Sermons Preached Upon Sundry Occasions, Thesis 1
Theſis. Tota Chriſti juſtitia credentibus imputatur ad juſtificationem.
JUſtificationis doctrinam ſolitus erat olim Lutherus Articulum ſtantis aut cadentis Eccleſiae nominare: cujus dicti veritatem utinam Haereticorum, quotquot per retroacta ſecula fuêre, aut jam nunc ſunt, omnium iniquiora conamina plus ſatis non comprobâſsent; quibus, quò faciliùs Eccleſiam Reformatam funditùs evertant & Religionem noſtram, altiùs radices agentem, ex hominum animis radicitùs evellant, in hanc juſtificationis arcem, quaſi totius fulcrum & propugnaculum, ſolenne ſemper fuit totam convertere argumentorum molem & ingeniorum aciem, hanc praecipuè imputationis juſtitiae Chriſti Acropolin Sociniani, Remonſtrantes, & Pontificii totâ vi aggrediuntur, &, quam argumentis & rationibus peſsundare non poſſunt & labefactare, calumniis onerant & dicteriis inſectantur, quae ſingula ſi recenſerem, & patientiae veſtrae laſsitudinem, & piis auribus nauſeam & taedium crearem. Pontificii, ad unum penè omnes, hanc juſtitiam imputativam ut putativam & imaginariam ſugillant. Bellarminus (tom. 4. c. 7. l. 2.) imputationis dogma ut foreign, quod nullum in Scripturis aut Patribus teſtimonium habeat, ut non neceſſarium, ut abſurdiſsimum, ut rectae rationi contrarium inſectatur. Ingenioſus iſte nequam Caſtellio, in Tractatu de Juſtificatione, hanc imputativam juſtitiam ut imaginariam, pag. 17. ut inane nomen juſtitiae, pag. 31. ut carni ſuavem calumniatur. Leſſius, ejuſdem farinae homuncio, in conſultatione de Relig. conſideratione 3. inter alios noſtrae Religionis Articulos pietati (uti contendit) contrarios, hunc de juſtitia imputata enumerat, quaſi neceſſe eſſet ut omnem Dei timorem excutiant, dum docent (ipſius ſunt verba) per fidem peccata non imputari, quantumvis ea ſunt multa vel magna. Andradius eam vocat amentiſſimam inſaniam, pag. 477. in defenſione fidei Tridentinae. Sanderus dicit hanc imputationem officere gloriae Dei & Chriſti. Salmero rejicit ut ſuperfluam, ut ſuperbiae matrem, quia, inquit, ponit ſervos Domini ſui gloriam uſurpare. Rainoldus eam vocat Mathematicum ſolifidivum commentum, p. 324. contra Whitakerum noſtrum. Quin inſuper eos omnes anathematis fulmine percutit conventus Tridentinus (ſeſſ. 6. can. 10.) qui dixerint homines per juſtitiam Chriſti formaliter eſſe juſtos. At in hanc Chriſti juſtitiam paulò iniquiores extiterunt, jurati illi Chriſti hoſtes, Sociniani. Socinus ipſe parte 4. c. 4. de Chriſto Servatore, commentum vocat juſtitiae Chriſti nobis imputatae, quam nec Moſes nec Paulus nè ſomniavit quidem; cap. 1. ejuſdem libri, Commentum, inquit, ut valde abſurdum atque impium, ità intolerabile; c. 8. Non ipſis ſolùm ſacris litteris, ſed rationi planè repugnat; & cap. 1. dicit nos huic opinioni adhaerere cum ſalutis noſtrae diſcrimine, adeò foeda atque execrabilis eſt, ut peſtilentiorem errorem poſt homines natos extitiſſe non credam. Smalcius, Magiſtrum ſecutus, hanc doctrinā vocat Satanae impoſturā. Horum veſtigia premunt Remonſtrantes, unum pro omnibus accipite Epiſcopium, qui, concione ſecundâ, pag. 437. de cauſis incredulitatis Judaeorum, tria enumerat doctrinae noſtrae capita, viz. Trinitatis, abſolutae praedeſtinationis, & juſtificationis per juſtitiam Chriſti, quae impedimento eſſe Judaeis & offendiculo ait, quò minùs fidem Chriſtianam amplectantur, quaſi per hanc juſtitiam imputativam actum eſſet de legis obedientia & ſtudio bonorū operum; & reverà, inquit, ità ſe res habet: & poſſet certè Apoſtolus & viro Arminiano & Judaeis ſatisfacere, qui ſaepius de induſtria juſtificationis doctrinam ab hac criminatione liberat, ad Rom. 3. 31. Legem igitur inutilem reddimus per fidem? abſit, imò legem ſtabilimus; & cap. 8. 4. dicit Apoſtolus per Chriſti juſtitiam legem in nobis compleri.
Audiviſtis, Academici, homines ad convitia ingenioſos ſatis, qui fortiter calumniari didicerunt, ut tandem aliquid haereat. Aggredior quaeſtionem, uti perſcentiſcitis, criminationibus vexatam, calumniis onuſtam & penè obrutam; quae efficere potuiſsent, ut cauſae praevaricarer, niſi praeluxiſſet mihi Scripturae lumen, quo, vel in theſi, vel inter diſputandum, totam illam calumniarum noctem, quam huic veritati offundunt hujus ſeculi tenebriones, diſcutere nullus dubito. Quinetiam gratiam divinam & miſericordiam, quâ, cùm primaevâ juſtitiâ excideramus, vicariam hanc Chriſti justitiam credentibus nobis praeparavit, acceptat, ac in juſtitiam imputat, ex intimo corde non poſſum non ſuſcipere & amplecti: neque facilè mihi perſuaſerim veritatem ex eorum partibus ſtare, qui ſuae quaſi diffiſi cauſae mallent aeliorum opiniones vellicare & contumeliis proſcindere (quae Socinianorum in ſingulis Religionis capitibus conſuetudo est) quàm ſuam argumentis evincere & ſtatuminare. Aſſero igitur (obtrectantibus licèt Haereticis) totam Chriſti juſtitiam imputari credentibus ad juſtificationem: Quam ut feliciùs veritatem explicem, proponam
1. Terminorum explicationem; 2. Quaeſtionis ſtatum; 3. Concluſiones & argumentorum momenta. Quae ſingula eâ, quam rei majeſtas patitur, brevitate, &, quam noſtra tenuitas, perſpicuitate abſolvam. Quod ad terminos attinet:
Primò, per juſtitiam Chriſti intelligi velim non eſſentialem illam & Oſiandricam Chriſti, viz. quâ Deus eſt, ſed mediatoriam, quâ foreign Mediator & Sponſor noſter extitit, quae ſaepius in Scriptura vocatur juſtitia Dei, ut Rom. 1. 17. & 10. 3. viz. vel ratione gratuitae donationis, & acceptationis, quippe quae ſola in judicio Dei valet, vel perfectae adaequationis ad divinam voluntatem, vel revelationis, quippe de qua acutiſſimi Philoſophi nè ſomniârunt unquam, vel originis, quippe à Chriſto praeſtita, qui & Deus & homo erat, vocatur juſtitia Chriſti ſubjectivè, juſtitia fidei Phil. 3. 9. inſtrumentaliter & objectivè, de quo fuſiùs agemus poſteá.
Secundò, terminus iſte tota non ſumitur in quaeſtione extenſivè, & quoad meriti & efficaciae latitudinem, ità enim unicuique credenti non imputatur, ſed limitatè, ut pretium particulare, & quantum credentis poſtulat neceſsitas. Unde obiter conſtabit quàm inanis eſt iſta Bellarmini calumnia, quâ hanc imputationem proſequitur, quaſi nos nimirum Chriſto pares & ex aequo juſtos eſſe exinde ſequeretur, & verè nos dici poſſe Redemptores & Mediatores: In promptu eſt reſponſio, viz. Justitiam Chriſti quam longiſsimè ſuperare Adami, omniúmque creaturarum juſtitiam, & ejus ſatisfactionem & mortem eſſe univerſale omnibus credentibus redemptionis pretium, at fide recipi ſolùm, in quantum ſufficit ad particularis hominis juſtificationem; perinde cum Chriſto juſtos credentes dicimus, quoad veritatem, non quantitatem & ſubjectum; deinde Mediator est nomen officii, cujus nos participes non ſumus, ſed juſtitiae ex actibus mediatoriis reſultantis. Per totam igitur juſtitiam intelligimus tum activam, impletionem viz. legis à Chriſto praeſtitam, à cujus exactiſsima obedientia nè tantillum per totam vitam deflexerit, tum paſsivam, per quam intelligi velim non nudam corporis mortem, cui tamen in Scriptura ſaepius juſtificatio noſtra Synechdochicè & foreign attribuitur, utpote extremae obedientiae complemento, ſine qua nihil nobis obedientia Christi profuiſſet (utpote quam lex violata indiſpenſabiliter vel à peccatore vel ſponſore poſtulabat) ſed totam Chriſti humiliationem, ipſam formae humilis & ſervi aſſumptionem, omnésque & corporis aerumnas animique dolores, quos à primis incunabulis ad glorificationem uſque pertulit, quos noſtro loco ferebat, ut per utramque juſtitiam tum mandatis tum minis legis omni ex parte ſatisfiat. Ne que eſt quare habitualem ſeu originalem Chriſti juſtitiam, quâ tota humanitas Chriſti à prima conceptione perfuſa erat, à juſtificatione noſtra (quod nonnulli faciunt Theologi) excludamus, cùm haec nativae noſtrae corruptioni, uti activa peccatis actualibus, & paſſiva poenis, quas commerueramus & ex rigore legis luere debuiſſemus, aptiſsimè reſpondeat. Monendum hic eſt hanc diſtinctionem eſſe modalem, ſeu eiuſdem rei in diverſas conſiderationes, quippe & impletio legis & perſolutio poenarum unicam de integro conſtituunt juſtitiam quâ juſtificamur, ad quam non valet ipſa Chriſti paſsio, niſi ut voluntariè ſuſcepta & praestita, & in tantum activae nomen meretur, foreign—inquit Apoſtolus, Phil. 2. 8.
Tertiò, Imputatur] Imputationis naturam apertiſsimè explicat Davenantius; Res imputantur (inquit p. 372.) quando illarū intuitus & reſpectus valent nobis ad aliquem effectum aequè ac ſi à nobis aut in nobis eſſent: ità ex intuitu noſtri peccati, quod Chriſto imputabatur, cum Chriſto Deus egit, licèt innocentiſsimo, ac ſi reverà peccator fuiſſet: ità imputatâ nobis Chriſti justitiâ, nobiſcum agit Deus ac ſi juſti eſſemus. Ex intuitu activae obedientiae nos reſpicit, ac ſi propriis perſonis legem impleviſſemus; & ex intuitu paſſivae, ac ſi poenas peccato debitas dediſſemus. ideóque per juſtitiam Chriſti imputatam nihil aliud intelligimus quàm eam donatam nobis & applicatam ad ſpiritualem aliquem effectum producendum; uti perſolutio debiti à ſponſore ſacta à creditore ità debitori imputatur, ut ejus reſpectu debitorem manumittit, perinde ac ſi ipſe ſolviſſet debitum. Huic reſpondet verbum Graecum foreign, de quo, mirum quantas! Pontificii rixas movent: ſed, modò rem tenemus, abſint foreign, quibus vestra vetat patientia nè longiùs immorarer. Hinc obiter conſtare poteſt, quàm protervè & malitiosè nobiſcum agunt Pontificii, quaſi imaginariam ſolùm poneremus juſtitiam, ut juſtificationis noſtrae materiam coram Deo; & imputationem, nudam ſolummodo exiſtimationem, quod in nos urget Bellarminus, qui ſemper opponit verè & imputativé: & Caſtellio noſtros exagitat Theologos ut Chriſti modeſtiâ, vel opinione modeſtos nos eſſe, ut Chriſti juſtitiâ juſtes; pag. 32. Abſurdiſsimum viz. exiſtimant, aliquem alienâ juſtitiâ juſtum fore. At merae hae nugae ſunt, & deliria: non enim aſſerimus nos juſtos juſtitiâ prorſus alienâ, ſed quae verè ſit nostra, veritate imputationis, licèt non inhaeſionis: & hanc imputationem eſſe exiſtimationem, cui veritas in re ipſa reſpondet; & hanc juſtitiam realiter fieri noſtram; 1. donatione; 2. promiſſione; 3. acceptatione Dei; 4. applicatione fidei, quae realis eſt, non putativa: haec imputatio cauſam habet realem, Dei viz. foedus & voluntatem; fundamentum reale, nimirum Chriſti perfectiſſimam obedientiam noſtro loco praeſtitam, & à nobis propter noſtram cum Chriſto unionem participatam; ob quam justi habemur coram Deo, non quidem inhaeſivè, ſed per habitudinem ad Chriſtum, cujus justitia fit nostra ex parte Dei per imputationem, ex parte noſtra per fidem: ideò additur in quaestione
Quartò, Credentibus] Qui terminus quadruplicem habet emphaſin & vim in praeſenti quaestione.
Primò, ut dicat inſtrumentum: non enim dicimus fidem juſtificare formaliter cum Socinianis, neque diſpoſitivè ſolùm cum Pontificiis; ſed per medium inſtrumenti, non quidem naturalis, ſed ex divina ordinatione, quâ ex ſumma ſapientia inſtituebat hoc juſtificationis medium, viz. fidem, quae paſsivam & receptivam habet aptitudinem reſpectu objecti justificationis prae aliis omnibus virtutibus.
Secundò, ut dicat actum fidei: non enim amplector Maccovii ſententiam, aſſerentis, fidem habitualem illud eſſe, quo juſtificamur, pag. 770. quia fides non aliter juſtificat quàm relativè, & connotativè ad objectum; aliter enim ſuo merito, propriâque virtute justificaret, ast notum est, habitus nullum dicere reſpectum ad objecta, niſi mediantibus actibus. Unde obiter etiam monere poſsim, me nihil de infantum justificatione impraeſentiarum determinaturum, quippe quibus justificationis privilegium modo quodam latentiori communicatur.
Tertiò, ut dicat momentum juſtificationis noſtrae; viz. quamprimùm in Christo credimus: non enim iis aſſentior, qui juſtificationem ponunt fidei antecedaneam, nimirum, vel ab aeterno, vel pretii per Chriſti mortem perſolutio, vel ab ipſo tempore quo Chriſtus promiſſus nobis est in Mediatorem, Gen. 3. 15. quae Maccovii opinio eſt, qui fidem non aliter juſtificare exiſtimat, quàm quoad ſenſum nostrum, quòd nimirum fide cognoſcimus, & ſentimus nos eſſe juſtos coram Deo, pag. 792. quippe Scriptura judicat omnes, ut filios irae, antecedenter ad fidem, Epheſ. 2. 3. quid? quòd opera, aliaeque virtutes, ut juſtificationis foreign, nos juſtos declarant coram Deo. Agnoſcimus virtualem juſtificationem, quoad praeſcientiam & voluntatem divinam ab aeterno, meritoriam pretio perſoluto, at actualem & formalem juſtificationem antecedenter ad fidem non agnoſcimus. Neque enim decretum juſtificationis eſt ipſa juſtificatio, neque ad hanc ſufficit pretii datio: quo modo noſtram Socinus deridiculo habet fidem, quaſi fide diceremus nos credere dari, quod jam à Chriſto datum eſt, (p. 4. c. 3.) cùm tamen nos profitemur fide opus eſſe, non ad ſolutionem ſed ad applicationem: non eſt idem juſtitiam imputari, & Chriſtum pro nobis juſtum eſſe: quae duo tamen Socinus peſsimè confundit, qui arguit à poſitione ſatisfactionis ad negationem imputationis, licèt enim priùs per Chriſtum parta eſt juſtitia, nobis tamen non cedit in juſtificationem, priuſquàm fide applicamus. Res ſimili conſtabit: ut quis debitor abſolvatur, requiritur 1. ut ſponſor perſolvat debitum. 2. ut creditor in ea acquieſcat. 3. ut debitor eandem ſolutionem acceptet, & ſibi propriam faciat: ità ut nos rei peccatores abſolvamur à reatu, & juſtificemur, non ſolùm requiritur perſolutio debiti, à Chriſto facta, ſed deſideratur inſuper acceptatio, & imputatio Patris, & applicatio fidei: hinc eſt quod ſaepiſsime juſtificatio fidei aſcribitur, Rom. 5. 1. & paſsim in Scripturis; & quouſque increduli manemus, ira Dei dicitur ſuper nos manere, Joan. 3. 36.
Quartò, ut deſignet identitatem juſtificationis ſub utroque Teſtamento, contra Socinianum iſtud dogma, De fide in Deum ſub Veteri, & in Chriſtum ſub Novo Teſtamento: Cùm tamen Apoſtolus ad Rom. 4. cùm ver. 3. dixiſſet, Abrahamum credidiſſe, & imputatum eſſe ei ad juſtitiam: verſibus 23, 24. addit, Scriptum hoc eſſe propter nos, quibus futurum eſt, ut imputetur ea. Unde luculenter conſiat, eundem modum per eandem fidem utrobique factam peccatoris juſtificationem, qui ultimus quaeſtionis terminus.
Quintò, Ad juſtificationem:] hoc eſt, ut ejus juſtitiae participes facti credentes, & pro juſtis à Deo habeantur; & peccatorum remiſsionem recipiant, ità ut huius intuitu, Deus eos & à peccatorum reatu abſolvat, & juſtos pronunciet: (haec enim juſtificationis vox includit, ut infrà patebit). Non diſsimulandum eſt, ortas hac etiam de re inter noſtros Theologos controverſias; dum alii remiſsionem peccatorum aſſerunt eſſe effectum imputationis juſtitiae paſsivae, ut Piſcator, & qui eum ſequuntur: alii utriuſque juſtitiae effectum eſſe contendunt, ut Calvinus, & Chamierus, p. 193. de quibus infrà erit opportuniter determinandi locus. Interea haec ſufficiant ad terminorum explicationem. Quaeſtionis ſtatum iam aggredior.
Quatuor praecipuas & celebriores obſervavi de imputatione Doctorū Sententiae quatuor de Juſtificatione. Sentent. 1.ſententias. Prima eſt eorum, qui ſatisfactionis, & meriti Chriſti ultrò agnoſcunt imputationem, non autem ut ſit noſtra coram Deo juſtitia. ſed ut valeat ad impetrandam juſtitiam inhaerentem, quâ formaliter juſtificemur: haec Bellarmini, & recepta eſt Pontificiorum ſententia.
Secunda eſt eorum, qui omnem juſtitiae Chriſti imputationem de medio Sentent. 2.tollunt: ſed fidem volunt eſſe ipſam juſtitiam imputatam (loco illo Apoſtoli ad Rom. 4. 4. foreign intellecto) quam ex divina acceptilatione perinde valere aiunt cum juſtitia perfecta, & legi omnimodè adaequatâ. Audite ipſum Socinum, lib. 4. c. 4. de Servatore: ubi rationem exhibens quare fides dicitur imputari Abrahamo: Quia, inquit, Deo viſum eſt fidem noſtram juſtitiae loco nobis ducere: & cap. 8. Non aliam, inquit, praeterea imputationem in ſalute noſtra aeterna intervenire agnoſcendum, quàm pro juſtis haberi à Deo, quicun que ex Chriſti praeſcripto, ipſi ex animo obedirent. Confundunt viz. Sociniani fidem cum obedientia. Smalcius diſp. 4. contra Fratzium, Licèt, inquit, fides noſtra non mereatur vitam aeternam, tamen Deus ità in ea acquieſcit, ac ſi vitam aeternam mereatur. Cui ſententiae affine eſt illud decantatum foreign credere Arminianorum, hoc ſolùm (quantum ego intelligo) cum diſcrimine: quòd Arminiani agnoſcunt juſtitiam Chriſti ut cauſam meritoriam, quam Sociniani prorſus repudiant. Ipſum, ſi placet, audite Arminium, Epiſt. ad Hypol. Dico, inquit, fidem imputari propter Chriſtum & juſtitiam ejus: In qua enuntiatione fides eſt objectum imputationis, Chriſtus verò, & obedientia ejus eſt cauſa juſtificationis impetratoria, & meritoria, quia Chriſtus cum obedientia ſua eſt objectum noſtrae fidei, & non objectum juſtificationis, & imputationis divinae, quaſi Deus nobis Chriſti juſtitiam imputat ad juſtitiam, quod fieri nequit. Haec Arminius.
Tertia eſt eorum, qui Chriſtum ſatisfeciſſe, & mortem noſtro loco ſubiiſſe Sentent. 3.exiſtimant, ità ut haec loco juſtitiae nobis imputatur, cujus conſequens ponunt peccatorum remiſſionem, in qua ſola ſtatuunt juſtificationem noſtram: noſtro autem loco Chriſtum legem impleviſſe, vel ejus obedientiam activam imputari ad juſtitiam prorſus negant. Haec Piſcatoris, Forbeſii, Wottoni, Windelini, Hammondi, aliorúmque opinio eſt. Hi ſcilicet, dum pro veritate militant, inſutilem juſtitiae Chriſti togam dilacerant, & dividunt; dum Sociniani & Pontificii propriis ſuperbiunt iuſtitiae pannis: ipſi Sociniani, licèt utriuſque imputationem negant & rident, in activam tamen vehementiùs invehuntur: multò magis quàm poenarum perſolutio deteſtanda eſt Chriſti juſtitiae imputatio. Verba ſunt Socini, cap. 4. lib. 4. de Servatore.
Quarta eſt eorum, qui utriuſque juſtitiae imputationem propugnant, & Sentent. 4tuentur, & quòd utra que ſit noſtrae juſtificationis materia coram Deo, & eodem prorſus modo imputata credentibus, ideò, Deus ut reſpicit credentes in Chriſto moriente, quaſi ipſi dediſſent poenas; ità in eodem Sponſore Chriſto, legem adimplente, quaſi ipſi perfectè impleviſſent, & utraque ſimul ad perfectam justificationem imputatur. Fatentur quotquot ſunt Theologi activae obedientiae neceſsitatem. Sociniani, ad exemplum. 2. Alii, ut ſit conditio requiſita in perſona Mediatoris & Sacerdotis. 3. Ut ob hanc ſincera noſtra obedientia grata Deo ſit, & accepta: ità Hammondus. 4. Ut ſit noſtra coram Deo juſtitia à Deo donata loco noſtro praeſtita, & fide apprehenſa & applicata: haec doctiſsimorum Theologorum mens eſt, & ſententia; Chamieri, Maccovii, Scarpii, Polani, Riveti, Gomari, Dounami, &c. et, unius inſtar omnium, Davenantii. Quibus ego inpraeſentiarum meum adjicio calculum, dum aſſero, Totam Chriſti juſtitiam credentibus imputari ad juſtificationem. Haec breviter et ſuccinctè de quaeſtionis ſtatu: ſequuntur quatuor concluſiones pari brevitate diſcutiendae.
Prima Concluſio. Juſtitia noſtra non valet ad juſtificationem coramConcluſ. 1. Deo. Cùm autem ea duplex eſt, Habitualis, ſive inhaerens; Actualis et exercita: utramque excludimus ab aliqua cauſalitate, ſive efficiente, ſive formali in noſtra juſtificatione. In hac concluſione litem intendimus Pontificiis, qui Concilium Tridentinum ſequuti, juſtitiam inhaerentem et operum ſtatuunt juſtificationis noſtrae cauſam coram Deo, dum noſtram de imputatione doctrinam vellicant; ac ſi omnē prorſus juſtitiam inhaerentem, et ſtudium ſanctitatis inane redderet, et fruſtraneum. Hoc jacto priùs fundamento, procedit tota Caſtellionis diſputatio de juſtificatione, qui (quaſi nos omnem realem juſtitiam de medio tolleremus) dicit, pag. 13. Hoc oſtendere Chriſti vel infirmitatem, ſi non poſſet; vel malignitatem, ſi non vult nos inhaerenter & verè juſtos efficere.
Eâdem noſtram onerat ſententiam calumniâ Socinus, lib. 4. cap. 4. de Servatore: Ut ſalvi ſimus, inquit, non neceſſe eſt, ut à vitiis verè abſtineamus, ſed ut abſtinuiſſe cenſeamur. Ut utrique calumniae occurramus, has breviſsimè propeno Theſes et Theoremata.
Primò dicimus, Inſeparabiliter conjunctam eſſe juſtitiam imputativam,Theſis 1. et inhaerentem: et Chriſtum ſimul factum eſſe credenti et juſtificationem et ſanctificationem, affirmante Apoſtolo, 1 Cor. 1. 30.
Secundò dicimus, Fruſtra & temerariè ſibi dejuſtitia Chriſti adblandiri, Theſ. 2.qui ſanctitati operam non dat, & ſtudio bonorum operum: quippe fidem iſtam, quâ Chriſtus apprehenditur, profitemur cum Apoſtolo eſſe operantem per charitatem, Gal. 5. 6.
Tertiò dicimus, Per utramque juſtitiam, inhaerentem viz. & imputatamTheſ. 3. nos verè juſtos denominari: hâc relativè & perfectè, illà inchoatè, ſubjectivè, & imperfecté.
Quartò, Agnoſcimus juſtitiae inhaerenti & actuali ſuam conferri mercedem, Theſ. 4.non autem ex merito ſed ex gratia.
Quintò, Fatemur hanc juſtitiam valere ad nostram juſtificationem Theſ. 5.coram hominibus, quippe quae fructus, & foreign eſt juſtificationis; licèt non coram Deo: quam distinctionem apertiſsimè innuit Apostolus, Gal. 3. 11. foreign: operibus legis declarativè justificari coram hominibus nuſpiam negat Apoſtolus.
Sextò dicimus, Hanc juſtitiam Deo placere & gratam eſſe, non autem Theſ. 6.ex ſuo merito & dignitate, ſed ut effectus Spiritûs, & ex gratia Dei, ob meritum, & juſtitiam Mediatoris.
Septimò, Agnoſcimus juſtitiam operum eſſe ornamentum converſationis,Theſ. 7. neceſſaria antecedentia ſalutis, fructus fidei juſtificantis, cui tum ex legis, & voluntatis divinae obligatione, tum ex debito gratitudinis ſtudere debemus. Interim,
Octavò, Negamus hanc juſtitiam eſſe formam noſtrae juſtificationis, Theſ. 8.vel eam, ob quam Deus nos justos pronuntiat, & ad vitam aeternam acceptare dignatur. Idque hoc duplici ducti argumento:
1. Haec ſententia Pontificiorum repugnat & voci, & naturae juſtificationis, Arg. 1 quae paſsim in Scripturis deſignat forenſem, & judicialem abſolutionem, & acceptationem, non infuſionem inhaerentis juſtitiae: ſi enim hoc prae ſe fert juſtificatio, opus Deo gratum proculdubio efficeret, quàm quod gratiſsimum, qui impium juſtificaret, qui tamen, Prov. 17. 15. dicitur eſſe abominationi Jehovaeh. Pontificiis etiam repugnat vis vocis Graecae foreign, quae ſemper denotat ſententiae pronuntiationem, non juſtitiae infuſionem, utpote quae in Scripturis opponitur foreign, in judicium vocare, & condemnare; at quis ſanus affirmaret condemnationem eſſe injuſtitiae infuſionem, & non potiùs morti adjudicationem, cui cùm ex diametro opponitur juſtificatio, neceſſariò deſignat non infuſionem, ſed abſolutionem à reatu, & acceptationem ad vitam.
II. Non valet noſtra justitia ad juſtificationem coram Deo, quia …a Arg. 2 omnia, quae in ea juſtitia, quâ poſsimus in conſpectu Dei juſtificari, requiruntur, in nostra quali quali juſtitia deſiderantur. In ea enim, quâ quis juſtificari potest, justitia requiritur:
1. Omnimoda & abſolutiſsima perfectio, quam poſtulat tum Dei ſanctitas, tum legis indiſpenſabilis obligatio.
2. Adaequatio ad legem, & voluntatem divinam: eáque tum, 1. Extenſiva, tum ratione objecti, praeceptorum viz. & negativorum, quibus opponuntur commiſſionis peccata; & affirmativorum, quibus repugnant omiſſiones; Apostolus enim eum reum factum eſſe omnium pronuntiat, qui in uno impegerit, Jacob. 2. 10. tum ratione temporis & durationis. Ei enimvero, qui ſemel à legis norma aberraverit, ut per legem juſtificetur impoſsibile prorſus eſt, quippe qui, juxta legis rigorem & ſententiam, morti et condemnationi adjudicatur, Gal. 3. 10. neque poteſt nostra perfectiſsima juſtitia injuriam divinae Majeſtati per minimam legis tranſgreſsionem illatam compenſare. 2. Intenſiva, ratione ſubjecti, ut fiat toto corde, et totâ animâ, ut nè tantillum à debita intenſione deficiat: nullibi autem reperiri tam perfectam juſtitiam, ut pleniſſimè demonſtremus, fidenter appellamus Scripturas, et ſanctiſsimorum hominum conſcientias. Scripturae eum mendacem pronuntiant, qui ſe peccatum habere non dixerit, 1 Joan. 1. 8. Suppoſito autem vel ſemel commiſſo peccato, perfectiſsima noſtra obedientia ejus reatum tollere non poteſt: quid? quòd juſtitia noſtra inhaerens reliquiis peccati foedatur, et juſtitia operum plurimis laborat infirmitatibus, foreign, inquit Apoſtolus, Jac. 3. 2. Quòd ſi Sanctorum experientiam atteſtamur, Davidem videre est Dei ſeveritatē ſeriò deprecantem, Pſal. 143. 2. Nè congrediaris, inquit, in judicio cum ſervo tuo, nam non eſſet juſtus coram te ullus vivens. Paulum habemus ſe confitentem peccatorum maximum, 1 Tim. 1. 15. Imò ſe fatetur exindè non juſtificari, licèt nullius rei ſibi conſcius eſt, 1 Cor. 4. 4. Jobum, Danielem habemus in Scripturis peccata ſua confitentes: Paulum ſaepius justitiae ſuae renuntiantem, Phil. 3. 8, 9. Imo totam Eccleſiam legimus, ſuam astimantem justitiam, ut panniculum abjectiſſimum, Iſa. 64. 6. Imò, ipſos testes advocamus adverſarios, qui non auſi ſint in ſua juſtitia coram tribunali Dei ſe ſiſtere. Notum eſt illud Bellarmini, Tutiſſimum eſt, &c. At multiplex habent adverſarii refugium: Pontificii dicunt, Scripturas à juſtificatione excludere ſolùm opera legis Caeremonialis, vel à natura praeſtitas. Cui opinioni repugnat quod Apoſtolus opera credentis Abrahami à juſtificatione removet, ad Rom. 4. 3. At Chriſti merito debemus (inquiunt Pontificii) quòd haec juſtitia valeat ad juſtificationem; at hoc reverà elevat meritum, & juſtitiam Chriſti, quaſi ad noſtram redemptionem per ſe non ſufficeret. Confugiunt denique ad acceptilationem divinam, quaſi propter Chriſti juſtitiam Deus noſtram, imperfectam licèt juſtitiam, loco perfectae haberet; quae opinio neceſſariò ponit, vel legis, ex parte ſaltem, abrogationem, quaſi eam, quam priùs, juſtitiam non poſtularet; vel Deum inſinuat fallibilis judicii, & falſae exiſtimationis, quippe qui imperfectam loco perfectae juſtitiae duceret, quod parùm abeſt à blaſphemia, Rom. 2 2.
Concluſio ſecunda. Juſtificatio peccatoris coram Deo fit per imputationemConcluſ. 2. juſtitiae: cujus concluſionis veritas ex antedictis patet; quippe cùm inhaerens juſtitia impar ſit ad hunc effectum producendum, opus erit juſtitiâ alienâ, & nobis imputatâ: tertium enim juſtificationis modum Adverſariorum acutiſsimi excogitare non potuerunt. Haec concluſio contra eos militat, qui juſtificationis naturam in ſolitaria & nuda peccatorum remiſſione ponunt, quae Piſcatoris ſententia eſt, & aliorum, quotquot ſunt, omnium, qui activae Chriſti obedientiae imputationem negant. Ultrò fatemur, peccatorum remiſsionem eſſe partem juſtificationis integrantem, & cum imputatione inſeparabiliter conjunctam, at ſolam remiſsionem ad noſtram juſtificationem ſufficere negamus; tum quia Scripturae ſaepiùs loquuntur de remiſsione & imputatione, ut diſtinctis per Chriſtum impetratis, & collatis beneficiis: ut videre eſt ad Rom. 4. 7, 8. uti olim de Chriſto Daniel prophetavit: fore viz. ut expiet iniquitatem, & adducat juſtitiam perpetuam, Dan. 9. 24. Neutra per ſe valet ad noſtram juſtificationem & ſalutem. Poenae, quam commeruimus, reſpondet peccatorum remiſſio; culpae, quam contraximus, iuſtitiae imputatio: per remiſſionem tollitur obligatio ad mortem; per imputationem communicatur juſtitia ad vitam: remiſſio liberat à damnatione; imputatio juſtitiae dat jus ad ſalutem: remiſſio efficit non injuſtos, imputatio verè juſtos, quod indiſpenſabiliter requiritur, ut vitam aſſequamur: remiſſio peccati reatum tollit, non maculam; haec autem ut removeatur neceſſum eſt, priuſquam poſsidere poſſumus istud coeleſte regnum, in quod non intrabit quidquam, quod inquinat, Apoc. 21. 27. Ipſi Adamo vitam non debebatur, ex eo quòd reatûs expers fuit; ſed ex perfectae obedientiae, & perſeverantis juſtitiae conditione. Cujus in Protoplaſto defectum ſequuta eſt, & in totam poſteritatem derivata, & obligatio ad omne genus mortem, omnisque juſtitiae privatio. Cui duplici malo medetur peccatorum remiſſio, quae tollit obligationem ad mortem, & juſtitiae imputatio, quae primaevae rectitudinis & perfectae obedientiae locum & vim ſupplet. Supponamus hominem per non imputationem peccatorum reſtitui in priſtinum ſtatum, quo culpâ vacabat, & unde per peccatum exciderat, at in iſto ſtatu deſiderabatur inſuper perfecta & illibata ſanctimonia, & legis impletio (quam etiamnum ad vitam aeternam poſtulant Dei ſanctitas, legis obligatio, coeleſtis haereditatis conditio, & qualitas) quam cùm nos praeſtare non poſſumus, opus erit alterius, Mediatoris viz. juſtitiâ imputatâ, quâ coram Deo juſti habeamur, & ad vitam aeternam acceptemur; quod fit, non ſolùm adoptionis jure, & titulo; ſed juſtificationis, quam ideo vocat Apoſtolus foreign, Rom. 5. 18.
Concluſio tertia. Juſtificatio peccatoris fit per imputationem juſtitiaeConcluſ. 3. Chriſti: quam imputationem acriter impugnat Bellarminus, lib. 2. cap. 7. de juſtificat. & quaſi foreign dogma uno ore clamitant Pontificii, & Sociniani. Paucis igitur videamus, quibus & Scripturae teſtimoniis, & rationum momentis statuminari poteſt haec ſententia. Paſsim depraedicat Scriptura illam juſtitiam noſtram, & nos in ea juſtos pronuntiat, quod aliter quam per imputationem fieri foreign prorſus & impoſsibile. Hinc Chriſtus factus dicitur credentibus foreign, 1 Cor. 1. 30. non inhaerenter, vel effectivè ſolùm, illud enim in proximo termino exprimitur, cùm Christus factus nobis dicitur foreign ſanctificatio: beatum eum depraedicat David, cui Deus juſtitiam imputat, uti ab Apoſtolo citatur, Rom. 4. 6. Non noſtram intelligit Apoſtolus, quippe imputari dicitur foreign, abſque operibus; & Deus juſtificare dicitur foreign, v. 5. ergo non ex propriae juſtitiae intuitu. Ità Rom. 5. 18. dicimur juſti conſtituti foreign, ſive unius hominis, viz. Chriſti; vel unam juſtitiam, hoc eſt, perfectam & conſummatam intelligamus perinde eſt, quippe utroque modo Chriſti imputatam juſtitiam deſignat: Ità 2 Cor. 5. 21. fieri dicimur foreign, non inhaerenter in nobis, ſed in Chriſto imputativè, hinc ſaepius repetita Prophetarum vaticinia de Chriſto, juſtitiâ noſtrâ, Jer. 33. 16. 23. 6. &c. Hinc etiam juſtificatio per Chriſtum ſemper opponitur operibus legis, & juſtitiae noſtrae: quid? quòd ea, quâ juſtificamur, juſtitia foreign ſaepius appellatur, non cauſativè ſolùm, ità enim legis juſtitia, & inhaerens Dei eſt juſtitia, cui tamen è diametro ſaepius opponitur, quod ad juſtificationem attinet, fidei, & Chriſti juſtitia, ut apertiſsimè conſtat ex Phil. 3. 9. & cùm juſtitia Chriſti ea ſola ſit, quae perfectae & juſtitiae divinae reſpondeat, & legi adaequatur, & quâ ſolùm induti, fidenter poſſumus coram tribunali Dei comparere, ea utique erit juſtificationis noſtrae cauſa, quae tamen noſtra fieri aliter non poteſt, quàm per imputationem: fuſiùs explicat hoc Scripura duplici factâ comparatione, & analogiâ.
1. Ex comparatione primi & ſecundi Adami, quam apertiſsimè inſinuat Apoſtolus, Rom. 5. verſib. 12, 18, 19. Sicut per unum hominem peccatum introiit in mundum, & per peccatum mors: & ſicut per unam offenſam reatus venit in omnes homines in condemnationem; …tà per unius juſtitiam beneficium redundat in omnes homines ad juſtificationem vitae. Sicut enim per contumaciam unius hominis peccatores conſtituti ſunt multi; ità per unius obedientiam juſti conſtituentur multi. Ad cujus commatis explicationem haec monenda ſunt: 1o. Apostolum inſtituere comparationem inter primum & ſecundum Adamum, ut duo hominum capita, & perſonas publicas; hunc posterorum omnium, illum ſingulorum credentium. 2o. inter modum communicationis Adami inobedientiae & Chriſti juſtitiae. At Adami peccatum noſtrum fit per propagationem reſpondet Bellarminus: fatemur nativam corruptionem tranſire in nos per propagationem, at reatum primi actûs peccaminoſi nobis imputari. Cauſalis enim propagatio peccati non impedit imputationem, quatenus nos Deus reſpexit, ut in Adamo peccantes: pari ratione utram que juſtitiam & inhaerentem, & imputatam habemus à Chriſto; at hanc abſolutionis & juſtificationis cauſam aſſerimus, non illam. 3o. Utrin que par ratio, & fundamentum communicationis: 1. Quòd Adami peccatum imputetur poſteris provenit à noſtra cum eo, ut defectionis capite, unione. 2. Ob foedus cum Adamo, ejúſque posteris initum. Ità fundamentum & ratio imputationis juſtitiae Chriſti duplex eſt: 1. Unio nostra cum Chriſto per fidem. 2. Foedus inter Patrem et Chriſtum ſancitum de opere redemptionis peragendo, quo Chriſtus ſe ſiſtit ut ſponſorem, et fide-juſſorem noſtrum; unde fit, ut ejus justitia à Deo, ut nostra, et nostro loco praeſtita habeatur, proindéque nobis imputetur.
2o. Ex analogiâ modi, quo Chriſtus factus est peccatum pro nobis, et nos in eo juſtitia. Hanc comparationem innuit Apostolus, 2 Cor. 5. 21. Fecit enim, ut qui peccatum non novit, pro nobis peccatum eſſet, ut nos efficeremur juſtitia Dei in eo. Qui Chriſtum peccatorem factum eſſe inhaerenter aſſerit, blaſphemus erit, et ſatisfactionis meritum tollit: qui peccatum hoc in loco exponunt victimam et ſacrificium pro peccato, non multùm ab Apoſtoli ſcopo aberrare videntur. Interim affirmamus, ut fiat victima, neceſſum fore, ut noſtra ei imputarentur peccata (unde cum defectoribus Chriſtum annumeratum fuiſſe legimus, Iſa. 53. 12.) prout omnia populi peccata hirco emiſſario impoſita fuiſſe constat, Levitic. 16. 21, 22. Ut ſummatim igitur hoc contrahamus argumentum: Chriſtus imputativè pro nobis factus eſt peccatum; ergo nos in eo imputativè juſti conſtituti ſumus. Hanc concluſionem ponimus.
1o. Contra iſtud foreign credere Arminianorum, quorum veſtigia (uti in aliis Theologiae capitibus ità in hoc) premit Goodwinus in peculiari tractatu, quo fidei imputationem in ſenſu proprio probare conatur; ac ſi inſtar legalis et perfectae juſtitiae à Deo aeſtimaretur ipſe credendi actus: dum locum iſtum ad Roman. 4. 3. literaliter intelligunt; Credidit Abraham Deo, & imputatum eſt ei ad juſtitiam. Quo in loco fidem materialiter intelligendum non eſſe, quaſi merito et dignitati fidei debebatur Abrahami juſtificatio: ſed relativè, quòd credenti juſtitia fuit gratis imputata, ideóque ver. 11. foreign, hoc eſt fide apprehenſa, vocatur; vel organicè, quòd Abraham fide acceperit juſtitiam à Deo gratis donatam: haec abunde ſatis evincunt, ut fides ſit propriè noſtra coram Deo juſtitia.
1. Repugnant iſtae, quibus nostra laborat fides, imperfectiones.
2. Repugnat officio & naturae fidei, quae extrinſecam & alienam applicat juſtitiam: hinc per fidem dicimur Chriſtum recipere, Ioan. 1. 12. eáque, quâ justificamur, juſtitia dicitur foreign, Rom. 3. 22. & foreign, Rom. 10. 6. Fides igitur non eſt res imputata, ſed inſtrumentum applicativum, & receptivum iſtius juſtitiae, quâ juſtificamur.
3. Juſtitia fidei univerſaliter opponitur juſtitiae operum. Ei, qui non operatur, ſed credit, imputatur fides in juſtitiam, Rom. 4. 5. Ergò fides, quà opus, non valet nec acceptatur ad juſtificationem. Imò Apoſtolus Paulus ſuae nuntium mittit juſtitiae, ut fidei juſtitiam ſtabiliret, ad Philip. 3. 9. Ut comperiar, inquit, non habens meam juſtitiam, ſed eam quae ex fide: at verò foreign credere est pars juſtitiae noſtrae.
4. Quidni aliae virtutes & gratiae ad juſtitiam imputarentur aequè ac fides, niſi ea relativè & ut Chriſti receptiva conſideratur? cùm pariter gratuitae repugnarent juſtificationi, Rom. 11. 6.
5. Si fides, quà opus, justificaret, eſſet vel ſolitariè, vel conjunctim cum justitia Chriſti. Si prius dicatur, fruſtranea redditur juſtitia Chriſti: ſi poſterius, imperfecta. Fidem igitur ad juſtitiam imputari, intelligi debet, metonymicè, relativè, concretivè, ſeu connotativè cum objecto, quod apprehendit: Chriſtum viz. & ejus juſtitiam, quae materia eſt nostrae justificationis coram Deo.
Secundò, Contra iſtud Socinianorum dogma, quo ſtatuunt Chriſti imitationem eſſe noſtrae juſtificationis cauſam; Ità Socinus, (cap. 6. par. 4. de Chriſto Servatore.) Juſtificamur, inquit, per imitationem Chriſti, quâ nos, ità ut Chriſtus, Deo obedimus: & fidem ipſam definit eſſe imperfectam legis obſervantiam. Ultro fatemur, Summam religionis eſſe imitari, quem colimus: at interim hanc imitationem ab omni in juſtificatione noſtra cauſalitate removemus, (ornamentum agnoſcimus converſationis, negamus eſſe inſtrumentum juſtificationis, non enim per noſtram obedientiam, ſed foreign, nos juſtificari cum Apoſtolo profitemur, Rom. 5. 19.) cùm hoc de imitatione Chriſti, ut cauſâ juſtificationis noſtrae, dogma & foreign eſt, & foreign, quod aliter mirum eſſet Apoſtolum tacito ſilentio praeteriiſſe, cùm ex induſtria juſtificationis doctrinam tractat. Smalcius (in Praefat. Catechiſm. Racov.) hoc in Socinianae religionis laudem jactitat, quòd Eccleſiae ſuae maximè prae aliis reformatae ſunt à Papatu: quod non minùs inſulſè, quàm ſuperbè dictum eſſe, eorum de praeviis diſpoſitionibus, de viribus liberi arbitrii, de perfectione hominis in hac vita, de concupiſcentia, & alia id genus dogmata, quibus cum Pontificiis conſpirant, abunde ſatis teſtantur. Sin minùs, ex hac, quam prae manibus habemus, doctrinâ Socinianâ luculenter conſtat eos unà cum Pontificiis convenire in articulo juſtificationis. Quid enim aliud ſonat Socinianorum imitatio Chriſti, quàm Pontificiorum juſtitia, quam venditant, inhaerens, & operum? quam cùm, in prima concluſione, ſatis eventilavimus, pergamus ad quartam & ultimam concluſionem, quae haec eſt.
Concluſio quarta. Juſtificatio peccatoris coram Deo fit per imputationemConcluſ. 4. totius juſtitiae Chriſti; vel, tota juſtitia Chriſti imputatur credentibus ad juſtificationem. In quam concluſionem inſurgunt è noſtris etiam Theologis nonnulli, qui ſatisfactionem, & mortem Chriſti imputationem ultrò fatentur: juſtitiam tamen activam, noſtro loco praeſtitam, & in juſtitiam nobis imputatem, ex profeſſo negant. Nos parem utriusque rationem, & neceſsitatem, tum Scripturae teſtimoniis, tum rationum momentis breviſsimè demonſtrabimus. Paſſivae obedientiae imputationem propugnant iſtae, quae Chriſtum ſe pro nobis foreign dediſſe affirmant: activae imputationem, ſive impletionem legis à Chriſto factam credentibus imputari, hae luculenter ſatis teſtantur Scripturae; ad Rom. 10. 4. ubi Chriſtus dicitur foreign, finis legis in juſtitiam omni credenti. Finis legis eſt eos juſtificare, qui eam obſervant, quem finem quò minùs aſſequamur, impedit non legis qualitas, ſed carnis noſtrae vitioſitas, cui malo medetur Chriſti obedientia; per quam fide apprehenſam hunc finem legis conſequimur, ut coram Deo juſtificaremur, ac ſi in propriis perſonis perfectiſsimè impleviſſemus. Apertiſsimè explicat hunc locum Chryſoſtomus, foreign, inquit, foreign: hoc eſt, Chriſti juſtitiam imputatam. ad Rom. 8. 4. dicitur foreign: hoc eſt, jus legis in nobis compleri: non dioit foreign à nobis, ſed foreign, in nobis: hoc est, ut Chriſto unitis, & ejus perfectam obedientiam per fidem participantibus. foreign h…c deſignat totum lud, quod à nobis lex potuit exigere, viz. tum poenae perſolutionem, tum perfectam obedientiam, quam & lex primariò, & jure indiſpen▪ ſabili poſtulat, quam itidem in Scriptura foreign ſ…piſsime designat: ut Luc. 1. 6. Erant ambo juſti in conſpectu… Dei, incedentes in omnibus foreign. Ad Gal. 4. 4. Chriſtus dicitur pro nobis foreign, factus ſub lege: hoc eſt, tum poenas comminante, tum obedientiam ſtrictam poſtulante. Pleniſsimè ad hanc rem facit illud Apoſtoli ad Rom. 5. 18. foreign, per unius juſtitiam beneficium dicitur redundans in juſtificationem, quo in loco obedientiam Chriſti deſignari conſtat: 1. ex oppoſitione ad Adami foreign, ſeu peccatum, quod proculdubio erat legis violatio. 2. Ex terminis aequipollentibus, ver. 19. foreign: quae voces juſtitiam activam & obedientiam deſignant. Ʋnicum ſuperaddam Scripturae locum, Matth. 3. 15. ubi Chriſtus Joannem alloquitur, foreign, decet nos implere omnem juſtitiam: qui locus ſolidiſsimè noſtram firmabit ſententiam, ſi Chryſoſtomo fides habenda eſt, qui hiſce verbis explicat Chriſti mentem; quaſi videlicet dixiſſet; foreign. Liceat mihi frui patientiâ veſtrâ & candore, dum argumentorum, quae hanc evincunt veritatem, attingo capita. Obedientiam Chriſti paſſivam, ſeu ſatisfactionem poſtulabat
1. Vindicatrix Dei juſtitia, cui vt ſatisfiat neceſſum fuit, priuſ▪ quam peccator, ſalvâ Dei juſtitiâ & veritate, abſolvi, & à commeritis poenis liberari poſsit.
2. Impotentia noſtra, quâ ſatisfaciendo non eramus pro offenſa infiniti demeriti,
3. Ut valeat nobis ad juſtificationem, requiritur, ut quodammodo fiat noſtra, quod aliter, quàm per imputationem fieri non poſsit: hanc autem ſolùm ad plenam noſtram juſtificationem non ſufficere, quin inſuper deſideretur imputatio juſtitiae activae, haec evidentiſsimè evincunt.
Primò, Sponſoris officium, quod Chriſtum loco noſtro ſubiviſſe teſtatur Apoſtolus ad Hebr. 7. 22. In fide-juſſore autem duo deſiderantur, 1. ut totum perſolvat debitum, 2. ut perſolvat loco debitoris, quem ob hanc ſolutionem, ac ſi ipſe dediſſet, creditor abſolvit, & dimittit: ità Chriſtus vas & ſponſor pro nobis factus, totum, quo obarati, neque tamen ſolvendo eramus, perſolvit debitum, quod deplex erat, 1o. Obedientiae. 2o. Paenae: hoc ex indiſpenſabilis creationis lege, illud ex primo quod commiſimus peccato; hoc legi, illud juſtitiae divinae debebamus: utrumque igitur perſolvit Chriſtus, & perfectam praeſtando obedientiam, & mortem, quam lex minabatur peccatoribus, ſubeundo: utrumque loco noſtro, ut per ſatisfactionem nos à maledictione, & damnatione liberaret, quam lex minabatur, & per perfectam obedientiam jus nobis ad ſalutem acquirat, quam Deus legem factoribus promiſit. At Chriſti obedientiam pro ſe debitam objiciunt Adverſarii, proinde nobis ut imputetur impoſsibile eſt. Per hypoſtaticam unionem Chriſtum ſolutum fuiſſe ab obligatione legis exiſtimant viri acutiſsimi Maccovius, & Perkinſius. Sed eſto, debita licèt ſit, poteſt eſſe meritoria & nobis cedere in juſtitiam: 1o. quia voluntariè ſuſcepta ſit humana natura, proindéque haec obedientia erat ſolùm ex conditione & ſuppoſitione neceſſaria: 2o. ob perſonae dignitatem: 3o. ex pacto & foedere cum Patre inito: 4o. ex gratioſa Patris acceptatione; uti Rex filio infenſus, placari poteſt meritis Filii, licèt omnis ejus, ut ſubditi, obſervantia ſit Regi debita: neque tamen hinc tollitur noſtra obedientia, ad quam nihilominus tenemur, tum ex indiſpenſabili legis obligatione, tum ut debitum obſervatiae & gratitudinis.
Secundò, Juſtitia & ſanctitas Dei: illa mortem, haec obedientiam perfectam poſtulat; quarum primam cùm ferre non potuimus ſine aeterno ſalutis diſpendio, nec alteram praeſtare ob naturae vitium, & imbecillitatem, Deus credentes reſpiciat oportet, ut in Chriſto utramque perſolvente, vel in aeternum deſperent de justificatione & ſalute.
Tertiò, Legis indiſpenſabilitas et perpetua obligatio. Chriſtus dicit ſe non veniſſe ut legem ſolveret, Matth. 5. 17. Imò Apoſtolus profitetur legem per fidem ſtabiliri, Rom. 3. 31. Lex obedientiam primariò poſtulat, ſecundariò & per accidens poenamè ergò ex eo, quo Adverſarii evincunt ſatisfactionis, & mortis Chriſti neceſsitatem ob legis comminationem, ut nos à morte liberemèr, à colligimus neceſſitatem perfectae Chriſti obedientiae ob legis mandatum, ex cujus imputatione ad vitam acceptamur. Lex & poenam, & obedientiam peccatoris postulat; Hoc fac, & vives; &, In die, quo comederis, morieris. Lex enim non patitur poenam, nec juſtitiam vicariam; hoc Evangelii gratiae debemus, quòd fide-juſſoris Christi obedientia & ſatisfactio nèbis imputatur ad juſtificationem: ſi Christum ſpectamus ex vi, & rigore legis; ſi noſmetipſos ex gratia, juſtificationem & ſalutem conſequimur.
Quartò, Utriusque imputationem poſtulat ſalus noſtra: paſſivae, ut expietur peccatum jam commiſſum; activae, ut ſatisfiat legis mandato, & vitae conditio impleatur: hujus, ut à morte liberemur; illius, ut vitâ & aeternitate donemur: neque enim poena abstractè & ſolitariè conſiderata valet ad vitae meritum & impetrationem, quae non perpeſsioni poenarum, ſed perfectae obedientiae promittitur, Levit. 18. 5.
Quintò, Adverſariorum ſententia elevat honorem Chriſti, ejús que juſtitiae minuit efficaciam. Si enim ut nobis praeberet obedientiae exemplè (quem ſecundarium obedientiae Christi uſum agnoſcimus) Socinum ſequuti, Christum & ſatisfeciſſe & impleviſſe legem aſſeramus; detrahamus & merito obedientiae, & perſonae dignitati: quippe & viri pii, & Martyres nobis obedientiae tramitem ostendunt, & ſanctitatis exemplum praebent: neque ſolùm requiritur ut praeparatio paſsivae, vel conditio perſonae Mediatoris, ut victima fiat pro peccatis: ad hoc enim ſuffeciſſet originalis vel habitualis Chriſti juſtitia, & fruſtraneum foret Christum vitam duxiſſe tam ſanctam, tot undique miſeriis stipatam & intertectam. Quid? quòd & Dei gratiam, & miſericordiam, Chriſti honorem, Chriſtianorum conſolationem quàm maximè promovet haec de juſtitiae activae Chriſti imputatione doctrina: quod fuſiùs demonſtrandum foret, ſi temporis, vel patientiae veſtrae dudum laſſatae ratio pateretur. Si qui adſunt, qui hac de re ſecus ſentiunt, facilè mihi perſuaſerim, ab iis me veniam impetraturum, quam, Adverſariorum iniquiſsimus, Socinus hujus ſententiae patronis olim indulſit (lib. 8. cap. 4. de Chriſto Servatore) cujus verba coronidis loco apponam. Non multum refert, inqnit, ſive Chriſti imputatione, ſive quacunque aliâ ratione fieri juſtificatio dicetur, dummodo vitae ſanctimonia ſalva ſit: & cap. 1. Condonabit iſtam opinionem (de imputatione loquitur) proculdubio benigniſſimus Deus, utpote ab hominis malitia non proficiſcentem, ſi vitae ſanctimonia, quam à nobis omnino requirit, incolumis remaneat. At non eſt quare Haereticorum paſsimus formidet pietatis diſpendium ex imputationis doctrina: niſi eum obſurdeſcerent Haeretici, ad ravim uſque clamamus, inhaerentem juſtitiam inſeparabiliter cum imputata conjunctam, & ſtudium bonorum operum fructum & effectum aſſerimus fidei, quâ haec juſtitia Chriſti applicatur: meritum bonorum operum repudiamus, uſum & neceſſitatem profitemur; excludimus ex actu juſtificationis, non ab homine juſtificato: interim aſſerimus, Juſtitiam Chriſti ſolùm valere, eámque totam deſiderari ad noſtram juſtificationem, & concludimus,
Tota Chriſti juſtitia imputatur credentibus ad juſtificationem.
FINIS.