Several Sermons, Sermon 5 – Errata
CONCIO AD CLERVM.
Johannis viceſimo primo, ad finem verſus decimi ſeptimi, & deinceps, ita ſcriptum legitur.
Verſ.17.—
Paſce oves meas.
Verſ. 18.
Amen, Amen, dico tibi, quūm eſses junior cingebas te & ibas quo volebas: quum autem ſenueris, extendes manus tuas, & alius te cinget, & transferet quō noles.
—Paſce oves meas
§. 1.
QUae accepiſtis verba (Patres, Fratres dilectiſsimi) proximum Petri reſponſum excipiunt. Tertium rogatus Petrus ſuum in Chriſtum ſtudium, animum que , Ter interloquitur, & nihil non amoris ſpirat, ſpondetque: Tertio (cauſâ indè arreptâ) ſuadet ci Chriſtus in paſcendis ovibus aſſiduitatem. Suadet autem argumento vario: Primum à Perſonâ Petri, alterum verò Chriſti, Tertium demùm populi petitum legimus.
Petrus Chriſto plurimùm & ſemper debuit, & ſaepè prae ſe tulerat: Petro Chriſtus quicquid erat humani remiſerat, poſtliminiò reſtitutum ad Eccleſiae gubernacula collocaverat: Oves deni que ſuas omnes & ſingulas in ſummis habuit Chriſtus delicijs: Ergò Petro, ſiqua ſui, ſi Chriſti, ſi Eccleſiae ratio fuerit, ſummum incumbit Paſcendi onus & negotium.
§. 2.
Nec paſcendi modò, ſed & Patiendi. Paſtoris enim munus iſt is ferè partibus abſumitur; id quod Chriſtus Petrum imprimis voluit admonitum, cùm à Paſcendi opere, ad Patiendi onus, ſine ullis inducijs, revocat. Fuit, ubi Petrus & ſibi vixit, & ad arbitrium ſuum: Ibat paucis his diebus, redibat, libero fruebatur Coelo: Aſt communen tune temporis colebat vitam. Piſcator quidem, ſed non hominum. Alios jam mores, alium animum provectior iſta aetas dignitáſ que poſtular. Ad Clavum enim ſedet, non Naviculae ſed Eccleſiae, magni iſtius (ut loquitur Baſilius) navigij. Cúmque ab omniſe removiſſet negotio, Chriſto ſtudeat; ejuſ que unius veſtigia premat oportet, & ſequatur, —Per mare, per terras. Et ſequirur quidem licèt paſſibus minus aequis firmiſquè ſequirur tamen; & (ut crevit animus) ſanguinem ſuum omnen in ejus unius gratiam profundere non detrectat. Sed id aliàs. Nune quod inſtat. Quae omnia dicta ſunt, eò redeunt, ut Petrus quiſ que & Paſtor Chriſtum Paſtorem ſummum referat, & ad ejus ſimilem, contendat vitam, qui patiendo Pavir, qui Paſcendo paſſus eſt. Quae, enim dico Paſtoris munus partéſ que attingunt proximè, iſtic loci praecipit Salvator, & praedicit, & ea quidem duabus abſolvuntur voculis: Paſce: Patere: Iſtud quid à mundo Petrus; Illud quid à Petro Chriſtus expectaret, loquitur.
Ac de Praecepto primùm. Deinceps erit Praedictio, ſi unum illud prius efflagitavero, ut in hac tantâ difficultate, me infantiſſimum, ſummáſ que anguſtias paſſum, ſtudio, vultú que veſtro ſublevetis.
§. 3.
Atque in primo Tria ſunt, de quibus omnibus litem nobis intendunt Pontificij. 1. Subjectum [Petrus] 2. Objectum [Oves] 3. Officium [Paſce.]
Bellarminus rem omnem Tribus (ut rem non perſequar infinitam) complexus eſt Propoſitionibus.De Romá. Pontif.l. 1. c 14. & inde. Primâ, Soli Petro à Chriſto dictum eſt, Paſce oves me as. Secundâ, Summa Poteſtas hiſce verbis Petro tribuitur. Tertiâ, Per Oves intelligitur Eccleſia univerſa. Verbo perſtringam omnia, nè longiùs ad iſtas ineptias abeam.
1. Soli Petro iſta dixit Chriſtus. Quid tum poſtea? Ergò Petri inanis larva (Pontifex Romanus) in ſummo rerum faſtigio collocabitur: Quàm nullo modo iſtud ſequitur? Soli Jehoſchuae dixit Dominus; Te non deſeram. Ergò de ſolo dixit? Contra quam ſentit Apoſtolus ad Heb.Heb. 13.5. ult. Soli dixit, ſed non de ſolo. Etenim (ut alia multa non Argumenter) ſi de ſolo Petro intelligantur verba; vel ejus Perſonam, vel ejus Officium ſpectant. Non primum: Quia ita excluduntur omnes. Romanus etiam,De Rom. Pont. l. 4. c. 23. niſi quis Vulcanus in unum ambos conflet & compingat. Si Officium; vel Paſtoratus, vel Apoſtolatus. Non Apoſtolatus; quià eo nomine omnes exaequat (poſt Chriſtum) Bellarminus. Si Paſtoratus dixerit (& certè dixit) In iſtos ſe induit laqueos, quorum ex nullo ſe unquam expediet. Erit enim Petrus ſub iſto ſenſu, vel Ordinarius, vel extraordinarius paſtor. Extraordinarium ſi dixerit, nihil ſibi, nihil ſuis conſentaneè dixerit, nihil non lethale Capiti Pontificio. Sîn Ordinarium; ergò extraordinarium ordinario, Coelum terris, Sol um bris cedit: ergò capite diminutus (non auctus) eſt Petrus: ergò ſuas, habet certas & definitas oves, contra quàm ſtatuerat de Pontif. lib. 1. cap. 16.1. Cor. 12.28. Eph. 4.11. Ergò erit aliquod in Eccleſiâ munus Apoſtolico majus; Contra Paulum contra Bellarminum, lib. 4. cap. 23.
Sed detur (ut alia obliviſcar, & authoritatibus non certem) Chriſtum hoc ipſo in loco, & ad ſolum Petrum, & de Petro ſolo verba habuiſſe, nihil eſt quod iſti (quam damus) interpretationi vel tantillum incommodet, cùm idem ſivè honos, ſivè onus, adijs in locis (Math. 16. Johan. 18. & 20.) alijs accedat Apoſtolis: accedit autem (ut infinitam vim Patrum taceam) Bellarmino teſte, qui inſtar multorum eſſe poterit, ſi ſibi conſtabit. Si enim omnia, quae hoc capite in Petrum congeſſit Chriſtus ornamenta, ex aequo omnibus diſtribuit, verſâ paginâ, capite ſuperiore,— Sicut me miſit Pater, &c. Non erit novi (neſcio cujus) honoris acceſſio, ſed veteris potiùs reſtitutio & confirmatio.De Pont. Rom. Diſtribuit autem ſi in mentis poteſtate fuerit Bellarminus. lib. 4. cap. 23. Sed vincat Antecedens; Quo tandem argumento illud ſequetur? Ergo Papa rerum potietur Chriſtianarum: Ergò Johanne Apoſtolo, qui Petro ſupererat, erit antiquior, ſive Clemens, ſive Cletus, five Linus, ſeu quis alius. Quàm lubrica ſunthîc omnia! Quàm omni modo nutant! Si excutere vacaret. Primùm fueritne Petrus Epiſcopus ſingularis? Secundùm, fueritne Romae Epiſcopus? Tertiùm, habueritne Haeredem? Quartùm, ſitne Papa iſte Haeres, & ex aſſe Haeres, qui tàm non Petrum, quàm nec Chriſtum cognatione attingit? Scitè Ambroſius, Non habent hoereditatem Petri,Lib. 1. de paen. c. 6. qui fidem Petri non habent. Et ſuaviſſimè, ut plurima, Nazianzenus, Orat. in Athanaſ.foreign. Certè non tantam apud veritatem. ejuſque alumnos inibat ille gratiam, ut tanta & tàm multa precario referat: Maximècum exſucceſſione nullo neceſſario argumento aſtruatur Eccleſia, ut in ſuis Eccleſiae notis pa àm facit. Fuit prima Propoſitio, ſequitur ſecunda.
§. 4.
Tò Paſcere Summam Poteſtatem denotat. Dixit, ſed quo veteri exemplo? quo firmo argumento? Ad litem Grammaticalem resredijt. foreign altùm crepat. Bellarminus (ſilebitur enim de futili iſto inter foreign, & foreign diſcrimine,Vide Colloq, Rayn. ad Har. quod mentis potiùs vitio quam animi (quomodo mihi perſuadeo) poſuit non nemo, ſilebitur de iſtâ raſi gregis Helenâ vulgatâ editione; cujus mendae vobis non ſunt praeſtandae, foreign (inquit ille) eſt ſummâ authoritate regere. Eſto. Ergò aut in vi ſolâ verbi res non vertitur, aut quivis foreign ſummo ſuo jure omnia aget, erit que Papaubi que , ita, ut nuſquam ſit. Sed non ſunt omnia ſubtiliùs rimanda. Iſta igitur, ne tempus diutiùs fallam. Pono.
Primum foreign apud Authores idoneos jus ſubalternum juxtà ac ſummum ſignificar, quos apud Dux, Paſtorque omnium poſtremus foreign audit.
Secundum in Sacrâ Paginâ, ministerium aequè ac dignitatem loquitur, Luc. 2. Eph. 4.1. Pet. 5. Ubi foreign cum foreign committit: Se ad Presbyterorum numerum aggregat: Chriſtum verò omnium paſtorum principem ſtatuit Apoſtolus.
Tertium, hoc in loco, rem negotioſam magis quàm gratioſam, vult foreign: id quod oculis & manibus tenetur, non tenui aliquâ conjecturâ. Quò enìm aliò ſpectant Chriſti verba? quorſùm adeo obnixè a Petro contenderet, ut regeret, regnaret, Principatum (neſcio quem) ſuſciperet. Cujus ſempèr ſatis erant ſtudioſi Diſcipuli?
Quid? Nùm eò effrenatam dominandi libidinem non ità retuderit Chriſtus, ut Semèl, Iterùm, Tertiùm jam acueret? Quid? Quod foreign idem quod foreign ſonat?
Imo potius Paſtorun more, oviū curamagere, quàm ſimpliciter regere, a…t Janſenius in Pſ. 2. Ʋt habet MontanusInſulſè igitur Bellarminus, foreign eſt quodam more regere: ergò omnis foreign eſt omni modo rex: ergò Petrus eſt Monarcha Eccleſiae, Imperator (Vicatius tamèn Imperator (ut aliàs habet) Apoſtolorum.
Turpiùs verò & in ſuos, & in Sanctam committit linguam, dum foreign vel foreign cum foreign confundit.
Peſſimè verò omnium in Barclaium, dum ad Triaiſta foreign, Tria adjecerit argumenta; quibus recenſendis, (id eſt refellendis) immorari non licet brevitatem ſectantem.
§. 5.
Sequitur Tertia.—Oves dicuntur univerſè, aut Determinantur pro modo enunciationis. Apoſtoli paverunt omnes (Sermone communitèr quà potuerunt, & Scripto Vniverſè) Miniſtri definitè, Omnes inſtrumentalitèr, Solus Chriſtus efficaciter. Ita Noſtri. Adeò ſuccinctè, enucleatè que ut nihil ſuprà.
Aſt non arrident iſta Pontificijs, qui nihil ſapiunt praeter mundi ſtrepitum. Ovium enìm nomine illis (ſiquid ego intelligo) veniunt & Oves, & omne genus Paſtores, Reges, Imperatores omnes, & Angeli, & Lupi, & Diaboli. Iſtos enim omnes Petri ſubjiciunt ferulae, quae hoc paſcendi Diplomate ei conceditur. Et neminem (credo) praeterit, quid in iſtos omnes poteſtatis, aùt ſibi aſſeruerit Petrus Redivivus, aùt ei affinxerint non parum multi ad rem Romanam facti: Verùm enim verò, habuerit Petrus in Oves nonnihil Authoritatis, in Paſtores (Apoſtolos dico, nedùm Angelos) non habuit. Habuerit Ordinis Primatum, certè non Iuriſdictionis, nèc Creandi, nèc Exauctorandi, nèc Excommunicandi, nèc aliud hujuſcemodi quippiam; teſte non ſemèl Paulo.—Nullâ in re inferior fui Summis Apoſtolis; teſte Bellarmino. Etenìm, ſi habuit;2. Cor. 12.11. Vid. Chry. Theophy. Occumen. adlocum. Ergò vel ut Apoſtolus, vèl ut Apoſtolo major. Neutro, inquit Bellarminus, modo. (cum ſumma ſint omnia in Apoſtolo) ergò (inquam ego) Nullo.
Miras hic cudunt Allegorias, & Monſtra diſtinctionum:— Petrus conſideratur, Vèl per ſe, Vel per alium: Vel ut Apoſtolus, vèl ut Paſtor: Vèl ut Ordinarius, vèl ut Extraordinarius: Vel ut Cephas, vèl ut Petrus. Bellarminus veò in omnem ſe verſat partem, tandem que (per ſummum nefas) ipſum fontem turbat & inceſtar, homo omnis memoriae audaciſſimus. Sed nolo plura; praeſertìm ubi omnis poteſtas Pontificia ejuratur. Vereor enìm ne iſta nimiùm multa videantur, & veſtro tanto ſilentio indigna.
Quid vos imprimìs doctos voluit Petrus Succenturiatus accêpiſtis.—Oves Paſcere, eſt, Honoribus inhiare: Imperatores in ordinem cogere: Reges ſolio, ſedibuſ que avitis exturbare: Omnia deni que miſcere, & pro libidine agere.
E quibus omnibus, cùm tanquàm è ſcrupuloſis Cotibus enavigavit oratio, ſequar jam, (vobis fretus) morem meum, eòque propero, quò me veſtra tacita expectatio jamdiù vocat.
§. 6.
Paſce Oves, &c.] Verba quidèm ad Petrum ſunt facta: at cùm quid commune habeant, ar que propriam magnam quidem partem tam ſunt noſtri, quàm ipſius Petri: Omnium enim eſt, aeqùe ac Petri, ea eniti, quae Commun is ſalutis maximè interſint, Spartamque, quam nacti ſumus, adornare. Habet enìm unuſquiſquè ferè noſtrûm ſuas partes, ſuas curas, quibus par eſt ut invigilet: Nec minùs univerſis, quàm, uni Petro, dicit Chriſtus.— Amatis me! Paſcite oves meas; illud agite, ſatagite, quod ex officio vobis incumbit maximè.
Sumus enìm, quamdiù in vivis ſumus, tanquàm Pueri in ludo, aùt in Navi Nautae, aùt in corpore membra. Sumus, ut Domi ſervi. Bellivè milites: Certos nempèhabemus fines, Circumſcriptos Cancellos, Deſignata munera, & officia; & ad ea omnia tenemur ad unum omnes, quae cum loci & officij noſtri ratione ſunt conjunctiſſima.
Hìnc Chriſtus Petro,—Paſce, Paſce. Paſtores; in iſtud unum Paſcendi opus omnes intende nervos, vireſ que . Hìnc ad Romanos Paulus. Cap. 12. ver. 6, 7.—Corpus, unum, Membra multa, multa officia. Prophetiam habemus? in Prophetando; Miniſterium? in miniſtrando; Doctrinam? in docendo ſeduli verſemur. Hinc ad Judaeos Petrus.—Vt quiſ que accêpit donum, ità alius in alium ſubminiſtrate: Si quis loquitur, loquatur; & quae ſequuntur. 1. Petr. 4.10. Hìnc Paulus ſe in Exemplum dat, tùm Theſſalonicenſibus.—Non foreign nos geſsimus, tanqùam milites inexercitati; tum Corinthijs,—Non gloriamur ultra menſuram, & Canonem noſtram. Certè ſuos (quos attendebat) habuerunt Apoſtoli terminos; ſuos, (proùt viſum fuit Spirirui Sancto;) Canonas. Paulus inter Gentes imprimis verſabatur, ut inter Iudaeos Petrus: (adeoquè (ut hoc obiter dicam) Aut magis Petro fuit Paulus Romanus, Apoſtolorum precipuae erant partes in verbi praedicatione. 1. Cor. 1.17.aut minùs Paulo fuit Petrus Canonicus.) Hìnc & Paulus & reliqui, (quibus in vitio fuit. Et nihil, & Aliud agers) in verbi praedicatione potiùs quàm in, vèl menſarum, (Actor. 6.) vèl Baptiſmi miniſtratione, ſuis utebantur horis. Hìnc demùm lege cavit Petrus, ne quis ſit foreign: & Praecepto Minas, Minis Poenas cumlavit IEHOVA, ut in VZ. Zah, & Vzziah eſt videre. Tanti ſcilicèt apud Deum eſt aſſiduitas, ut nemo vèl Socordiam, vèl ad multas res Alienas aggreſſionem (ut foreign reddit Gellius) multam ferat.Lib. 11. c. 16.
§. 7.
Nec immeritò. Quae enim ſupplicia ijs ſatis digna dixeris, qui nullo, vel Dei, vel Rei, ſivè Publicae, ſivè ſuae, ſtudio ducuntur? Quae tamèn omnia Ignavis, aliarumque Curioſis uſu veniunt. Illisenìm, jux à ac iſtis, in nullam rationem venit Chriſti (ut indè exordiar) gloria, Chriſti voluntas, qui iſto examine ſuos ſpectandos cenſuit, ſi eauna meditentur, quae ab officiy ſui ratione quam proximè abſunt. Quid?2, Cicer. Quod vitae ſocietatem (ut loquitur ille) deſerunt, qui nihil ſtudij & facultatum in eam conferunt, accêdit, quod nec ſibi commodùm proſpiciunt,—vir enim, qui errat à loco ſuo, eſt ut avicula, quae errat à nido ſuo, Pro. 27. omni ſcilicèt (quà corporis, quà animae) miſerijs opportunus. Vice autem verſâ, qui nec ſui negligens, nec aliorum ſatagens, ſua omnia ad officiy normam exigit, non ſolùm ſui in Chriſtum Jeſum amoris certa dabit, & luculenta indicia, & Rem Chriſtianam augebit; verùm & ſuis vel maximè inſerviet commodis. Etenìm ad alias plurimas utilitates adjungitur, quod iſtâ ratione, via tum ad corpor is ſanitatem, tùm ad animi ſalutem munietur. Loci enim, (uti noſtis) eſt conſervare; ad iſtam qui convolarit aram, in tutiſſimum ſe recipit portum, ubi tutus deliteſcat, tanquàm in nido avis; Deut. 22.6, 7.Cui protrudenti, publico que laboranti lege cavebatur. Deindè corpus vegetum, aut nullo, aut non admodùm dubio tentatur morbo.
Labor autèm id eſt quod corpus firmat:Celſus. ignavia hebetat. Illa (quod dixit ille) maturam ſenectutem, iſte longam adoleſcentiam reddit. Deni que (ut alia vel periculis praeſidia, vel honoribus adjumenta non memorem) cùm neceſſe habeat, qui aut nihil, aut nihil Suum, agit, ut malè agat, nemini (non Petro uni) erit integrum, vel in ſuâ oſcitantèr, vel in alienâ petulantèr meſſe verſari.
§. 8.
Quibus ita conſtitutis, Vos Primùm appello, juvenes, (date enim illud pudori meo, ut Ventres iſtos taceam, quibus una cura eſt Gulae & abdominis; una vita alienis ſe immiſcere.) Chriſtum amatis vos! Munera veſtra, ad quae officio aut priuato, aut certè communi, tenemini, ſedulò obite. Mutuum enim eſt Relatorum iter, (quod de Scholae rivulis delibaſtis) mutuum officium. Qui paſtoribus docendi, is idem diſcendi partes vobis impoſuit. Habetis vos, quos audiatis foreign literatiſſimos, quos conſulatis viros imprimis nobiles, atque (ut reliquos taceam) Bibliothecas inſtructiſſimas; imo vivas habetis, & ambulatorias, (ut de Auguſto olìm Eunapi us) in quorum conſuetudinem voſmet immergatis. Nolite iſtistàm divinis bonis ad licentiam & impietatem abuti: Nolite committere, ut humaniores iſtae literae contemptae jaceane. foreign Vah! quàm putidum, quam non dignum liberali ingenio! Excutite potiùs vobis omnem ſocordiam. Ponite ante oculos Pythagoras, Tuſcul. q. l 4.Democritos iſtos, qui ultimas luſtrârunt terras, còque, ubi quicquid eſſet quod diſci poſſet, veniendum judicàrunt. Ponite Platones, qui vel vitae diſpendio, Homeri alicujus famillaritatem redimerent. Ponite Salvatoris veſtri immenſam benignitatem, qui non de privatis tantum Paſtoribus vobis proſpexit, verum & Public is. Ad hunc ſaltèm (quoties commune ſacrum peragitur) frequentes adeſte locum; adeſte animis. Amate, Audite nò illum, & illun: ſed illumunum (qui unus paſcit in omnibus) Chriſtum.Indignum enìm eſt, ut Rhetorculus quiſ que magno ſtipatus comitatu incêdat, & unus Chriſti Legatus publico nomine loqueretur, aut nullos, aut non ita multos habiturus auditores. Longè verò indigniſſimum eſt, quòd tam nullo in Pietatem flagret juventus ſtudio, ut mera hìc plerunque ſit ſolitudo, ad iſtam numeroſam frequentiam, quae in omnium ore, per forum & ſcenam, volitar. Ita igitur adeſte, ita audite, ita voſmet in Paſtorum diſcplinam tradite, ut illi vobis ovibus ſaluti, vos illis Paſtoribus honori aliquandò eſſe poſſitis.
§ 9.
Ad vos deindè (Fratres) feſtinat oratio, Quibus Parentes filios ſuos (Chara certè Pignora) efformandos tradiderunt. Chriſtum amatis! Paſcite oves veſtras, veſtros (quando corum ſuſcepiſtis curam & tutelam) pupillos pueroſque; Ariſtotelem recognoſcit veſtrum.Polit. l. 8. cap. 1. Commune (inquit ille) Bonum reipublicae Adoleſcentes: Commune quidem vel bonum, vel malum, prout aut ad diſciplinam, aut ad licentiam à vobis inſtituuntur. In Bivio enim etiamnùm ſunt, cum Hercule iſto, vitae que inſtituendae ratio penes vos eſt. Vin' Puros? Puros. —Sedulos? Sedulos. Frugi? Frugi, modo tuo non defueris officio dicto audientes habes.—Et dubitant homines ſerere, & impendere curam! Ad ſeveritatem à naturâ vos facti eſtis: non ad ludum, non ad jocum. Ingenijs excolendis vacatis; eò omnes conferte facultates & cogitationes, ut quos petulantes accêpiſtis, cordatos cum Xenocrate remittatis. Cum que illud ſit pubeſcentis aetatis ingenium (ficut poſt Salomonem, Ariſtoteles veſter) ut voluptatibus veneneus nimis indulgeat,Al Theodret. l. 2. c. 12. ſocietatem colat, maximam que partem in exceſsu peccet: Veſtrum erit iſtis juventutis malis, primo quo que tempore obviare, amicitiarum, otiorum delectum habere, Ganeones, Popinas (addit & Aristoteles, cum Auguſtino) ſpectacula ab ijs removere, adeò que animum pijs imbuere praeceptis, ut libidinum non modò ramos amputetis, ſed fibras etiam radicitùs extirpetis. permagna ſunt, quae veſtrae fidei commiſſa ſunt. Veftrum implorat fidem Patria, Parentes, Academia, Eccleſia: fidem (per Chriſtum Jeſum) liberate, & ne patiamini, ut illud vobis in os, per ſummum dedecus, dicatur—En quibus liberos committ as!
§. 10.
Verùm ad eos venio (ad quos ijſta, non communi modo, ſed omni ratione ſpectant) Theologiae Candidatos; quos omnes in Duplici genere conſtitutos eſſe intelligo. Sunt enim qui ſacros nondùm attigêrunt ordines: In iſtam tamen collimant metam, & propendent, eo que omnem intendunt animum. Redeat illis in memoriam quid ſit negotij cauſam publicam ſuſtinere, Omnium ſimultates ſuſcipere, emni que pericùlo caput objicere: at que in eorum animis penitùs inſideat illud Pauli,—Siquis Epiſcopatum appetat, praeclarum opus deſiderat. 1. Tim. 3.1.Opus (ut habet Chryſoſtomus) ipſis Angelis formidandum. Opus, cui nemo homo ferendo par eſt: Ad quod quiſquè quantò ſanctior, tantò tardior, (ut de Patribus legimus) accêdit. Illud igitur & ſibi & Eccleſiae (ne in praedâ & ſanguine omni in poſterùm tempore verſentur) conſultiſſimum ducant, ſi aut nulli, aut inſtructiſsimi huc appulerint.
§. 11.
Sunt & alij, qui cum Petro in ſuam fidem, & tutelam oves Chriſti recepêrunt. Apud hos graviſſima debet eſſe Chriſti voluntas, & non uno loco authoritas. Deut. 33. Sacerdotum munus duabus abſolvitur partibus— Praedicatione, Precatione. Ita enim Moſes—Docent legem tuam Iſraëlem: Apponunt ſuffitum ad faciem tuam.
Moſen excipiunt Prophetae, Prophetas Apoſtoli: Dumque hi in iſtos, iſti verò in illum commentantur: Illud unum quod uni Petro iſlìc loci Chriſtus, uno ore clamant,—Paſcite, Paſcite. Ita enim Eſaias, Ita Ezechieles, & quis non Prophetarum! Ita Petrus; Ita Paulus paſſim in ſuis ad Clerum Concionibus.
§. 12.
Quo magis ſtupenda eſt Petri Perſonati importunitas, qui nec Paſcit, nec Patitur: nec aliquid haber Petri ſimile: In rem tamèn ſuam omnia torquet.—Epiſcopi (inquit Bellarminus dum praefatur ad librum de Clericis) veniunt in Partem Sollicitudinis, non in Plenitudinem Poteſtatis: Contra (credo) Pontifici vulgò venit.Vid. Col. Rayn. cap. 7. diviſ. 6. Lib. de cler. c. 13. In Plenitudinem Poteſtatis venit ille, in partem Sollicitudinis non venit. Hujus tamèn ſive ignorantiae, ſive oſcitantiae, pro ſuâ ſingulari modeſtia, lenocinatur Cardinalis.—Paſcit (inquit ille) Papa (mitto enim quam otiandi copiam (Epiſcopo tacito) aliàs facit Presbyteris) licèt Praedicando non paſcit: Neq, enim una eſt Paſcendi ratio. At que illud quidem utrum que faciles damus:Ita Occum. Et Pontificum vix Centeſſimum quemque dari, qui populo verbum faciat: Et Dari varios Paſcendi modos. Paſcitur (inquiunt Scholae) Vitâ exemplari, Subſidio corporali, Doctrinâ Salutari, Diſciplinâ Regulari. Paſcitur (quod videt Bernàrdus) Cibo, Exemplo, Verbo. Paſcitur Mente, Opere, Ore. Sed quid indè? Nondum Elapſus eſt Crimine Sanctus Pater, qui nec Mente, nec Opere, nec Ore, nec Doctrinâ, nec Diſciplinâ, nec ullâ utili operâ paſcit.
Aſt quibus in rebus ipſi intereſſe non poſſumus, Pro Roſc. Amer.in his (dixit Orator) operae nostrae vicaria fides amicorum ſupponitur: alias in ſuum ſubſtituit locum nutrices, ut Meretricem (juxta illud Damaſi) facile ſcias Purpuratam. Per alium Paſcit. (inquit Bellarminus.) Quin igitur Chriſtum per Alium amet. Qui enim Ama dixit, & Paſce dixit, eodem quidem ſpiritu, & ſententiâ. Accêdit quod Paſtoris nomen (ſi Antiquitatem non mentiantur Jeſuitae) Actionem perſonalem ſignificat, ſicut nomen Medici.Aug. Hier. apud Mald. in ſummu la q. 10. …et 3-6. Ita que ſicut nemo poteſt per alium curare: Ità nemo poteſt ſuas oves per alium paſcere. Caetera mitto apud Maldonatum: Nec non illud de Debitis (quae vocantur.) perſonalibus.
§. 13.
Rem penitùs cernentibus duplex occurrit Reſidentia, Loci & Officij; utram que mirum, quam nullo Papae, quam omni Patres proſequebantur ſtudio.
At que ut a primâ exaudiar. Quàm affixi & pertinaces adhaerebant iſti Palinuri ad gubernacula ſua, loquuntur Tria.—Primùm, Conſilia vetera. Quibus ſanctiebatur, Nequis uno (ad ſummum) menſe ampliùs à ſuis peregrè foret. Secundam, Epiſtolae, quibus ſuae ad tempus abſentiae infamiam deprecabantur. Tertium, Sententiae eorum, vel in Peſtis, & perſecutionis negotio, ubi vix & ne vix quidem, niſi gregi aliundè proſpectum fuit Rem tractat Auguſlinus) abſentiae parùm indulſêrunt. Fuerint iſti (ut noſtrates taceam) duriores. In cautiorem certè partem peccabant. At (Quae ſunt hujus aevi deliciae) ſunt non ita pauci è Papae Satellitio aequo longè remiſſiores. Non jam queror inauditas illas ab ultimâ mundi origine nundinationes in foro Romano, tum Animarum (ut loquitur johannes) tum beneficiorum, ut queruntur Germani,Centum gravam. non ſilvam iſtam in unum Cardinalem congeſtam beneſiciorum: non inſignem illam ſupra omnem fidem conductitiorum inſcitiam; quibus omnibus Nobilitatur gens iſta Romana, prae omnibus ahjs. Ea ſola queror, quae humano more ab illis peccantur. Ur ur enim intercidant nonnunquam peregrinandi cauſae, & eae ſanè graviſſimae: Abſit tamen, ut quiſquam hominum ſibi in ſuo adblandiatur otio, dum animi tantùm cauſà (nequid dicam duriùs) liberè vagatur, &vix triduùm in loco ſuo conſiſtit. Ovibus enim, cum publico carent, opus eſt in quotidianâ vitâ paſtore, cujus non omne munus publicis Eccleſiae adibus continetur. Habet ille (ad Summi Paſtoris inſtar) quos viſat Aegrotos, quos erigat fractos, praefractos quos increpet, quoſ que , reſtitantes portet: at que ita univerſo incumbendum eſt gregi, ut de ſingulis etiam confulatur.Ezek. 34. Quod non aliud ſuadent & Apoſtolorum Praecepta—Exemplar eſto &c. Et veterum Exempla; et Paſtorum, Ducum, Medicorum, Speculatorum, Parentum, Nutricum nomina. Sed Loci Reſidentiam ſatis eſto vel verbo attigiſſe; at que Papicolas ad ſuos remiſiſſe, Innocentium, Damaſumque, magnos Reſidentiae vindices: Cajet anum in Thom. 22. q. 185. Artic. 5. Caranzam in ſuo de neceſſariâ Reſidentiâ perſonali tractatu; & Concilium ipſum Tridentinum.
§. 14.
Sequitur Officij Reſidentia. Eſt autem ea Duplex. Publica, Privata; Utra que perneceſſaria, & Praecepti & Medij ratione; five Paſtoris, five Ovium ſalus attendatur. Quod Praeceptum, ubi non occurrit loci! Mirus neceſſe ſit in ſacrâ Paginâ hoſpes, quem lateat iſtud per omnium ora pervagatum, Paſce. Videatur Moſes de officio maximè Aaronico verba faciens. Videatur Ezechieles, dum & gregis ſatagentes incitat & negligentes increpat. —Non obſervaſtis (inquit JEHOVAH, Cap. 44.8.) obſervationem meam, ſed ſubſtituiſtis obſervatores vobis.
Nec praecipit modò, ſed ſub diriſsimis ſupplicijs leges in Sacerdotes tulit: ut ſemper pro ſuorum ſalute excubarent. —Fili hominis, te conſtitui Speculatorem, (& quae ſequuntur apud Prophetas graviſſimè.) Quaſi ſcilicet ſe in ruinam praecipites darent, gregem que perditum iren…, & intereuntes & interimentes (ut loquitur Bernardus) qui poſthabitâ ovium ratione, ita agerent, ut, nullum quaeſtum ſibi turpem eſſe arbitrarentur. Neque id injuriâ: ſi enim tota de ſalute periclitetur navis, vix in vado fuerit, qui ad Clavum ſederit. Quod ſi detur, Paſtorem ipſum extra omnem aleam pofitum eſſe, Paſtorne ille dicendus erit, quem nulla tangit ovilis cura? Paſtorne ille, qui ingruente tempeſtate, graſſante lupo, palante ove, ſe in fugam, otiumque dederit? Paſtorne ille, qui nec loci longinquitate, nec gregis deſiderio commovetur? Paſtorne ille, qui pro nihilo res ſanctas omnes prae praedâ ducit? Eugè Papa Pater! Paſtoris non eſt oves deglubere. —Paſtorem, Tityre, Pingues paſcere oportet Oves: Si vel iſtarum ſaluti, vel Chriſti voluntati conſultum voluerit.
Quorſùm enim iſtud toties repetitum, Paſce, ſi oves nihil (feriante paſtore) detrimenti caperent, diſcriminis ſubirent? Quorſùm iſtud tàm importunum, Amas me, ſi perinde Chriſti amicitiam tueantur, qui paſti ſunt ovibus, (ut loquitur quidam) atque qui oves paſcunt? 1. Cor. 16.22.Certè Chriſti non amantem Anathemate ferit Apoſtolus. Non amat autem (Gregorio dicam? Imo) Chriſto Judice qui non paſcit, modò Paſtoris nomen induerit.
Hinc Paulus —Vae mihi, ſi non Evangelizavero. Hinc Ezechieles—Vae Paſtoribus, qui paſcunt, ſed non gregem. Hinc Bernardus —Quid ego infoelix? Ber. in Ser. de advent. Dom. 3. Vid. Roffenſ. art. 33quò me vertam, ſi tantum theſaurum, ſi precioſum depoſitum iſtud, quod ſibi Chriſtus ſanguine proprio precioſius judicavit, contigerit negligentiùs cuſtodire! Et Sexcenta alia, ad quae minima trepidarent Romaniſtae, ſi cordibus collum non obduxiſſent. Hinc inſomnes illae noctes, improbiſſimi Patrum labores. Hinc ingentes illi ſermones ſingulis Dominicis ad populum facti. Hinc Canones iſti.Can. Apo. Can. 58. Vaſenſ. Con. —Presbiter, qui negligentiùs circa populum agit, nec in pietate cos erudit, à Communione Segregator. Si in ſocerdiâ ca perſeveraverit, Deponitor. Hinc demùm moris etat, ut ſanctorum Patrum Homilioe à Diaconis recitentur,Vid. Dom. Aſoto de Iuſt. & Iur. l. 10. q. 3. art. 1, 2. Caron. Zam ubi ſupra. Ferum in Mat. 16. alioſ que . cum Presbyter, quod valetudine minus foelici uteretur, per ſeipſum (ut loquitur Concilium) non potuerit praedicare. Hinc denique (cum longum ſit ad omnia iter) Pontificij ipſi, Circeis Meretricis poculis non prerſus dementati, nullo non clamore & minis ſuorum in omni vitâ negligentias inſequebantur. Sed eat Filius iste Perditionis, Rex Abaddon, cum ferali ſuâ locuſtarum turbâ: populos catervatim ſecum ducat ad gehennam, multis plagis aliquandò vapulaturus; licèt impraeſentiarum à nemine judicandus; uti habet Diſtinctio iſta Gratiana.Diſtin 40.
§. 15.
Ad vos Academici, venio, at que in vobis terminabitur Oratio. Quandoquidem quae dicta ſunt, adeò aperta ſunt, Soliſ que (ut Tertullianus) radijs exarata, ut ad tantam lucem nemo caecutire poſſet: Non dabitis mihi, (ſpero) temeritati, ſi duo verba, non ampliùs, addidero, de caeterò quieturus. At que duo ſunt, quae exorandi vos eſtis (Graviſſimi Patres,) per veſtrum in Jeſum Chriſtum amorem, in Eccleſiam Zelum; per Nivem iſtam capitis, & Canitiem venerandam. Primùm, ut vos, qui omnium optimè noſtis, quid ſit oneris, Eccleſiae tantas, & tam varias res, voce, ſermone, conſilio, ingenio ſuſtinere; illis qui ſolo pretio apud Patronos idonei ſunt, aditum ad Sacerdotium, quantum in vobis eſt, intercludatis. Splendor veſter facit, ut peccare ſine ſummo Eccleſiae periculo non poſſitis. Illud igitur, quod ad famam veſtram, ſalutom que communem pertinet, proſpicite: Alienis peccatis nolite vos communicare: Exuite potiùs ad tempus Humanitatem veſtram: Veſtram in literis commendatitijs fidem potiorem hebere, quàm hominum voluntatem. Dureſcite (quod dixit iſte Faber) Dureſcite. Utinam omnes hìc Dureſcant, quum Ovis Lupo,Apud O. l. ū; ll g. miſellovè animalculo eſt committenda. Vni que Honorio illud vertatur vitio, Quod literis vel non anteà Lectis (ut accêpimus) ſubſcriberet.
Alterum, ut vos, qui non modò Cuſtodias, ſed laterum oppoſitus Chriſto Polliciti eſtis, Opus ejus pro virili veſtrâ urgeatis, & quantò authoritate, tantò & aſſiduitate alios omnes ſuperatis. Nolite à me commoneri (Patres) Quàm vobis non dignum fuerit, extremum vitae actum negligere: Quam veſtrâ nitatur Eccleſia & fide, & praeſidio; Divinitùs docti, omni ſtudio, fide, authoritate pugnate: Et Veritatis Propugnatores & erroris Expugnatores, Laborantem Eccleſiam recreate: Tetrum ſpirantes halitum, alijſ que virus propinantes eliminate. Proximè jam abeſt, cum ab omni miſeriâ liberandi ſitis, & Rude Donandi. Quem incepiſtis curſum, ſi fieri poteſt, expedite: Iter accelerate; Coronam (quae vos propediem manet) avidi arripite: Inſtate, increpate, vigilate, Juellus.(quod que in votis habuit Ille Summus) Inter Concionandum animam exbalate. O verè ſapientem illum, qui animas lucratus fuerit! Prov. 11. Ter Beatos vos, quos ita facientes Dominus offenderit.
§. 16.
Superſunt (Fratres mei) qui animarum curam unâ ſuſceperunt. Liceat vos (Chariſſimi Symmyſtae) vel Domini affari verbis. —Chriſtum Amatis vos! Paſcite Oves, Veſtras dicam? Imo & Chriſti, & veſtras. A veſtro pendent ore: A vobis optima quae que ſibi pollicentur: Vestrae Oves ſunt, agni veſtri, veſtri Filioli. Vos quod bono & Paſtore & Parente dignum eſt, facite: Hoc eſt, omni modo Paſcite. Veniat vobis in mentem Paulinum illud ad Timotheum.2. Tim. 4.2. &c. —Praedica Sermonem: Jnſta tempeſtivè, intempeſtivè, argue, objurga, exhortare, cum omni lenitate & doctrinâ. Quam ponderoſa ſunt omnia? —(Praedica.) neque è ſcriptis modò Recita. (Frigidum enim eſt iſtorum commentum, quibus, ut ita omnem ſibi fucum, in ſuo turpifſimo otio indulgeant) verbum legere perinde eſt, at que Praedicare. Quod ſi; Quid Vociferandi Prophetis unquam cauſae fuerit, aut in Mutos Canes invehendi? Ecquis enim, vel in Eccleſiae rebus afflictiſſimis, fuit Sacerdos, qui ad Loquendum mutus? Ad Legendum nullus fuit.Act. 15. Annòn Paſſim Synagogarum Moſen lectitabant? Lectitabant, dubio procul. Sed non explicabant. Hinc Muti audiunt Canes, ſtipites, Fungi. Et quid aliud (iſtorum conſcientias Convenio) vult illud Pauli foreign Quid iſta ibi loci Fulmina? Quid illa inter verbi Lectionem, & Praedicationem apud Paulum diſtinctio? Quid denique cauſae ſuberat, cur Patres vel ſuam ita cauſarentur ignorantiam, vel publicum adeò reformidarent judicium, vel tantos exantlarent labores, ſi inter Hoc & Illud non ita multum interfuiſſet? Sed in re minùs obſcurâ quid pluribus? Eſt quidem Lectio quoddam praedicandi Genus: Sed non omne, ſed non Summum, quod Paſtori incumbit, Hinc Pauli—Praedica. Et (Sermonem) quidem Praedica: foreign Divinum illum Sermonem, Animae Pabulum, Dei Potentiam, Sanum illum & ſalutarem Sermonem quovis gladio ancipiti penetrantiorem: Illum, Illum Sermonem Praedicate: Ad Illius normam omnia exigite. Ludicra autem iſta, quae in fumos abeunt, arvum que Domini tanquam Salis ſementis emaciant mittire, ne claudicet auditorum cognitio, ut Augustinus. Illud que vobis vertatur vitio, quod olim Arrianis. —Reliquerunt Apostolum; Sequuntur Ariſtotelem. Hinc Pauli—Praedica Sermonem Dei & Dei quidem tanquam Dei (ut loquitur Petrus) cum omni ſtudio, Zelo, Pietate, Puritate:Vid. Amb. in Pſ. 118. Sect. 22. Non ut populi gratiam aucupemur, ſed ut plurimos pietatis cultores contrahamus: —Ovium Paſtum potiùs, quàm hominum Faſtum (ut ſcitè Bernardus) attendentes. Hinc Paulus—Jnſta tempeſtivè, intempeſtivè. Volentibus Tempeſtivè Nolentibus Intempeſtivè, dic importunus (inquit Auguſtinus) Tu vis errare, De Paſtor. cap. 7.Tu vis perire, Ego nolo. Neque enim par eſt, ut in iſtis frigidè verſemur, Semelvè quotannis, cum ſummo Pontifice in Sanctuarium ingrediamur, ne non ſine ſanguine ingrediamur. In ſpecula ſemper (quoad ejus fieri poteſt) commorandum eſt, ne hoſtis ad quamlibet opportunitatem paratus gregem ex inſidijs adoriatur.
Quòd ſi cum iſtis res nobis fuerit, quibus nihil mediocre objici poterit; iſtorum ſcelera gloriae noſtrae ſegetem reputemus: quóque eſt eorum iniquitas armatior & teſtatior, eò alacriori animo, zelo que ardentiori vim ejus omnem impetum que retardemus. Et ut nihil fructus indè impraſentiarum ceperimus, ſed quod pijs ſaluti, illud ijs irritationi verterit; maneamus tamèn nos in inſtituto: Arguamus, exhortemur; (ut ſuadit Paulus) Chryſoſtomi haùd immemores,Chryſ. H… de Laz. 1. Si Decimus quiſ que , Si Vnus perſuaſ us fuerit, ad conſolationem abundè ſufficit. Imò etiamsì nullus fuerit; manent tamen ſempèraquarum venae, ſcaturiant fontes, fluant nihil ſeciùs amnes. Quod noſtrum eſt agamus gnavitèr: Et Aethiopem qui lavat, Operam quidèm perdit: Mercedem autèm non perdit. Veniet aliquandò tempus, Illuceſcet ille dies, ubì fructum apud Dominum reopſitum laboris noſtri uberrimum feremus. Iſtius diei nobis in memoriam veniat, at que ità in omnem parati ſimus fortunam, ut nòn modò dolor is ſtimulos, ſed & fortunae fulmina (ut habet ille) perferamus.
§. 17.
Cùmque innocentiae leges ſibi indicat, qui ab altero vitae rationem repoſeit, meliuſ que ſit (Si Antiquitati fides adhibeatur) tacere, quàm non Docere vitâ & operibus: Et verbo, & Vitâ paſcamus omnes: exempla (noſtra maximè) non ibi conſistunt (ut prudentèr ille) ubi caeperunt. Occidunt malè vivendo Paſtores mali, (inquit Auguſtinus) quorum omnis vita ità in foreign conſiſtit,Nazianz. ut ubi ſemèl a recto erratum eſt, in praeceps ruatur. Ità igitùr omnes vitae noſtrae rationes inſtituamus, ut nihil non ab omni accuſatione remotum, nihil non ex graviſſimi viri diſciplinâ unquàm moliamur. Summa ſit illud Pauli (ne ſim verboſior in iſtis.) —Eſto (inquit ille) Exemplar fidelibus, in Sermone, & in Converſatione, & in Charitate, & in Fide, & in Puritate. Sedulus eſto in Lectione, & in Oratione, & in Doctrinâ: Hoc eſt. Et Verbo, & Exemplo Paſce. Ità ſuo Timotheo Paulus: Ità Petro Chriſtus: Ità Ego Vobis. Magna res agitur: Dei Honos; Eccleſiae Salus; Aeternae vitae vèl Acceſsio, vèl Iactura. Quid poſſetis in Salute gregis potiùs, quàm in exitio, oſtendite. Contemplamini animo, quod non poteſtis oculis, Ultrices illas Flammas, Horrendailla Judicia, ad quae deſudant Coeli, & contremiſcit Terra, quae omnia iſtos manent, qui nihil vèl de ſuâ, vèl de communi ſalute cogitant. Cogitate quò tandèm miſeriae perventurus ſit ille, qui multa vi ſanguinis foedatus, ſe in Dei conſpectum ſit aliquandò daturus. Miſerum illum! Ubi enitetur! Quò confugiet! Quid illo futurum erit! Quod non ille malum leve (quandò ſerò erit) prae Judicis irâ, habebit! Qoem Mutum, exanimatum, & vìx vívum relictura ſit Chriſti vox tremenda—Redde rationem Villicationis tuae: Supplicij magnitudo a tanto vos ſcelere ſummoveat; moveat veſtra in Deum Pietas, in Greges Charitas: moveat ipſius rei aequitas, & neceſſitas. Subeat vobis ſubindè in mentem Singularis Chriſti Amor, qui omnia vestri cauſâ voluit. Nihil habuit ille veſtrâ veſtrum que ſalute antiquiùs, nihil priùs. Nihil ille laboris, ſudoris, ſupplicij recuſavit, quo veſtram veſtrum que ſalutem promoveret. Eundem quaeſo induite animum: ijſdem inſiſtire veſtigijs: eoſque omni colite curâ, quos ſuo dignatus eſt ille ſanguine. Dominum veſtrum non poteſtis, (Fratres,) vel ſtudio vincere, vèl amore antevertere. Gregem Amatis? Amavit, ille. Sudatis? ſudavit ille. Animam ponitis? Poſuit ille. Nullam habuit ille ſui rationem, prae veſtri ſtudio. Illum ſi amare pigebat, ſalt èm redamare non pigeat.
Nimìs durus animus, Vid Aug. de Catechiſ. eudib. nec non in Pſ. 8.qui dilectionem ſi nolebat impendere, nolit & rependere. Venit ille (quod idem aliàs habet Auguſtinus) Pati; Venit ille Mori; Venit ille ſputis liniri; Venit ille ſpinis Coronari; venit opprobria audire; venit ligno configi. Omnia ille pro vobis: vos nihil pro illo; Sed pro vobis: Cogitate qui ſitis; quo loco; quid reſponſuri aliquandò ſitis Gregibus veſtris, ſi nihil illis, praeter ultimam calamitatem, reliaquatis. Quid judici veſtro, qui fidos vos duxit, & in miniſterio conſtituit; quid animabus veſtris, quas tantae negligentiae conſcientia olim fodicabit. Et per veſtram ipſorum ſalutem; per omnes & in Christum, & in Oves, Religiones & amicitias: Si quid vobis ſalus curae ſit, ſi pax, ſi fides, ſi gloria; Gregi laboranti conſulite. Duces eſtis; Chriſto contra Satanam, ejuſ que Primogenitum Anti-Chriſtum militate, Nutrices eſtis: Lac potum date, quae que ſunt ad quotidianum demenſum minutatim promite. Angelorum deni que induiſtis vobis nomen: induite & naturam. Ne ſit (quod dixit non nemo)Ex. 23.4, 5. —Nomen inane, Crimen immane. Audite oves veſtras. Etiam Phocae praebent mammas; Etiam Oſori debetur eibus; Etiam oſoris jumento miſericordia: Et nos ſolae Oves Rationales, quae Domino tanto ſtitimus ſanguine, dignae ſumus habitae, quae fame pereamus!Veluriam habet Dionyſius. Volumniā Plutarchus. Audite Matrem vestram, Chriſti ſponſam, ad veſtra genua provolutam, omni que ſplendore exutam, tanquamillam Coriolani: (ſive Veturiam, ſive Volumniam)—En inter Belluas quaedam beneficiorum reciprocatio: Et ego unailla mater, quae nihil apud meos vel Precio, vel Prece, vel Authoritate poſſim. Eóne ego Primogenitos meos Concêpi, conceptos fovi, fotos peperi, partos enutrivi, enutritos inſtruxi, & inſtructos fratribus praefeci, ut mutuis ictibus aliquando occumberent? Audite Patrem veſtrum —Ego vobis, veſtriſ que filijs de victu & veſtitu proſpexi, corviſ que priùs paſcendi partes mandavi, quàm quae ad victum unquam deſiderarentur: Et vos filios meos (Summae mihi curae cordique) non Paſcetis? 1. Reg. 1. Pſ.46.Audite Dominum veſtrum —En ego vobis (aliquando Lupis) ſanguinem non potui non impendere meum: Vos verò ovibus meis veſtriſque debitam curam denegabitis?
Quid praeſtolamur (Fratres?) Clamant Greges noſtri —Si Amatis, Paſcite. Clamat Sponſa Chriſti, —Si Amatis, Paſcite. Clamat Aeternus Deus, Chriſtuſ que noſter—Si amatis Fratres veſtros, ſi nomen meum, ſi animas veſtras, Paſcite. Nolite tantae & Gregis, & Matris, & Patris, & Salvatoris voluntari deeſſe: Sed omni fide, officio, miſericordiâ adducti, ita Paſcite, ita vivite (Academici) Ita agite, ut nullo vel malo vel modo contaminetur gaudium veſtrum. Sed eò foelicitatis olim aſpiretis, laboribus perfuncti, quae nullis communibus temporibus ſit interpellanda.
At que haec de Praecepto. Quae in alteram partem meditata & dicenda habui non ita pauca, perpetuo potiùs involvam ſilentio, quàm vobis moleſtiam ulteriùs creavero.
Faxit Deus, ut ità cum Petro Paſcamus Patiamur que ut ita in noſtra omnes incumbamus officia, ut cum Coelo terras aliquando commutemus, & tanquam ſtellae fulgeamus, per Chriſtum Jeſum Dominum noſtrum; Cui cum Patre benigniſſimo, Spiritu ſanctiſſimo, Deo beatiſſimo ſit omnis Honor, & Gloria in Secula. Amen.
FINIS.
Errata.
Pag 2. lin. 30 lege duo. p. 5. l. 18. nobis, in mar. l 7 cum. P. 6. l. 19. ſectanti. p 8. l. 2 proprium l. 17. Paſtor es.l. 28. noſtrum. l. 29. attendebant. p. 9. l. 12. inultam. p. 12. l. 11. venereis. l. 19. veſtram. p. 14. l. 9. paſcat. p. 19. l. 7. habete. l. 10. ſuper…is. p 22. l. 3. ſuadet. l. 11.1 epoſitum. in Epiſt. lege. ORNATISSIMO VIRO.
End of the text · Robert Harris, Several Sermons (1654)