The Earnest Breathings of Foreign Protestants, Letter 1
Eccleſiarum Magnae Britanniae at que Hyberniae patronis & Antiſtibus Primariis, Eximiis Dei ſervis, at que Eccleſiae Laborantis in Germania fautoribus Colendiſſimis, ſit Gratia & Pax à Deo Patre, & Domino noſtro Jeſu Chriſto per Spiritûs ſancti Communionem, AMEN.
DIverſa Spiritûs Dei dona membris Eccleſiae diverſis eſſe conceſſa, & ſacra oracula teſtantur, & res ipſa loquitur; finem tamen eundem Communis Aedificationis mutuae que utilitatis liquet Patri luminum, datori omnis doni perfecti, propoſitum eſſe in omnium donorum largitione. Apoſtolus enim dicit, Unicui que datam eſſe Spiritûs declarationem foreign: & alib… jubemur, Ut quiſ que accepit donum, ità alius in alium illud ſubminiſtrer, ut decet bonos gratiae Dei diverſae foreign. Talentum enim quod à Deo ſinguli accepimus, fidei noſtrae commiſſum eſt, ut illius dispenſatores facti, non illud defodiamus, ut nequam ille ſervus, in terram; ſed ad Domini emolumentum impendamus, ut cum fidelibus ejus ſervis, plura tam Domino quàm nobis ipſis lucrifacere talenta poſſimus.
Haec cò spectant, Illuſtres, Clariſſimi que Viri, Reverendiſſimi que , at que Reverendiin Chriſto Patres & Fratres, ut cùm nobis certò innotuerit inter Eccleſias magnae Britanniae, Doctrinam Theologiae Practicae multorum piè Doctorum Eccleſiae veſtrae Antiſtitum publicis ſcriptis egregiè excultam eſſe, at que ad uſum Popularem inſigniter accomodatam, at que eam ſolummodò linguae veſtrae Cancellis tanquam reconditum ab exteris Nationibus theſaurum contineri, & aſſervari, maximám que utilitatem ad omnes Eccleſias Chriſtianas, praeſertìm autem Evangelicas redundaturam, ſi quae vobis in hoc genere peculiaria ſunt, publicentur, ità ut ab its quo que legi & intelligi poſſint, ut (inquam, cùm haec ità ſe habeant) Illuſtritatibus at que Reverentiis Veſtris votum nostrum ac deſiderium aperiamus, at que per ſanctae Communionis in Chriſto vinculum, fraternae que libertatis Parrheſiam rogemus, vos praeſertim quotquot inter Eccleſiarum Rectores, Protectores, & Fautares estis aedificationis Publicae verè ſtudioſi, ne permittatis hoc Talentum tam pretioſum ulterijis abſcondi & occultari ab Exoticorum manibus & oculis, ſed velitis pro prudentia veſtra, pro ferventis erga fraternas Eccleſias Charitatis, ac liberalis ſtudii erga Dei gloriam in Evangelii propagatione, pio zelo & affectu veſtro rationem aliquam inire commodam, quâ Medulla Authorum in illo genere apud vos extantium & eminentium ex omnibus collecta in volumen aliquod conjiciatur, ſive Locorum Communium, ſive Syſtematis Theologiae practicae, quod publici juris ſit, & omnium manibus teri poſſit linguâ notâ & doctioribus communi: Audivimus pauca quaedam in Belgicum ſermonem eſſe tranſlata, quae magno uſui ſunt illis Eccleſiis & Theologiae ſtudioſis.
Nuper etiam inter nos Germanico idiomate editus libellus ex Anglico verſus de Prax Pietatis ità omnes afficit Pietatis Cultores, ut indè religioni quae in pura modeſtá que veritatis coelestis profeſſione conſiſtit, acceſſionem permagnam ſieri conſtet. Ideó que ſperare nobis licet, ſi huic noſtre vota accedat per vos favor requiſitus, ut facilè inter vestrates (quibus ad haec & ſimilia beneficia Eccleſiae ſuae praeſtanda prae aliis tranquillitatem in hiſce turbis, & facultates conceſſiſſe videtur divina clementia) inveniantur aliqui, qui coll… gendis, transferendis, digerendis, atque evulgandis Authorum praecipuis ſcriptis & meditationibus practicis non gravatè ſuas impendant operas, ſuum que talentum ſi id ſuadebitis; unde futurum confidimus, ut inſigne Regnum Dei incrementum accipiat, ſi corpus abſolutum talis doctrinae existet ex veſtris ſcriptoribus, in quo tam in Theologia Tyrones ſtudi ſui, quàm Eccleſiarum varii Paſtores Concionum ſuarum materiam invenire poſſint, aedificationi multò utiliorem quàm illa eſt quae hodie in ſcriptis Polemicis occurrit: ità a ſtudio contentionis ad Charitatis non fictae affectus revocari poterunt multorum animi, ex quo tandem futurum ſit, ut ad Deum imprimis gloria & gratiarum actio, ad Evangelii profeſſores cum Sanctitatis & Pietatis ſtudio, Pax & Concordia, ad Eccleſias puplica aedificatio, ad ſimpliciores pia Eruditio, ad pios afflictos, ſolida Spiritûs Conſolatio; ad errantes & devios, ſalutaris Converſio; ad ſecuros & carnales, vivida conſcientiae exuſcitatio; ad Hypocritas & obſtinatos, clara perverſitatis ſuae convictio; ad omnes etiam poſteros, major lux veritatis perveniat; & ad illos denique qui ſuum in hoc ſtudio Talentum collocabunt ad Regni Dci Promotionem, accedat illa vox quondam glorioſa & beata à Domino, qui rationem accepti Talenti conferet nobiſcum, Bene eſt, Serve bone & Fidelis, in exiguo fuiſti fidelis, ſuper multa te conſtituam: Ingredere in Gaudium Domini tui.
Quod gaudium omnibus iis quibus postulatum hoc noſtrum pa…fi…, & gratum erit, cum omni corporali faelicitate ex animo vovemus. Valete in Domino Viri Excellentes, atque omni honore nobis colendi.
Dabantur Hanoviae 24. Febr. Anno 1633.
Joannes Daniel Wildius, Verbi Divin. Min. & Eccleſiae Hanovicae Inſpector.
Theodorus Leurelius, Eccleſiae Hanovicae Miniſt.
Conradus Ammonius, Concionator Aulicus, ibid.
Paulus Toſſanus, S. Theolog. D. & Senatûs Eccleſiaſtici in inferiori Palatinatu Electorali Aſſeſſor.
Clemens Boeſius, Eccleſiae Gallicae Neo-Hanovicae Paſtor.
Iſaacus Boots, Paſtor Eccleſiae Flandricae, quae Chriſto colligitur Hanoviae.
Matthaeus Rowyer, Eccleſiae Gallicae Neo-Han. Paſtor.
M. Philippus Pareus Davidis Filius, Illuſtris Gymnaſii Hanovienſis Rector & Profeſſor.
Beſides theſe, who had a meeting in the City of Hanaw (whereunto I was called at the time above written, purpoſely to offer this Petition unto me, and to engage me to follow it for them) others there were, who having been made acquainted with this deſire of the forenamed Divines, did alſo joyn in the ſame ſuit by putting their hands to another Paper of the ſame Tenor at Herborn, and in ſome other places in March and April the ſame year 1633. Their names are theſe following:
Petrus Streithagen, Sereniſſ. Regis Bohemiae beatae memoriae Concionator. Aulicus.
Joh. Moriaen, V. Div. quondam apud Ubios Min. ſubſcripſi Francofurt, 23 April 1633.
Philippus Suabelius, Hoingae Solmenſis Eccleſiae Patriae Paſtor.
Johan. Conradus Hopifius, V. D. Miniſt. in Comitatu Hanov. in Marchabel. Exul. Palatin.
Perutile hoe Propoſitum & commune fratrum Germanorum votum, meâ quoque ſubſcriptione confirmare volui ego Henricus Meerbottius P. F. Paſtor Stresbeomi Ladenburgicus, in Elect. Palatinatu.
Johan. Irlin, Theol. Doct. Scholae Herbonenſis Rector & Profeſſor, Eccleſiae ejuſdem Paſtor, & Vicinarum Naſſovicarum Inſpector.
Mr Caſparus Stippius, Eccleſiae Siegenenſis Archidiaconus; qui ſuo & reliquorum fratrum in Comitatu Naſſovico Sieginenſi, nomine ſubſcripſit.
Johannes Arcularius, Eccleſiae Beilſteinſis Paſtor, qui ſuo & reliquorum fratrum in Comitatu Naſſovico Beilstemenſi & Orzenſi ſubſcripſit.
Thomas Dern, Paſtor Altenkirchenſis nomine Eccleſiarum Comitatûs Sainenſis.