, sed Dominum coeli: ita neque Locum, neque mensam Dominicam, aut mysticum Sacramentum, qui in illo, aut coram illis, aut versùs illa. Ut autem cùm ad coelum conversi adoramus, haec gestûs circumstantia in honorificam praelationem expetit coelo: idem hic putandum, ità honorificè, veneranter, & ex decoro sanctitatis haberi Loca & Mysteria sacra, cùm in ipsis habentur aut apud ipsa quos Deo soli praestamus actus religiosi. Cogitate mihi Tempus sacrum, ut invicem comparando illustrius fiat quod volo. Vult Deus ut sanctè habeatur, id est, dignè & veneranter agatur, Dies Septimus. At quì tandem hoc aut meliùs fiat, aut magis ex Dei voluntate, quàm solenni Religionis exercitio & cultu publico? Atqui nemo idcirco verè dixerit ipsum Diem religiosè coli, quin imò Deum in die. Idem hîc censete: Cultu ipso Deum, Circumstantiarum accommodatione in cultu & ipsum Locum sanctè cohonestari; atque adeò debere, quia Dei locus.
Hinc ego (ut liberè dicam) sententiae adeò feverae non sum, ut temerè Superstitionis damnarem omnem precum etiam privatarum usum in locis sacris; mente modò rectâ & sanâ fiat, à recto & sano. Nam si quis ità utatur, Venerationis hujus quam ingero partem dixerim, & ab iis qui alterius fortè negotii causâ opus habuerint Templorum ingressu verè ex decoro sacro usurpari. Non quòd à Loco accedat precibus efficacia, sed quòd Loco honor & reverentia à precibus. Actibus enim civilibus & alienis, etiam privatis, profanantur Templa: quidni ergo religiosis honorentur? Quod igitur Nuptiis conciones nuptiales, quod funeribus funebres, quod Martyrum coemeteriis Synaxes veterum Christianorum; id sunt Loco sancto preces: Singulae, inquam, singulis honori adjunctivè (sic loquar) non objectivè; non à re facta, sed à circumstantia faciendi.
DIXI de Modis Sacrae Locorum Reverentiae. Iam asseram ipsam argumentis specialibus & privatis; nam communibus feci, cum de Reverentia Sacra dixi communiter.Loc. Sacr Reverentia probatnt Ratione, Praeceptis & Exemplis. Aio igitur Reverentiam etiam Externam esse Sacris Locis exhibendam. Idque primò probo ab impari. Quid enim? Regiae praesentiae (ut vocant) Cameram reveremur nos caput aperiendo, suo modo alii: quantò magis locum Divinae praesentiae sacrum? Imò Solium Regium veneramur vel absente Rege, eò quòd ibi soleat Rex sese populo ostentare: quantò magis locum sacrum, etiam cùm non fiunt sacra, ideo quia solent ibi fieri?
At inquies, Praeceptum aliquod mihi volo è sacris literis. An verò quidquam potest disertiùs praecipi quàm hoc ipsum, Sanctuarium meum reveremini? Audi etiam è rubo Mosi praecipientem Dominum, Exod. 3. 5. Extrahe, inquit, calceamenta tua à pedibus tuis: locus enim in quo stas, terra sancta est. Quod nè aliorsum capias quàm de Loco ob praesentiam Dei sancto externâ ceremoniâ venerando, idem omnino scias à Gentibus factitatum, Iustino Martyre attestante, Apol. 2. Horsum spectabat tertium Pythagorae Symbolum, Discalceatus nudi sque pedibus sacrificato, adoratóque. Horsum illud Solomonis, Eccles. 5. Custodi, inquit, pedem tuum, cùm intraveris Dei domum. Cur autem pedem? ritum procul dubio indicat pedum excalceandorum; cujus usus etiam hodie manet apud Abissinos Christianos templa sua ingressuros: Et vestigia hujus moris hucusque cernere est in*Buxtorf, Syn. Iud cap. 5. Synagogis Iudaeorum &*Bart. Georgiv…. de Turcarum moribus. Turcarum Moskitis. Quin & Ratio suprà Mosi allegata observanda est; nam, inquit Deus, locus in quo stas, terra sancta est: ergò, inquam, omnis locus sanctus (hic major erit Syllogismi) externâ ceremoniâ honorandus est. Non ego tamen hanc vel illam Externae venerationis formam urgeo, sed Externam tantùm urgeo quacunque formâ, modesta modò sit, & Gentis cujusque moribus accommodata, & rebus Christianis decora.
Si verò quis Exemplis ducatur magis, audiat mihi Iacobum Bethele à somno experrectum, timentem & talia referentem, foreign, &c. Quàm reverendus hic locus! quare autem reverendus? Gen. 28.quia, inquit, Iehova est in hoc loco, Dei domus est & porta coeli. Verùm inquis, agnosco hîc Locum sacrum, agnosco Internae Reverentiae exemplum, Externae nondum video. Non vides? quid? in talia verba prorupisse, statuam erexisse, oleo imbuisse, aut Externa sunt dicenda, aut ego tantundem video.
Pergo, & Israelitarum omnium Exemplum attexo, Exod. c. 19. ubi eos Moses ex Dei praescripto instituit quemadmodum sese compararent ad Deum in monte Sinai conveniendum. Sanctifices eos hodie & cras, inquit, id est, Iubeas eos se sanctificare, ver 10. Estote parati, ver 15. primò internè proculdubio, deinde verò externé. Primò abstinentiâ, nè accedite ad uxores: Secundò munditie plusquam ordinariâ; Lavent (inquit) vestimenta, vers. 10. Tertiò de gestu & habitu corporis singulariter sele & reverenter comparando, ver. 12. Cavete vobis nè ascendatis in hunc montem, attingatisve sinem ejus. Nimirum eo fine totum hoc factum est, ut mons ille, super quem Deus erat visibiliter descensurus, peculiariter, differenter, & sublimiter haberctur, seu, uno verbo, sanctificar…tur. Ita disertè Dominus ad Mosen, Terminum, inquit, pone huic monti, ut sanctiices illum, foreign, id est, ut sanctè habeas seu reverearis ritu isthoc externo.
De altera jam Externae Reverentiae specie quam à Circumstantia dixi: ea duplex est, vel ab actubus …acris in loco sacro, vel ab iisdem versùs ipsum: posterioris exemplum adjungo de Israelitis, qui cùm Nubis columnam aspexerint descendentem ad ostia Tentoriorum suorum, adorârunt; ipsam quidem Nubem nequaquam adorantes, sed Deum: at Nubem versùs, quòd singulariter Deus in Nube. Ejusdem Reverentiae sunt quae apud Davidem in Psalmis: Adorate ad Scabellum pedum ejus, Psal. 99. 5. Item, Adorabo versus templum tuum sanctum, Psal. 5. Item, Adorate versùs montem sanctum, Psal. 99. 9. Quou…que verò Christianis liceat hanc Venerationis formam imitari haud facilè dixerim; vereor enim ut aliqua Typi ratio hîc latuerit: hoc tamen scio, Idolatriam non suisse viris sanctis apud Iudaeos solennem; neque Christianos olim ab hac sorma penitus abhorruisse, cùm apud Dionysium lego Hierarch. cap. 2. foreign, i.e. sacrum qui ingrediebantur locum, foreign, sacram salutâsse mensam; & nostros quoque sciam ad eandem tanquam quoddam presentiae Divinae solium conversos & Deum laudare, & fidem suam confiteri.
Nazianzenus Gr. Nazianz. in Orat. 19. foreign.refert de matre sua Nonna, eam quidem Templum Dei adeò esse reveritam, ut in eo nè quidem vocem emitteret, nisi de rebus mysticis & divinis; neque unquam tergum Altari obverteret, aut sacrum pavimentum conspueret: planè Pythagori…è, ita enim ille Symbolo 1. foreign. Possunt forsan illa de pavimento & tergo Altari non obvertendo alicui aut levia aut superstitiosa videri; Nazianzeno tamen laudantur ut foreign penes alios judicium esto. Ergo Patrum Gangrensium Epilogo me defungar hâc pensi mei parte. foreign, inquiunt illi, foreign Dei Domus, inquiunt, reveremur; non Templorum parietibus religionem includentes, sed omnem Locum in Dei nomine aedificatum, id est, Deo consecratum, honorantes: in qua sana & religiosa sententia nos acquiescimus.
PORRO Universam,Ultimó dividi tur Loc. Sacr. Rever. in Reverentiam Nud…m & Ornatum. quam Templis & sacris Locis assero Reverentiam, duplicem adhuc volo intelligi; Reverentiam nudam, & Ornatum. Reverentiam nudam appello quam hucusque exposui. Ornatum quoque sacrae Reverentiae speciebus accenseo; quòd qui ornat, vel maximè videtur honorare. Ornatum id…irco requiro ad plenam locorum sacrorum Reverentiam;Orna…ûs T…mplar… 2. Species, Ornatum quidem duplicem; unum ex Structura, Splendore & Magnificentia, ex Munditie alterum.
De Templorum Magnificentia Magnificentia, Mund….dicturus, ut caveam quae in hac causa multi in hanc vel illam Ornatûs speciem importuni objiciunt, non simpliciter, sed comparatè definio de modo & mensurâ Ornatûs sacri; nempe Dei domum esse debere aequè, imò magis quàm prosana magnificam. In urbe Templum aedificas? pulcherrimum id sit omnium in urbe Palatiorum. In villa? aequet, imò vincat, reliquas in villa aedes. Ratio mihi talis, Quia Deo non fuerit dignum quod non sit in quocunque rerum genere optimum & dignissimum: contrà si feceris, eandem apud Deum reportabis gratiam, quam qui claudum & caecum obtulerunt in sacrificium;Malac. 1. vultum tuum non suscipiet coeli Dominus; imò nedum in honoris, sed contumeliae partem interpretabitur, quod tu Terrae hujus incola Deo teipsum anteposueris, coenum coelo, creaturam Creatori. Nam Deo sese meliorem & majorem facit, quisquis aut malum ei offert, aut minus suo bonum.
Satis mihi validum videtur hoc Telum, satis firmum Argumentum, quod à Dei ipsius excellentia est ad eorum excellentiam quae sunt Dei. Quòd si, ut fit, per se validum, à jacientis tamen manu videatur imbecille; agite iterum dabo non à mea, sed à sacra manu jaculatum. 2 Sam. 7. Ego, inquit David, habito in Domo cedrina, dum Arca Dei habitat inter anlaea; quasi diceret prorsus indignam rem esse ut Dei domus magnificentiâ cederet vel ipsis Regum Palatiis. Simile est Hag. 1. An tempus est vobis desidere in domubus vestris contabulatis, cùm Domus haec mea vasta est? Eódem spectant Solomonis ad Hiramum verba, 2 Chr. 2. Domus quam aedificaturus sum, magna erit, (rationem audi,) quia major est Deus noster omnibus Diis. Cui consonum est illud 1 Chr. 29. Opus verò hoc (inquit, Templi scilicet) magnum est, (rationem adverte) non enim hominis istud Palatium, sed Dei est. Unde 1 Chron. 22. Domum Iehovae aedificandam (ait) oportet esse summè magnificam.
Alterum quoque Argumentum appono à Fine sumptum. Nam à Fine mensuram accipiunt media quae ad finem. Cùm igitur Finis sacer sit omnium Finium nobilissimus, & Loca huic Fini addicta debent esse aliis nobiliora Locis, id est, illustria magis & magnifica.
SED Fumi aliquot ObjectionumObject. contrà Templ…um Magnificentiam solvuntur. mihi tollendi, qui obfuscant hunc splendorem. Typicum aiunt fuisle hanc Magnificentiam; útque ipsum Templum Christum foreign, & Deum in carne habitaturum, ita & Ornatum figurâsse excellentiam & perfectionem hujus carnis seu humanitatis Christi. Audio; at verò neque omnis Templi finis Incarnationi sigurandae: quâ unicum, fateor, quâ sacrificiorum dom…s; non quâ Dei & orationum. Quid igitur tu Ornatum ad Typi solius partem refers? Apage conjecturas. Davide & Solomone arbitris decidatur lis ista; quos operis sui finem pervidisse haud negaveris. Davidem roga, quare Opus illud tam Magnificum: respondebit,1 Chron. 29… Quia Dei illud palatium est, non hominum. Solomonem: Quia, inquit, major est Deus noster omnibus Diis. 2 Chron. 2At hi fines ceremoniales non sunt: ergò praecipuus saltem Magnificentiae istius scopus fuit moralis condecentia, non verùm rei in Christo futurae umbra.
At magnam nobis invidiam conflatum eunt de pauperum indigentia: Indignum enim esse, ut Auro splendescant Templa haec externa, dum viva Spiritûs sancti Habitacula fame contabescant & inediâ; in pauperes ut simus lapides, nimiùm in lapides profus…. Fatebor equidem, nec invitus, in Templa non insumendum quod alibi meliùs aut potiùs collocandum. Bonum enim quod efficit quò minùs fiat quod magis bonum, bonum mihi non videtur; malum censeo. At interim meminerint velim hujusmodi sermonis autores, nos non absolutè sed comparatè locutus de Templorum Ornatu, ut nè sint minùs quàm hominum aedes ornatae. Deinde sciant non Templa sola hoc quod intorquent ariete, sed & Regum conquassari Palatia, sed multas privatorum aedes. Pauperes egent? Quin igitur tu aedes tuas dirue, quin Regum & Nobilium palatia demolire. Pauperes egent? Quid igitur tibi tantus domi aulaeorum & tapetum apparatus? Quid tot contignationum & concamerationum deliciae? Quid reliqua supellex otiosa, ornatus supervacuus? Aufer, aufer haec, inquam, sine quibus & tibi satis erit domi, & pauperi inde multum eleemosynae. Postea si indigeant pauperes, causam non dico quin Templis omnem auferas ornatum, imò ipsa: non enim pro Templis homines, sed pro hominibus Templa sunt condita, ut in re Sabbatica dixit Servator.
Ut enim David, si aliunde habuisset quod comederet, sanctos panes non comedisset; ita neque tu extra hunc casum spoliabis Sacra. Dum aliunde Veritas potest confirmari, Deus non est eò advocandus Iuramento; dum aliis res dubia disceptari modis, ad Sortes non est recurrendum: quippe hoc esset temerè Dei nomen sumere, & profanare quod sanctum est. Idem hîc puta; nisi extrema urgeant, nec spolianda Sacra nec minuenda.
Sed pergunt nobis adversari, & Patrum quosdam aiunt in hunc quem nos tuemur Ornatum effatos multa. At verò Patrum dicta nihil ad nos, qui nullum Ornatum in specie ponimus, sed Sacra non sacris Ornatu & Magnificentiâ praeire volumus aedificiis. Nec Patrum istorum argumentis Templorum modò, sed etiam civilium aedificiorum ornamenta perstringi. Denique, nego Patres istos Templorum Ornatum simpliciter damnare, sed immodestum, sed indecorum, sed gravioris momenti rebus praelatum, sed superstitiosum & malâ mente susceptum. Ipsos videat cui otium est, & in verbis eorum disertè inveniet hoc ipsum. In summa; Quod Christus Pharisaeis menthae… & anethi decimationem satagentibus, & graviora Legis omittentibus, id illi ingerunt sui aevi Pharisaeis; Graviora illa praecipuè facienda, sed minora haec non omittenda.
ATQUE ita jam plenè absolvi de Magnificentia; transeo ad alteram quam feci Ornatûs Templarii speciem, Munditiem scilicet, rem cumprimis foreign & sacra decentem maximé.
Argumenta communia quae multa possem, taceo: propria tantùm ingero. Et Primò, Praesentiam Divinam minimè decere Immunditiem. Id adeò verum est, ut Israelitarum Castris Munditiem mandaret Deus propter singularem suam in iis Praesentiam: Quia, inquit, Iehova indefinenter ambulat in medio castrorum tuorum, eripiendo te; ideo Castra tua sancta sunto, neque conspiciat in te turpitudinem ullius rei, nè avertat se à te, Deuter. 23. 14.
Secundò, Templa honorificè habenda sunt; at Immundities contemptum maximum & vilissimam vilitatem arguit. Unde Iehu 2 Reg. 10. 27. AEdem Baalis contumeliâ quam potuit maximâ affecturus, in Latrinam vertisse dicitur. At ille Baalis Idoleum, nos Christi (proh pudor!) Domus in Latrinas vertimus. Adeò nobis in Deum ignominia non est, quâ Nebuchadnezar majorem non invenit, quâ Dei nostri blasphematorum aedes conspurcaret,D…n. 3. quàm ut in latrinas & sterquilinia redigantur?
Postremò, adeò Templis Munditiem convenire putavit magnus ille Gentium Doctor, ut Corpora fidelium Templis assimilans, argumentum inde duceret de iisdem morum & vitae impuritate non temerandis; Vos Templum estis Dei viventis—quapropter impurum nè attingite, 2 Cor. 6. Si imaginem Templi non deceat Immundities, certè non decebit ipsum.
The End of the Second Book.
THE THIRD BOOK OF THE WORKS OF Ioseph Mede, B. D.
The Third Book OF THE WORKS OF The Pious and Profoundly-Learned IOSEPH MEDE, B. D.
Wherein are contained
I. Clavis & Commentationes Apocalypticae.
II. Opuscula nonnulla ad Rem Apocalypticam spectantia.
III. A Paraphrase and Exposition of S. PETER 2 Ep. Ch. 3.
IV. The Apostasy of the Latter Times.
V. DANIEL'S Weeks, with two other Tracts upon DANIEL.
Corrected and enlarged according to the Author's own Manuscripts.
DANIEL S. IOHN
Dan. 12. 10. foreign