Annotations Upon the New Testament, Title page – Dedication
ANNOTATIONS UPON ALL THE NEW TESTAMENT PHILOLOGICALL AND THEOLOGICALL: Wherein
The Emphasis and Elegancie of the Greeke is observed.
Some Imperfections in our Translation are discovered.
Divers Jewish Rites and Customes tending to illustrate the text are mentioned.
Many Antilogies and seeming Contradictions reconciled.
Severall darke and Obscure Places opened.
Sundry Passages vindicated from the false glosses of Papists and Hereticks.
By EDWARD LEIGH, Master of Arts of both the Universities.
foreign
Plantavit. in Florileg. Rabbin. Num. 93.
foreign.
Crysostom. foreign.
Singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus.
Hieron. in Epist. ad Ephes. c. 3.
LONDON, Printed by W. W. and E G. for William Lee, and are to be sold at his Shop at the Turks-Head in Fleetstreet next to the Miter and Phoenix. Anno Dom. 1650.
ALMAE MATRI CELEBERRIMAE ACADEMIAE OXONIENSI.
ACademiae nomen (Alma mater) Athenis primùm inclaruisse apud omnes ferè aIunii Academia.auctores convenit. Vna urbs Attica (inquit Paterculus bLib. 1. hist. Sub finem. Recentiorum quidam scholas publicas, quòd auctoritate publicâ, sive quod idem ferè est, publicè instituuntur. quidam Vniversitates appellare malunt. Middendorpius de Academiis, lib. 1. cap. 1.) pluribus annis eloquentiâ quàm universa Graecia, opibusque floruit, adeo ut corpora illius gentis separata sint in alias civitates, ingenia verò solis Atheniensium muris clausa existimes. Graeci Athenas vocant foreign, id est, Graeciae Graeciam. Ex Athenis omnes ferè praestantissimi Oratores, optimi Philosophi, excultissimi Poetae emicuerunt. Oxonium (Athenae nostrae nobilissimae) verè foreign Kiriath cJosh. 15.15. Vide Menochium de Repub. Heb. l. 7. c. 1. & in loc.Sepher, Academia Angliae est (ut Drusii verbis dPraefat. ad Proverb.utar) atque adeo totius Europae ut vetustissima ita celeberrima & amplissima. Bellositum eVide Wake Regē Platonicum. p. 3. & 21. Loci salubris ratio in instituendis Vniversitatibus habenda est, Poetae musas in Helicone & Pamasso amaenissimis rutissimisque montibus finxerunt. Middendorp. de Acad. l. 1: c. 2.olim ob amaenitatem loci audiebat, at nuper propter fossas, aggeres, propugnacula, copiasque militares, haud inconcinnè sic nominares. Bibliothecam Bodleianam non nemo fMasonus libro. 10. de ministerio Anglicano.Oxoniae decus, Angliae gemmam, exterorum stuporem, totiusque orbis terrarum Phoenicem appellavit. Ex uno Collegio Mertonensi gVide Wake Regē Platonicum. pag. 184. & 20….(bonorum ingeniorum feracissimo) Occhamus, Scotus, Bradwardinus, aliique melioris notae Scholastici prodierunt. Faxit Deus ut Academia vestra aeternùm sit sanae doctrinae juxta ac pietatis fons limpidissimus, qui Ecclesiae & Reipublicae hortos suavissimè irriget. Inscribatur portis Collegiorum vestrorum (ut Collegij Caii in florentissimâ Academiâ Cantabrigiensi) porta laboris, porta virtutis, porta honoris. Inscribatur Musaeis vestris singulis, ut olim hMelchior Adam in ejus virâ.Vrsini
Amice, quisquis huc venis,
Aut agito paucis, aut abi,
Aut me laborantem adiuva.
Bonorum artium studiis non solùm immorari, verùm etiam immori volupe sit. Absit tamen Academici, imo procul à vobis absit, odas Pindaricas Psalmis Davidicis, Thomam Aquinatem Apostolo Paulo praeferre. Quinimo
—Vos exemplaria Sacra
Nocturnâ versate manu, versate diurnâ.
Vos Oxonienses (qui linguarum callentissimi, inque artium & scientiarum encyclopaediâ versatissimi estis) Christi verbis alloqui liceat,Ioh. 5.39. Vide Bezam in Epist. 1. Pauli ad Corinth. c. 11. vers. 6. foreign. Marcus Marinus in praefatione ad Arcam Noae dicit, Nullum Oratorem vel Latinum vel Graecum Mose & Esaiâ dictionum puritate esse facundiorem, nullum Poetam Davide & Jobo figuris in versu argutiorem, nullum Historiographum Samuele fideliorem. Aureum erat dictum Comitis (supra aetatem docti) Pici Mirandulae: Veritatem Philosophia quaerit, Theologia invenit, Religio possidet. Augustinus iConfes. l. 3. cap. 14.Hortensium Ciceronis avidè legebat, verùm hoc solum (inquit ille) me in tantâ flagrantiâ refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi. Alibi kConf. l. 8. c. 8.sic Alipium suum affatur, Surgunt indocti & coelum rapiunt: & nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in Carne & sanguine. Hieronymus de Nepotiano sic scribit, nempe quod lectione assiduâ & meditatione diuturnâ pectus suum bibliothecam fecerat Christi.Epist. ad Heliodorum Epitaphium Nepotiant. Isaacum Casaubonum Londini narrare mihi memini (inquit Scultetus lObservat. in primam Epist. ad Tim.) scilicet cum primum ingenii sui foetum Criticum, notas nimirum in Diogenem Laertium, Patri suo ministro in Galliis Evangelico misisset, hoc ab eo responsi tulisse, Mi Fili, laudo tuum studium: verum hoc scito: rem gratiorem te mihi facturum, si vel unum dictum sacrae scripturae difficultatibus aliquibus obstructum explicueris, quàm si mille prophanorum Scriptorum loca depravata correxeris.
Dignissima sane vox haec (ait Scultetus loco citato:) & Casaubono Patre & homine Theologo: quam ego ita adprobo ut ab aliquot jam annis omnes ferè curas cogitationes que meas in illustrationem Novi Testamenti conferam. Hoc semper sibi in animo haesisse professus est idem Isaacus Casaubonus audiente Doctissimo Praesule Hiberniae aliis que quibus hanc narrabat historiam. Vereor autem ne Ipse hujusmodi oneri impar plane sim, & vix aut ne vix pro dignitate subjecti hoc argumentum tractaverim. Annotationes tamen has quales, quales, in novum Testamentum tibi dicare visum est, Mater veneranda, cui me maxime obaeratum esse non invitus fateor. Solvendo licet non sim, hunc tamen librum tibi pro beneficijs tuis abundè in me cumulatis tanquam grati animi foreign lubens offero. Viginti plus minus anni effluxerunt ex quo materiem hujus operis colligere occaepi. Quicquid jam inde ab eo tempore memorabile, & ad elucidandos textus Sacrae paginae utile, vel occurrebat in libris, vel audivi à concionatoribus, ad singula Capita & versus annotavi, Adeo ut opus viginti amorum aliquo saltem sensu appellari possit. Longum tempus insumpsi exscribendis & ad praelum parandis hisce notationibus. Multos non contemnendos Philologos kHeinsius & Grotius in Novum testamentū. Drusti Praeterita & pars altera. Cameronis Myrothecium & Capelli Spicilegium. Sculteti exercitationes Evangelicae. Delit. Evang. & observat. in Mat. Marc. in Tim. & Tit. Casaub. Notae in Novum Testamentum. Lodovici de Dieu. Comment in 4or. Evangelia & Act. Apost. & opera Posthuma. Fulleri miscel. Sac. Mayeri Philol. Sac. Spanhem. Dub. Evang. Drusii. Observat. Sac. de quaesisis per Epist Quaest. Heb. Parallela, de 3. Sectis Judaeorum, de Proverb. G…assii. Philol. Sac. Grammat. & Rhet. Sac. Dilheri electa Sacra & Eclog è ad Novum Testamentum. Caninii loci Novi Testamenti. Alardi Pathologia Sac. Chitomaeus de Graeco-Barbaris N. T.imò & Theologos, Interpretes tum Protestantes, tum Pontificios consului, qui vel in totum lBeza, Piscator, Cartwrightus, Fulco, Quistorpius, à Lapide, Novarinus, Menochius.Testamentum, in quatuor mCalvinus, Cartwrightus, Chemnitius, Polyc. Lyser. & Gerh. Jonsenius. Brugensis, Maldonaetus.Evangelia, in Acta Apostolorum, Epistolas omnes nCalvinus, Estius, Vorstius.Paulinas, aliasque Catholicas, vel in singulas, atque oPareus, Brightmannus, Mede, Dent, Ribera, Gerhardus, Joannes de vado, Anglicè Foorthe vel Foorde.Apocalypsin scripserunt.
Quibus omnibus Calvinus pHoc unum asseveratè pronuntiare non dubito Institutionem Calvini & Commentarios in utriusque Testamenti tabulas à nullo ad hunc usque diem scriptore coaequari potuisse. Alexandri Mori Calvinus. vide plura ibid. Ego certè nullo negotio plurima loca ex Salmerone, Maldonato, Fevardentio, & aliis Papistis Jesuitisque proferre possem, (habui enim jamdudum ea annotata) in quibus tacito ac suppresso Calvini nomine, Calvini expositiones pro suis verbo tenus lectoribus venditant. Grotii Epistola ad Laurentium anatomizata. p. 19.Interpres foreign palmam praeripere, & utramque (quod aiunt) paginam implere videtur. Beza fertur omnes Graecos autores, sacros & prophanos evolvisse, antequam Annotationes in Novum Testamentum auspicaretur. Voces sunt non paucae in Novo Testamento (inquit Clarissimus Seldenus in Vxore Ebraica. l. 3. c. 23.) veluti foreign. id genus aliae, quarum interpretatio solummodo ex usu qui tunc temporis inoleverat, nec aliunde ritè petenda. Verìm Epistolae modum excessi; sereno vultu accipere digneris quaeso hoc munus literarium, & sicubi erraverim clementer ignoscas, cum nullum unquam sine veniâ placuerit ingenium. Academia vestra Scholae in Ecclesiae secundae *Wake, Regem. Platon. Vide p. 2. & Camdeni Britanniam in Comitatu Oxoniensi.nomine olim inscripta, pietate & verâ eruditione sit nulli secunda, hoc ex animo precatur, summisque à Deo votis expetit
Tibi submississime devotus EDVARDUS LEIGH.