Reader
Letter Concerning Gods Decrees · Edward Bagshaw

Letter Concerning Gods Decrees, Exercise

Exercitatio Philoſophica de Libero Arbitrio.

NIhil eſt quod magis hominem commendet quam Arbitrii Libertas; nihil tamen de quo Philoſophi minus conſenſêre; Annal. lib. 6.Siquidem ut Taciti verbis utar, fuêre ſemper, qui Fatum congruere rebus putarent, licet non è vagis ſtell is, ſed apud principia & nexus naturalium cauſarum, primo cuinſque ortu ventura deſtinantur.

Opinio iſta de Fato vel inevitabili rerum omnium eventu, ſive a Chaldaeis, uti placet Diodoro Siculo, Lib. 2.ſive ab aliis orta, a Stoicis avidè arrepta eſt, & ita demum propagata, utiſtius Sectae habita ſit Nota propemodum peculiaris; quae alii Fortuita, illi Neceſſaria vocant; nec incidere ea, ſed venire aiunt, certâque, licet inobſervabili, lege decurrere. Hinc Seneca, Scio, inquit, Lib. de Provid.omnia certâ & in aeternum dictâ lege decurrere; Fata nos ducunt, & quantum cuique reſtat, prima naſcentis hora diſpoſuit: Ca…ſa pendet ex Cauſâ, privata & publica longus ordo rerum trahit. Unde Chryſippus foreign ſive Fatum, Apud A. Gel.definit eſſe foreign—h.e. Fatum eſt invariabilis rerum compages, ſic concatenata ut diſſolvi alterarique non poſsit. Eodem facit illa Homeri foreign, ſive Aurea Catena, quae omnia ſic a Deo pendere facit, ut continuo imperceptoque nexu ab Ipſo ad nos uſque pertingant; adeò ut licet nunquam non agamus liberè, videamurque, ſaltem nobis ipſis, Actionum noſtrarum undequaque Domini; nunquam tamen inquiunt, quicquam ſic libenter facimus, ut non prius illud idem collibuerit Deo; nec plus minúſve operari eſt, quam ille olim decreverit. Imo tam rigidè hâ ex parte egêunt Stoici, ut nec Diis ipſis ullam reliquerint Libertatem: Sic enim omnium nomine proclamat Seneca—Eadem neceſsitas & Nos & Dees alligat; Lib. 2. Queſt. Natur.irrevocabilis divina pariter & Humana curſus vehit; ille ipſe omnium Conditor & Rector, Scripſit quidem Fata, ſed ſequitur; Lib. 2.ſemel juſsit, ſemper paret; unde & Lucanus non tantum Poetice de Deo loquens

Scripſit in aeternum cauſas, quâ cuncta coercet,

Sequoque lege tenens—

Numen ſcilicet Decreto ſuo dum ſtat, videtur parere; quia aliàs confeſſio erroris fuerit, ſi mutanda fecerit.

Sen. Oed. Act. 5.

Fatis agimur;—

Quicquid patimur mortale Genus,

Quicquid facimus, venit ex alto:

Non illa Deo vertiſſe licet

Quae nexa ſuis currunt cauſis.

Cum vero nôrint multa paſſim provenire malâ, quorum aliqua facimus ipſi, aliqua & patimur; a Bono autem Deo omnem Malignitatis ſuſpicionem ſollicitè amoverint; Malorum itaque omnium Originem Materiae aſcripſerunt, quam vagam & Inconditis Motibus ultrò aberrantem coerceri & in ordinem redigi non poſſe autumârunt, ſed Tumultu irregulari abreptam Peſtes ſpargere, vitia accendere, ruinam undique moliri, ſeſeque quaſi contagii vaſtationiſque fomitem ubique in…tare; Queſt. Nat. 1.uti Seneca, a magno, inquit, artifice formant…r prava multa, non quia ceſſat ars, ſed quia id, in quo exercetur, inobſequens Arti est; & explicatius alibi, quaerens cur Deus Bonis Triſtia immittat, reſpondet, Artifex non ſolet mutare Materiam; haec paſſa eſt.

Conceſſo autem, ſingula Fato volvi, nec Actionem ullam, ut ut Levem ac Minutam, extra praeſcriptum olim ordinem edi poſſe, cum inde promptum foret objicere, neminem tum ob Probitatem laudandum, nec ob vitia culpandum quempiam (nullo etemin encomio dignus eſt is, qui Probitati, quam habet, ſuccumbit potiùs quam ſtudet; nec illius malitia ſeriò deteſtanda eſt, qui nequitiâ, cui reſiſtere non poteſt, ſecurus fruitur) hujuſmodi Inſtantiis occurrit Manilius, Aſtrom. lib. 4.innuendo iſtam doctrinam non liberare paenâ nocentem, nec praemio merentem fruadare; ſed potius virtutis valorem, vitii enormitatem intendere: tanto enim impenſius, inquit, laudandus eſt Probus—

Quod caelo gaudente venit, rurſuſque nocentec

Oderimus magis in paenam culpamque creatos.

Uti enim nemo eſcam minus probaverit, licet ſapor ejus non ſuâ ſponte ſed irreſiſtibili Naturae vi, gratus proveniat; nec noxias lethaleſque herbas minus refugimus, licet ſuccum ſuum aliunde trahere cogantur, nec ultrò fiunt mortifetae; ſic & cum Hominibus agendum cenſet, quorum Probitas ſi Deo ac Fato imputetur, gratulandum eſt iis, quod propriori eos curâ numen dignetur; ſi vero Mali Sceleratique ſint, non culpâ ſuâ ſed Fati Perverſitate, eo ſunt culpandi magis, quod jam olim Diis exoſi, in terras veniunt quaſi damnati.

Atque Stoicorum Doctrinae de Fato & Neceſitate haec ferè Summa eſt.

Peripatetici autem & Platonici, paulò humiliùs, & ad vulgarem captum accommodatiùs, Philoſophati, cum obſervarent foreign illud ſive Liberum Arbitrium, & in Legibus Praeſumi, & Notitiis Hominum ita Naturaliter infigi, ut citiùs quis ſenſum illis, quam Electionem extorſerit; hinc etiam & Illi huic Opinioni conſenſêrunt, quam, praeterquàm quòd in Religione omni ſit perſuaſiſſima, argumentis inſuper a Ratione ductis, confirmare ſunt annixi.

Primò Arguunt ex Animantium Diviſione, quorum quidam ſpontaneo & caeco impetu feruntur, Acti potiùs quam Agentes; alii autem, ſuo arbitratu perpenſis priús & exammatis rerum agendarum circumſtantiis, vel faciunt vel omittunt conſulta prout ipſis libitum fuerit. Qualis eſt omnium hominum Natura, qui, niſi iſto privilegio gauderent, Brutis forent longè infeliciores; cum, iiſdem neceſſitatibus conſtricti ſint, legibus tamen parere cogantur, quaſi Liberi.

Cum autem inſtarent Stoici, omnino eos qui conſultant, id approbare ſolum quod ipſis placet, & proinde videri etiam Homines rapi viſis aequè ac caetera Animalia, licet aliquantò lentiùs conſentiant; reſpondent, eum, qui conſilio ductus imaginatione viſorum percelli videatur, non ſervum ideò ſed Dominum dicendum; cum, ſi voluerit, in alteram partem conſenſiſſe poterat; quiſquis enim, inquiunt, ob collectionem, quam apud ſe conſultans facit, aliquid approbet, reputandus eſt ipſe ſibi iſtius Approbationis cauſa. …epar. Eing. lib. 6.Quae Alexandri Aphrodiſaei defenſio eſt apud Euſebium.

Deinde cum urgerentur iſto Effato, Deus praenovit omnia, ergo certò i. e. deſtinatò eveniunt; vel enim Numen nullam habet de rebus dubiis perceptionem, quod probabile non eſt ut Author neſciret motus conatuſque Creaturae, quam ipſe produxit; vel cognitionem habet certam & infallibilem, adeoque res illae, quas eventuras praeſcivit, inevitabiliter h. e. Neceſſariò & fato cogente producentur.

Cum iſto potiſſimum Argumento ſe munirent Stoici, reſpondebant Platonici, verum quidem eſſe quod Deus omnia praenoverit; atqui cum quaedam Neceſſariò quaedam fortuitò eveniant, proinde Deum praeſcire Neceſſaria certò; reliqua, prout ipſorum Natura erat, ſcilicet ut Dubia & Indeterminata; nempe, inquiunt, ſi Deus id quod dubium Ancepsque eſt, certò ſciret, falleretur; quia Dubium id eſt quod fortè non continget; itaque cum Futura Ancipitia talem praeſenſionem non admittant, ne Dii quidem ipſi credi debent noſſe, quae noſci nequeunt; atque Hunc in modum reſpondent Chalcidius aIa Timaeum., Plotinus bEnn. lib. 1., Ammonius cforeign. c.9., Tyrius aliique; imo non Philoſophi ſolùm, ſed eodem reſponſo ſe tuentur hodiè quotquot dSocinus Crellius, &c.Theologi inconceſſam ſibi, veluti è Dei manibus, extorquent Libertatem.

Denique cum inſtarent Stoici voluntatem Humanam, ſi non Appetitûs aeſtu abripiatur, ſemper tamen Intellectûs imperio duci, cum Rationis dictata nunquam non ſequatur; & proinde non mags Libera cenſenda ſit, quam ille non habendus eſt captivus, qui nunquam foras exit niſi addito cuſtode.

Huic Inſtantiae variè reſpondent Platonici,

1. Fatendo voluntatem ab Intellectu moveri & allici ſemper, at nunquam cogi. Cum enim voluntas ſit caeca Potentia, oi, facis inſtar, praelucet Ratio, nè, cum omnia liberè poſſit, quaedam etiam & malè faciat; atque eo, funeſtiſſimo licet argumento, libertatem ſuam maximè prodat Anima, quod quandocunque lubet, imperio Rationis reniti queat. Hinc querela illa. —Video meliora proboque Deteriora ſequor—omnibus quotidiè in ore eſt Fatalis adeo & noxia Libertas, vel ex erroribus noſtris, & quod quaedam mala quaſi nolentes facimus, comprobatur.

2. Reſpondent urgendo Incommoda quae Stoicam iſtam Neceſſitatem ſequantur, nempe

1. Si Homo ad Actiones ſuas vi aliquâ ita impelleretur, ut omittere eas ipſi liberum non fuerit, cur Trophaea victoribus, victis ſolatia conquirimus? quorſum Praemia Paenaeque? cui uſui inſerviunt encomia & vituperia? quis enim illum laudabit improbabit ve, quem ſtimuli & flagra in facinus praecipitavêre? Benè ſcilicet non agunt, qui aliter agere non poſſunt: Nemo nauem celeri & aequabili curſu immenſum aequor pervolantem, ideo laudabit, quòd Magiſtro dirigente & Ferente vento unà feratur; & aliquando Pelagi minis, neſcia obtemperet. Majore encomio non eſt dignanda virtus, quam ignari recipimus; & fato impreſſam ſignatamque animo Probitatem non magis jactaremus, quam equus Phaleras.

Cur itidem Malos caſtigamus, aut ſupplicia decernimus iis qui legem violant, quam, niſi fata velint, obſervare non poſſint; nemo Hirci nequitiam, aut violentiam Tauri punivit; ſi abſtineant Bruta, in iſtam Probitatem ducuntur, quaſi captiva: ſin peccent, non eſt iſtorum ſed Naturae error. Innocens planè eſt quem neceſſitas excuſat, & ille quem ad ſcelera praefinivit Fatum, Infaelix dici poteſt, non Improbus: Quaeſo qui, ut de Brutis taceam, a ſtipite vel ſaxo differremus Homines, ſi ita eſſemus comparati; Inanimata quaeque motorem nacta moventur; nimirum & gravis Terra projicitur, & iners ſaxum, ſi manum adhibeas, in Gyrum rotatur: Sic & Homo, ſi Actiones non ſuas edat, ſed neceſſitate motus operetur, nihil videtur eſſe aliud, quam paulo agilior & magis verſatilis Fabrica.

Concludunt itaque animam Humanam Privilegiis ſuis & Honore natalitio privari, niſi regat corpus; corpus autem illa regere non poteſt, niſi in ſeipſam habeat Imperium, juxta illud carmen Sit liber, Dominus qui velit eſſe. Atque ſic ferè pro Arbitrii Libertate arguunt Platonici. Et ſiquis controverſiam illam plenius examinare velit, legat eximias utrinque diſſertationes R. P. Bramhalli affirmantis, & Th. Hobbaei, plus quàm Stoicè, negantis Libertatem.

Quod ad me attinet, etſi è ſacrâ Scripturâ edoctus ſciam quid Chriſtiano tenendum ſit, nempe ununquemque liberè velle malum & liberè nolle bonum, quae ſola nobis miſeris jam demùm reſtat libertas; tamen ſi omnino Philoſophicè agendum ſit, non dubitaverim affirmare Libertate Abſolutâ & Plenâ nihil eſſe vel quod magis credam, vel quod minus probari poſſe putem: Cum enim omnia quae videmus, ex cauſis certis determinatiſque oriantur & fiant, unicam voluntatem Humanam iſtâ lege eximere videtur planè iniquum.

1. Quia ut detur aliquid, quod ſeipſum moveat idque proprià vi, cogitatu prorſus impoſſibile eſt.

2. Quod nemo non advertat, & ſi rogetur, rationem reddere queat, cur hoc potius quam illud eligat: cauſa autem illa qualiscunque, quae voluntatem ſive impellit ſive inclinat, perinde facit Actionem Neceſſariam.

Ultimò quod quomodo Libertas humana cum Praeſcientiâ divinâ conſiſtat, ſalvo utriuſque jure, explicare adhuc nemo poterit; quicquid enim certo praenoſcitur, ut eveniat neceſſe eſt, non quaſi ipſa praeſcientia magis quam ſcientia, quicquam ad movendam voluntatem contribuat, ſed quod Cauſae iſtae, è quarum cognitione Praeſcientiae certitudo & Infallibilitas dependet, effectum praecognitum neceſſariò & inevitabiliter producent.

Alia ſunt quae objici poſſunt verùm cùm Libertate ſublatâ, ſimul & virtus perear; cum Pietas & Politia omnis unà concidant; & praeterea cum nemo non experiatur ſe, quando velit, non actionem modo ſed & voluntatem immutare poſſe; refragetur licet ratio ſcrupuloſque injiciat, nemo tamen vereatur aſſerere ſibi eam, cujus vim quotidiè ſentit & actionem exſerit, Arbitrii Libertatem.

FINIS.

End of the text · Edward Bagshaw, Letter Concerning Gods Decrees (1659)