Gospel Communion in the Way of Godliness, Text 1
GOSPEL-COMMVNION In the Way of GODLINES: Sued for by The Proteſtant Churches in Germany, unto the Churches of Great Brittain and Ireland: In a Letter written and ſent hither to that effect.
ALTVM SAPERE NOLI
LONDON, Printed for Richard Wodenothe in Leaden-hall-ſtreet, 1654.
Eccleſiarum Magnae Britanniae at que Hyberniae Patronis & Antiſtibus Primariis, Eximiis Dei ſervis at que Eccleſiae Laborantis in Germania fautoribus Colendiſſimis: Sit Gratia & Pax à Deo Patre, & Domino noſtro Jeſu Chriſto per Spiritûs ſancti Communionem, AMEN.
DIverſa Spiritûs Dei dona membris Eccleſiae diverſis eſſe conceſſa, & ſacra oracula teſtantur, & res ipſa loquitur; finem tamen eundem Communis Aedificationis mutuae que utilitatis liquet Patri luminum, datori omnis doni perfecti, propoſitum eſſe in omnium donorum largitione. Apoſtolus enim dicit, Unicui que datam eſſe Spiritûs declarationem foreign: & alibi jubemur, Ut quiſ que accepit donum, ità alius in alium illud ſubminiſtret, ut decet bonos gratiae Dei diverſae foreign. Talentum enim quod à Deo ſinguli accepimus, fidei noſtrae commiſſum eſt, ut illius diſpenſatores facti, non illud defodiamus, ut nequam ille ſervus, in terram; ſed ad Domini emolumentum impendamus, ut cum fideli… …jus ſervis, plura tam Domino quàm nobis ipſis lucri…acere talenta poſſimus.
… ſpectant, Illuſtres, Clariſſimi que Viri, Reverendiſſimí que , at que Reverendi in Chriſto Patres & Fratres, ut, cum … cer… innotuerit inter Eccleſ…as Magnae Britanniae …i…am Theologiae Practicae, multorum p…è Doctorum Eccleſiae …ſtrae Ant…ſtitum publicis ſcriptis egregiè exeultum eſſe, at que ad uſum Popularem inſigniter accomodatam, at que eam ſolummodò linguae veſtrae Cancellis tanquam reconditum ab exteris Nationibus, theſaurum contineri, & aſſervari, maximám que utilitatem ad omnes Eccleſias Chriſtianas, praeſertìm autem Evangelicas redundaturam, ſi quae vobis in hoc genere peculiaria ſunt, publicentur, ità ut ab tis quo que legi & intelligi poſſint, ut (inquam, cùm haec ità ſe habeant) Illuſtritatibus at que Reverentiis Veſtris votum noſtrum ac deſiderium aperiamus, at que per ſanctae Communionis in Chriſto vinculum, fraternae que libertatis Parrheſiam rogemus, vos preſertim quotquot inter Eccleſiarum Rectores, Protectores & Fautores, eſtis aedificationis Publicae verè ſtudioſi, ne permittatis hoc Talentum tam pretioſum ulteriùs abſcondi & occultari ab Exoticorum manibus & oculis, ſed velitis pro prudentia veſtra, pro ferventis erga fraternas Eccleſias Charitatis, ac liberalis ſtudiierga Dei gloriam in Evangelii propagatione, pio zelo & affectu veſtro rationem aliquam inire commodam, quâ Medulla Auctorum in illo genere apud vos extantium & eminentium ex omnibus collecta in volumen aliquod conjiciatur, ſive locorum communium, ſive Syſtematis Theologiae practicae, quod publici juris ſit, & omnium manibus teri poſſit linguâ notâ & doctioribus communi. Audivimus pauca quaedam in Belgicum ſermonem eſſe tranſlata, quae magno uſui ſunt ill is Eccleſiis & Theologiae ſtudioſis.
Nuper etiam inter nos Germanico idiomate editus libellus ex Anglico verſus de Praxi Pietatis ità afficit omnes Pietatis Cultores, ut indè religioni quae in pura modeſ…d que veritatis coeleſtis profeſſione conſiſtit, acceſſionem permagnam fiericonſtet. Ideò que ſperare nobis licet, ſi huic noſtro voto accedat per vos favor requiſitus, ut fa…ilè inter veſtrates (quibus ad haec & ſimilia: beneficia Eccleſiae ſuae praeſtanda pr… aliis tranquillitatem in hiſee turbis, & facultates conceſſiſſe videtur divina clementia) inveniantur aliqui, qui colligendis, transferendis, digerendis, atque evulgandis Auctorum praecipuis ſcriptis & meditationibus practicis non gravatè ſuas impendant operas, ſuúm que talentum ſi id ſuadebitis; unde futurum confidimus, ut inſigne Regnum Dei incrementum accipiat, ſi corpus abſolutum talis doctrinae exiſtet ex veſtris ſcriptoribus, in quo tam in Theologia Tyrones ſtudii ſui, quàm Eccleſiarum varii Paſtores Concionum ſuarum materiam invenire poſſint, aedificationi multò utiliorem quàm illa eſt quae hodie in ſcriptis Polemicis occurrit: ità a ſtudio contentionis ad Charitatis non fictae affectus revocari poterunt multorum animi, ex quo tandem futurum ſit, ut ad Deum imprimis gloria & gratiarum actio, ad Evangelii profeſſores cum Sanctitatis & Pietatis ſtudio Pax & Concordia, ad Eccleſias publica adificatio, ad ſimpliciores pia Eruditio, ad pios & afflictos, ſolida Spiritûs Conſolatio; ad errantes & devios, ſalutaris Converſio; ad ſecuros & carnales, vivida conſcientiae exſuſcitatio; ad Hypocritas & obſtinatos, clara perverſitatis ſuae convictio; ad omnes etiam poſteros, major lux veritatis perveniat; & ad illos denique, qui ſuum in hoc ſtudio Talentum col…ocabunt ad Regni Dei Promotionem, accedat illa vox quondam glorioſa & beata à Domino, qui rationem accepti Talenti conferet nobiſcum: Bene eſt, Serve b…ne & Fidelis, in exiguo fuiſti fidelis, ſuper multa te conſtituam: Ingredere in Gaudium Domini tui.
Quod gaudium omnibus iis quibus poſtulatum hoc noſtrum patefiet, & gratum erit, cum omni corporali f…elicitate ex animo vovemus. Valete in Domino Viri Excellentes, atque omni honore nobis colendi. Dabantur Hanoviae 24 Febr. Anno 1633.
Joannes Daniel Wildius, Verbi Divin▪ Miniſt. & Eccleſiae Hanovicae Inſpector, M.P.
Theodorus Leurelius, Eccleſiae Hanovicae Miniſt.
Conradus Ammonius Concionator Aulicus, ibid.
Paulus Toſſanus, S. Theolog. D. & Senatûs Eccleſiaſtici in inferiori Palatinatu Electorali Aſſeſſor.
Clemens Boecius, Eccleſiae Gallicae Neo-Hanovicae Paſtor.
Iſaacus Boots, Paſtor Eccleſiae Flandricae, quae Chriſto colligitur Hanoviae.
Matthaus Rowyer, Eccleſiae Gallicae Neo-Han. Paſtor
M. Philippus Pareus Davidis Filius Illuſtris Gymnaſii Hanovienſis Rector & Profeſſor.
Praeter hoſce qui Hanoviae huic Epiſtolae ſubſcripſerunt, alii etiam eidem Herbornae, & alibi ſubſcripſerunt, in Martio & Aprili, eodem anno 1633, quorum nomina hîc addita ſunt.
Petr… Streithagen, Sereniſſ. Regis Bohemiae beatae memoriae Concionator Aulicus.
Job. Moriaen, V. Div. quondam apud Ʋbi…s Miniſter, ſubſcripſi Francofurti 23 April. 1633.
Philippus Snabelius, Hoingae Solmenſis Patriae Paſtor.
Johan. Conradus Hopfius V.D. Miniſter in Comitatu Hanovics, in Marchabel Exul Palatinus.
Perutile hoc Propoſitum & commune fratrum Germanorum votum, meâ quoque ſubſcriptione confirmare volui:
Ego Henricus Meerbottius P. F. Paſtor S…reſhe…mi Ladenburgicus, in Elect. Palatinatu.
Johan. Irlin, Theol. Doctor, Scholae Herbonenſis Rector & Profeſſor, Eccleſiae ejuſdem Paſtor, & Vicinarum Naſſovicarum Inſpector, M.P.
Mr. Caſparus Stippius, Eccleſiae Sieginenſis Archidiaconus; qui ſuo & reliquorum fratrum in Comitatu Naſſ…vico Siegenenſi, nomine ſubſcripſit.
Johannes Arcularius, Eccleſiae Beilſteinſis Paſtor, qui ſuo & reliquorum fratrum in Comitatu Naſſovico Beilſtemenſi & Orzenſi ſubſeripſit.
Thomas Dorn, Paſtor Altenkirchenſis nomine Eccleſiarum Comitatus Sainenſis, M.P.