Englands Duty Under the Present Gospel Liberty, Letter – To the reader 2
EPISTOLA Dilectissimis, & in Christo prequam Reverendis Evangelii Ministris; nunc demum miranda Dei providentia libertati restitutis: Senioribus quidem supplex, Iunioribus vero & Candidatis Paraenetica.
Patres, Fratres que in Christo Colendissimi,
QUamvis nobis non convenit pro arbitratu nostro cudere Metaphoras, eas tamen amplecti convenit, quas ipse Spiritus Scriptura signavit: signavit autem & graphice depinxit exulantis Ecclesiae liberationem, ingruentis & amoeni veris suavibus deliciis, Cant. II. v. 11, 12.
Sub Sole vernalitellus velut parens benignissima sinus suos recludit, herbas varias expromit, prata florum copia condecorat, Arbores prioribus viduatae, novis frondibus se induunt: pulso frigore, aer tepet; pecudes ubera tumentia domum referunt,
Avia tunc Avibus resonant virgulta
Canoris.
Virgil.
revirescunt, & rident omnia. Tempus quidem propitium, beneficum; & rebus omnibus, praecipue viventibus mirifice commodum ac amicum.
Quae omnia a Brightmanno nostro, summa, quidem industria, ac miro ingenii acumine accommodantur insigni isti temporis periodo, qua Cyrus Edictum suum (nunquam satis laudandum) de liberando populo emittebat. Consimilis providentiae radii animantes, veluti Sol Arietem ingrediens, nos semi-mortuos revirescere fecerunt.
Non nos latet; (adhuc enim crudescunt vulnera) quam dura & acerba a multis retro annis conscientiae causa sustinuimus; heu! quae non vidimus! quae non perpessi fuimus indigna! Durante hac hyeme aspera, tristi, & omnimodo molesta, vi…imus aequora horridis tumentia procellis; quibus aliqui territi ac attoniti, cuilibet vento vela dedere. Vidimus Arbores tam fructu, quam forma aliis praecellentes, nimbosis ventis prosternatas: alias sine fructu vel fronde quasi sideratas. Montes crebris pruinis albicantes, flumina glacie concrescentia, terras nivibus obrutas, imo sepultas. Alituum pecudumque greges famelicos undique dispersos, & angustiis pressos. Aucupes astutos retia sua non fine successu dispandentes. Ut verbo absolvam, vidimus eheu! Ecclesiam Christi propriis pennis transfixam. Rempublicam legibus fundatam legibus fere subversam, inauspicata omnia, & in deterius indies vergentia.
Diu dire que in hoc malorum pelago agitati fuimus. Juvenes inibamus, Senes emergimus; idem nobis evenit quod in obsidione Tyri recordatur, Ezek. XXIX. 18. Omne caput decalvatum, & omnis humerus depilatus est. Attamen haec omnia molesta potius quam miranda illi videntur, qui serio perpendit verba fatidica magni Apostoli, 1 Tim. III. 1. foreign.…act. lib. 70. de divina praemio. p. 578, 579. De quibus temporibus formidolosis ita Lactantius, Propinquante igitur hujus seculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est; & in deterius nequitia in valescente prolabi: ut etiam nostra haec tempor a quibus iniquitas & malitia usque ad summum gradum crevit, in illius tamen insanabilis mali comparationem foelicia & prope aurea possint judicari. Ita enim justitia rarescet, ita impietas & avaritia, & cupiditas, & libido crebrescent, ut si qui tum forte fuerint boni, praedae sint sceleratis, ac divexentur undique ab injustis. Soli autem mali opulenti sint, boni vero in omnibus contumeliis atque in egestate jactentur. Confundetur omne jus, & leges interibunt, nihil quisquam tune habebit nisi aut male quaesitum, aut manu defensum, audacia & vi omnia possidebunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non veritas erit, at que ita securitas, ne que reginem, ne que requies a malis ulla; omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella. Omnes gentes in armis erunt, & seinvicem oppugnabunt. Civitates inter se finitimae preliabuntur; tunc per agrabit clades orbem, metens omnia, & tanquam messem cuncta prosternans: cujus vastitatis & confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen quo nunc regitur Orbis, (horret animus dicere, sed dicendum, quia futurum est) tolletur de terra.
Quid tibi videtur Lector? nostrane heic tempora describuntur, an longius expectandum donec hoc hominum genus pestiferum in Scenam prodeat? nemo sane de iis dubitet quae sanis ac illaesis sensibus persentiscit.
Caeterum Deus tandem nostri misertus, virum pietatis amantem, & veri studiosum excitavit; qui summis laboribus & maximis periculis causam suam fortiter assereret, & faciem terrae renovaret. Secundum hoc tempus dicetur, quid operatus est Deus! Nunc omni impedimento sublaturo, horrida procella sedata; (quae nos huc illuc sicut stipulas dispergebat) Deus noster propitius nos ita alloquitur, Surge Amica mea & veni, ecce enim hyems transiit, pluvia praeteriit, flores conspiciuntur in terra, tempus minuritionis advenit; & vox Turturis auditur in terra nostra. q. d. jam satis domi latitasti, potes in publicum prodire. Signa Salutis, & incitamenta laboris undiquaque apparent. Sic hyemis asperitas nobis commendat suavitatem Veris.
Ad me quod attinet, quam primum vox laeta libertatis aurem attigerat, proprio & exoptato operi meipsum statim accingere cepi. Si enim tanta Dulcedo in mathematicarum artium studiis invenitur, & cum quis eam degustaverit, quafi Circeis poculis captus se non finit ab illis divelli: dulcissimum erit labores nostros quamvis exantlatos, gloria Christi, & animarum salute ultro impendere. Gaudio igitur non vulgari gavisus sum, quod demum falcem meam fere rubigine exesam, in messem Domini foreign immittarem. Gratias ago Deo meo benignissimo, qui opportunitatis o…tium non tantum tempestive apperuit, quin etiam (mihi supplicanti) Salubrioris doctrinae foreign suppeditavit; multisque jamdudum benedixit.
Has…e ergo primitias restitutae libertatis, quales, quales, quas autem non pauci acrius efflagitarunt, ut in apricum cum feram; vobis perquam humillime offero. Venia sit fratri, omnium minimo; seque infra omnes Christi Legatos merito aestimanti; si signata & celeberrima hac occasione, audacius paulo quam pro eruditionis aut experientiae modulo, sese efferat Christianus …ervor.
Pompaticam eloquentiam non ambiit Concionator vester. Oratione populari, non polita; pressa, non praeculta; per totum usus fui. Non minus enim de rebus Theologicis dicendum duxi, quam de Philosophicis Cicero. Istiusmodi res dicere ornate puerile est, plane autem & perspicue expedire posse, docti & intelligentis viri. Merito displiceat, si doctrinam Christi crucifixi; stylo non crucifixo, hoc est turgido pertractarem.
Hisce praemissis.
I.
Laetemur libertate nostra laetitia debite temperata, laetitia dico, suis ponderibus aeque librata; & utrinque munita, peccatorum sc. praeteritorum moestitia, nec non futurorum metu. Legimus Ier. XXIX. 12. de voce gemitus ac fletus qua sub tempus liberationis agnoscerent fideles pristina sua peccata; quibus Deum lacessiverant; & eadem emollitis cordibus ex animis lugerent. Et quam congrua fuit vox ista Ecclesiae, vel ad jacta fundamenta redivivi Templi? vox laeta vociferatione, ac uberi fletu aequaliter mista, Ezra III. 10. Multi flebant vace magna, multi vociferatione ex laetitia efferebant vocem; ita ut populus non internosceret sonum vociferationis ex laetitia, a voce fletus populi. Nec pudet sanctos lapsus sui & dedecoris ad gloriam Dei meminisse; nihil enim nobis decedit, quod cedit in illius honorem. Venustae admodum & amabiles conspectu suo erunt facies nostrae, cum lachrymas plorantes gratulabundis lachrymis supervenientes viderit! veri poenitentis est flere commissa, ne flenda committeret.
Praecessit nobis Asaphus laudabili …uo poenitentiae exemplo, Psalm. LXXIX. 8. Ne recorderis (in quit) iniquitatem priorum, &c. recordari Deus dicitur iniquitatum, cum peccata quasi ad calculum vocans, & tam magnitudinem, quam multitudinem horum aestimans, punire constituit. Loquitur de Deo more humano, homines enim gravius offensi, & poenas de liberis suis sumpturi; in memoriam sibi vocant priora delicta omnia quae liberi commiserunt: Revocemus itidem, & ex animis ploremus desidiam nostram praeteritam libertatem male concomitantem. Ardenti desiderio non ita flagravimus; Ex imo pectore non ingemiscimus: Ex cerebro saepe, non medullitus proloquuti fuimus. Nimis frigide de rebus vere tremendis inter orandum & praedicandum disseruimus. Antecessores superioris seculi non aequis passibus sequuti sumus. Gravitate morum, & utilitate sermonum majestatem religionis non conservavimus. Quorum causa Deus noster justam concepit iram, eamque praeteritis calamitatibus patefecit, & patefaciendo de futuro nos palam admonuit.
II.
Proinde Fratres in Visceribus Christi enixe postulo,Secundo. ne excidat vobis illud Paulinum, Si fieri …, & quantum in vobis est, cum omnibus hominibus in pace viventes, Rom. XII. 18. Duplex additur limitatio. Prima, Si fieri potest, nempe salva justitia, pietate, ac veritate: Ratio veritatis non est sic habenda, ut pacis cura prorsus negligatur, nec unitas talis ambienda qua veritas deseratur: sed foreign, ut ipse loquitur, Eph. IV. 15. Neutram enim ex animo diligunt (ut recte Davenantius noster) qui utramque non diligunt. Christiani ergo, foreign maxime ornant Christianum nomen. Altera, quantum in vobis est, (i. e.) omnium amici este, si …ieri potest, si non potest utrinque, certe ex vestra parte amici este. Veritas inter im probos odium parit, & pietas semper invisa est, cujus rei hanc rationem reddit Lactantius, Lact. de justitia l. 5. p. 382, 383.Quod is qui peccat vult habere liberum peccandi locum; non aliter se putat malefactorum voluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit cui delicta non placeant. Ergo tanquam scelerum & malitiae suae testes extirpare funditus nituntur, & tollere; gravesque sibi putant tanquam vita eorum coarguatur: horum igitur amicitia pietas periclitatur.
Alios habemus formam pietatis induentes, Bernardi Sermo 33▪ in …antic.sed qui vim ejus abnegarint. De his ita questus est Bernardus, Vae generationi huic a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis; si tamen hypocrisis dici debet, quam jam latere prae abundantia non valet, & prae impudentia non quaerit. Serpit hodie putida Tabes per omne corpus Ecclesiae: & quo latius, eo desperatius: eoque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus haereticus, mitteretur foras. Si violentus inimicus, absconderet se forsitan ab eo. Nunc vero quem ejiciet, aut a quo absconderet se? omnes Amici, & omnes inimici; omnes necessarii, & omnes Adversarii. Omnes domestici, & nulli pacifici. Omnes proximi, & omnes quae sua sunt quaerentes. Ministri Christi sunt, & serviunt Antichristo. Honor ati incedunt de bonis Domini, cum Domino honorem non deferunt, &c. De his dicam, in Consilium eorum non veniat anima mea, in Coetu illorum non sit gloria mea.
Multi vero sunt pacis & veritatis studiosi, in fundamentalibus consentientes, & contra communes reformatae religionis hostes pariter conscripti; qui nihilominus proh dolor! in non necessariis dissiliunt, & suos utrinque ad partes & pugnas vocant. Dum pugna haec hostilis gliscit inter fratres, hostibus suis perpetuas insultandi & nocendi opportunitates suppeditant. Si quis huic morbo epidemico medicamentum reperire posset, bene de Ecclesia merueret: at cum tot annorum experientia sit compertissimum, illud vix, aut ne vix fieri posse pulvere scholastico luctand…, aut conscientiam poenis premendo; consultius esset omnia haec certamina consopire, quam frustra luctando Ecclesiam dilaniare; & tandem ad utilissimam, si non unicam istam pacis regulam redire, Phil. III. 16. In eo ad quod usque pervenimus, eadem incedamus regula, &c. cui convenit saluberrimum istud Tossani consilium, Academiae Tubingensi his verbis traditum,
Tollenda merito omnis criminandi & maledicendi amarulentia, & judicum filio Dei domino nostro Iesu Christo ipsisque posteris nostris, qui certaminis non Auctores, sed spectatores, aequius sepositis affectibus judicaturi sunt permittendum. Adversarii nostri etiamnum vivunt, & quotidie audaciores fiunt. Noctes & dies hoc agunt & meditantur, ut exortum Evangelii lumen extinguant; antiquasq: tenebras revocent. Interea nos qui initio unanimos per Dei gratiam Evangelium enunciavimus, conversis armis in mutua vulnera ruimus; gratumque hostibus spectaculum exhibemus: qui plus praesidii atque fiduciae in concertationibus nostris, quam inani causae suae fundamento collocant.
Iterum iterumque respiciamus illud Apostoli, Gal. V. 15. Quod si alii aliis mordetis ac exeditis; videte ne vicissim alii ab aliis consumamini. Quod enim Cicero de clarorum virorum discordiis dixit, id Davenantius noster de Ecclesiarum discordiis non dubitat affirmare; non alios solere esse illarum exitus, nisi aut universarum interitum, aut victricium in reliquas injustum dominatum. Valde metuendum est ne hisce diuturnis & funestis contentionibus (quod Deus avertat) suum omnes accelerent interitum. Nec dubito discordias inter pios extingui posse, quicquid in contrarium aliqui obtendunt, si quorundam mentes ab omnis suspicionis, irae, ac invidiae spumis & scoriis bene expurgatae essent: En Fratres, quam propriam tempestivamque foreign prudentissimus noster Medicus nobis omnibus hoc tempore adaptavit! det Deus effectum desideratum, Ne, Vulnus in antiquum redeat male firma cicatrix.
Pii ubique gemunt praesentem & deplorandum Ecclesiae statum: & ex clade nonnullorum, conjecturam faciunt quid periculi immineat universis.
—En quo discordia gentes,
Perduxit miseras!
Nec potest quisquam in…icias ire sanctos & sapientes ex utraque parte (Quantum inter se dissentiunt) in hoc saltem unanimos esse, quod haec non sunt litigandi, sed orandi, & redintegrandi tempora; tales enim voces ubique effundunt, Convertat Deus cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres; ne veniens percutiat terram anathemate. Suis non recte consulunt, qui ob Controversias nunquam fortasse inter doctos terminandas, perpetuis dissidiis lacerant Ecclesiam. Fratres nostri qui serio profitentur se nulla alia causa a nobis dissentire in minutioribus Religionis, quam formidine peccandi; ambabus ulnis sunt amplectendi: Cito igitur tollantur omnia offendicula, ne bis impingeremus in eundem lapidem. Si iterum collidimur, frustulatim frangimur; nolumus illis hanc laudem concedere, quod illi pacis & concordiae studiosiores quam nos evaderent; in fundamentalibus & necessariis conformitatem exigite, in foreign & non necessariis debitam, amplam, & non hamatam libertatem concedite. Nemo sibi arroget li…entiam dividendi Ecclesiam, & dissolvendi fraternam unitatem ex ea causa quam nec Christus, nec Apostoli, nec Ecclesia pure primitiva unquam approbasset.
Omnes Controversias…e medio tolli non posse concedimus, sed omnibus discordiis valedicere poteramus; opinionum enim varietas, & Opinantium unitas non sunt foreign: Quid facit in pectore Christiano Luporum feritas, Canum rabies, venenum lethale Serpentum, cruenta saevitia bestiarum? ut olim Cyprianus. Nova atque inaudita (inquit Gregorius) est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem; facessat ergo omnis criminandi & maledicendi amarulentia; tranquillus Deus tranquillet omnia.
III.
Praecipue ac prae omnibus suppliciter vos rogo, ut sepositis omnibus levioris naturae studiis, hoc unum intendatis, quomodo animas vobis commissas, (quibus omnia terrena sunt longe postponenda) Christo lucrifaciatis: Hic labor, hoc opus est.
Procul absit a vobis detestanda illa donorum parsimonia, mundanorum immunda cura, corporis vilissimi nimis cautela; non magnum nobis videatur vilem sudorem nostrum illarum gratia dispendere, cum Christus pretiosissimum suum sanguinem tam libere ac libentissime effudit. Si Domini talenta sudario abscondimus, ubi fudaria inveniemus cruentas lachry mas nostras pro tanto facinore exsiccare?
Recolligite Fratres, omne tempus nobis impensum, requiretur a nobis qualiter sit expensum. Quantum temporis inutili silentio jamdudum amisimus! Sed inter omnia gravamina sub quibus diu gemuistis, nullum persuasissimum habeo aegrius tulistis quam oribus occlusis inter animas egenas tam diu latitasse; praesens opportunitas labilis est, quod ad futurum attinet, nubes post pluvias revertantur: Surgite ergo viri optimi, agite hoc negotium, & erit Dominus vobiscum. Communes carnis querelas despicite, Coronam istam Coelestem prospicite. Splendebunt prudentes quasi splendor expansi, & qui multos instituunt, quasi stellae in sempiterna secula.
Hac spe labefactantes animos erigamus, & muniamus adversus irrisiones & molestias quas Evangelii nomine expectandas habemus; quae non induenda viscera misericordiae, cum tales de salute recuperenda, & exitio ad quod in instanti abripi possunt, vitando, cum interim nihil minus de se cogitant; alloquimur? conqueritur apud Amesium Author laudatus, Casus Consc. lib. 3Verba vitae in quorundam doctorum et praedicatorum labiis quantum ad virtutem et efficaciam,p. 116. moriuntur. Adeo enim tepide, adeo remisse verba Dei enunciant, ut extincta in labiis eorum penitus videantur; unde sicut ipsi frigidi sunt et extincti, sic frigidos et extinctos relinquunt. Novi quendam propter hoc de civitate Parisiaca aufugisse: Dicebat enim, se praedicationibus & lectionibus Parisiensibus de die in diem, amplius, & amplius infrigidari, & se timere, si moram diuturniorem ibi traheret, ne tandem spirituali gelicidio extingueretur: propter quod transtulit se ad viros ferventes, velut ad carbones vivos, ut inter eos conversans ardorem nutriret, & augeret.
Attollite oculos, & regiones spectate; albae enim jam sunt ad messem. Nonne videtis vosmet esurientium animarum turmis undique stipatos, hianti ore, solicitisque oculis a vobis panem poscentibus? si viscera Pastorum Principis nobis insunt, pascamus oves suas. Nonnulli senectute & variis aerumnis pene confecti sunt, alii minutiis Scripturae majestatem minuunt; auresque vulgi vano verborum strepitu complent, aut lenociniis titillant: Interea, si vos quoque qui omnigena donorum copia locupletati estis, & opportunitatem tam commodam & amicam habetis, zelo Dei & animarum non ardesceretis, horrescam prospicere funestissimum ac vere miserabilem omnium exitum.
IV.
Postremo, paucis expediam quae necessaria dicenda duxi junioribus Theologis, & sacri Ministerii Candidatis; qui tempore pernecessario huic operi seipsos libentissime dederunt, vel daturi sunt; Nos aestum pondusque diei longe portavimus. Milites pene emeriti sumus; dabit posterior aetas tractabiliores fortasse animos, mitiora pectora quam nostrum habet seculum.
Faustis Natalitiis vestris ergo congratulor; praesertim si vestra foreign nobilitata & sanctificata sit vel fuerit; idque eo magis, quia jam omnes praestantissimi Chronologi, & temporum Indagatores qui computationi operam dederunt, evaserunt similes mulieri gravidae temporis pariendi computum suum praetergressae; quae singulis horis partus dolores expectare necesse habet. Valde probabile est diem illum de quo omnes Prophetae Prophetarunt, & quem omnes boni, quasi exerto capite expectarunt, prae foribus jam esse.
Quapropter, Juvenes spectatissimi, spes & expectatio renascentis Ecclesiae, hanc opportunitatem mordicus arripite mentes vestras omnigena donorum copia ditare. Lectionibus assiduis ac precibus ferventissimis reserate diem, & obserate noctem; Qui prostratus studet optimus Theologus evasurus est. Nudati donis, non possumus veritatem propugnare, aut veritatis inimicos oppugnare. Non bona indoles, nec elocutionis gratia; non gestus decor, aut conversationis urbanitas pro egestate donorum compensare queat.
Utcunque Fratres, prae omnibus cavete, ne germinante indies Arbore scientiae,S. Ford. Ambitio Sac. sola sterilescat Arbor vitae, ut eximius Theologus satis apposite l…quitur; ne sint apud vos ultima prima, & prima vicissim ultima; tam pestifera inversio, toto conversionis operi exitialis erit; caput regulatum est valde desiderandum, sed cor sanctum absolute necessarium. foreign, 1 Cor. XII. 31. Vigeant foreign, sed emineat foreign, altius radices figant cordibus vestris … magni Apostoli, 1 Cor. IX. 27. foreign. Quid enim prodest peritum esse, & periturum? Aliud est erudiri de veritatibus Christi, aliud edoceri de eo, sicut veritas est in Jesu.
Noctes atques dies mentibus vestris insideat grav is ista cautela literatissimi Reynoldi nostri; Ne nobis nimium adblandiamur,Animalis hom…. si forsan exquisitissimis naturae dotibus, ingenii acumine, sermonis elegantia, varia lectione, longo rerum usu, Artium, linguarum, scientiarum omnium peritia, judicii gravitate, & rationis pene angelica perspicacia nos Deus ornaverit: nisi simul accedat Spiritualis gratiae adjutorium, quo Coelestis mysterii cognitionemque adaptemur. Quamvis enim splendidissima haec foreign merito nobis in animis & affectibus hominum famam gratiam que conciliant, quamvis magnum inde Reipub▪ literariae, & Ecclesiae Christi emolumentum accedat; nullum tamen ex sese aut ad Dei favorem, aut ad Coelestis beatitudinis mercedem consequendam momentum conferunt. Det Deus dona ministrantia & sanctificantia, ut Christi Propugnatores, & inimicorum ejus Expugnatores vosmet comprobetis. Sed manum de tabula, Epistolam hanc levidensem, & pingui (ut aiunt) Minerva contextam; benevole tamen excipite foreign debitae observantiae
A Conservo vestro in Evangelio Christi Johanne Flavello.
By reason of the Authors distance from the Press, some mistakes have escaped which the Candid Reader is desired to Correct.
ERRATA in this Epistle.
PAge 3. l. 4. read omnimode. p. 5. l. 9. after ita, add neque. ib. r. regimen. p. 7. l. 6. for &, r. ut. p. 10. l. 12. for iniquitatem, r. iniquitatum.
TO THE READER.
THE worthy Author of the Discourse emitted herewith, is one whose praise is in the Gospel throughout all the Churches. His other Books have made his Name precious and famous in both Englands. Nor can my Testimony add any thing to one every way greater than my self. Nevertheless, a singular Providence having cast my Lot to be at present in this great City▪ I could not withstand the importunity of them, who desi…ed a few Prefatory Lines to manifest the Respect I owe to this Renowned and Learned Man.
It was a wife Reproof which a grave Divine administred to a young Preacher, who entertained his Auditory with an elaborate Discourse: After he had commended his parts and pains, there was (said he) one thing wanting in the Sermon; I could not perceive that the Spirit of God was in it. And though Morality is good and necessary to be taught and practised, yet it is much to be lamented, that many Preachers in these days have hardly any other Discourses in their Pulpits than what we may find in Seneca, Epictetus, Plutarch, or some such Heathen Moralist. Christ, the Holy Spirit, and (in a word) the Gospel is not in their Sermons. But blessed be God, that there are some (and great is their Company in this Land of Light) who preach the Truth as it is in Jesus: And he who has taken the Book out of the Right Hand of him that sits on the Throne, and is worthy to open the Seals thereof, has been pleased in wonderful ways to set open and keep open a door of Liberty to the Gospel, that they, unto whom he has given an Heart to Preach Christ, may do it. This is the Lords doings; This is a Spirit of Life from God. When Cyrus proclaimed Liberty for the free Exercise of Religion, the Lords Servants, who for some years had lain dead, were brought out of their Graves, Ezek. 37. 12, 13.
This Treatise is a word in season: God has made the Author to be a wise Master-builder in his House, and acccording to the Wisdom given him of God, he has inlarged on a Gospel subject very proper to be insisted on at such a day as this. I am inform'd by unquestionable hands that there was a remarkable pouring out of the Spirit when these Sermons were viva voce delivered, a great number of Souls having been brought home to Christ thereby. The Lord grant that the second preaching of them to far greater Multitudes by this way of the Press, may by the same Spirit be made abundantly successful for the Conversion and Salvation of Gods Elect. The Fruit brought forth by the Holy Apostles in respect of the Writings of some, (as well as the Doctrin preach'd by all) of them, does still remain. The fruitful Labors of this faithful Servant of Christ will promote the Glory of God, and the good of Souls, when he himself shall cease from his Labors and his Works shall follow him. Let the Lords people be thankful to him for that he has sent such a Labourer into the Harvest, and pray, that he may be continued long therein, and that many such (for there are but …ew such) may be raised up, and be made eminently successful in their holy endeavours, to the inlargement of the Kingdom of Christ and of God; and let him reign in this Land for ever and ever, which is the Hearts Desire and Prayer of one who is,
Less then the least of all Saints INCREASE MATHER. London, ▪18. 1689.