Against Human Ceremonies in Gods Worship, Dedication 2
Serenissimo Regi EDVVARDO SEXTO Deigratia, Angliae, Franciae, & Hiberniae Monarchae, Fideiverae, Catholicae, & Apostolicae, Defensori; Omnium (in suis ditionibus) personarum &c. IOHANNES A LASCO, &c.
REcte facit Pater, laudem que meretur proculdubio, si Filiam Virginem, dolis lenonum, ad ganeas forte abreptam, rituque jam meritricis ornatam, protinus illinc eximat, incolumi adhuc pudicitia illius, inque suas rursum ipsius aedes reducat: Sed idem satis non esse putat, ad tuendam suam, filiaeque illius, & totius adeo familiae suae honestatern, exemisse e ganeis filiam, inque suas aedes reduxisse; nisi illi id totum plane detrahat, quod in ganeis illis pro ornatu meretricio haberi videt. Neque disquirit, undenam ornatus ille originem suam habeat: sed indecorum sibi, adeoque & castitate filiae suae, & familiae etiam totius indignum esse judicat, ut aliquid omnino ejusmodi domisuae conspiciatur, undecunque tandem deductum esset, quod in ganeis ipsis pro ornatu meretricio haberi non ignoret. Neque hic audit eorum persuasiones, qui omnia ex Patris arbitrio domi suae, aestimanda esse dicunt; & proinde ornatum quoque meretricium illum in ganeis, honestissimum jam fore putant domi paternae, cum filiae illi, tum etiam reliquae toti familiae, si quidem paterna authoritate comprobaretur; eò quod in Patris id potestate positum esse videatur, ut quae illi probantur, ea jam honesta etiam domisuae omnia esse censeantur. Intelligit enim, etiamsi domi suae, pro honestis haberentur omnia quae ipse sua authoritate comprobasset; honestatem tamen filiae illius, & familiae suae totius, non intra domesticos sibi duntaxat parietes suos, sed per totam etiam civitatem reliquam, tuendam esse; ut omnem malam suspicionem, apud omnes omnino cives, a domo sua depellat: & cavet ne ullis rursus lenonibus, ullam deinceps etiam reposcendae denuò ad ganeas filiae suae occasionem quoquo modo relinquat, pro jure ipsorum; si quae apud illam notae adhuc tales, ganeis familiares, conspicerentur.
Ita vero, etiam Parentum loco sunt in Dei Ecclesia, veluti in civitate quadam, & Verbi, & Gladij Ministri omnes; habentque sibi concreditum ab ipsomet Domino Deo, veluti filiae loco, purum ac legitimū ministerium Sacramentorum. Hic igitur istorum Ecclesiae Parentum (ut ita jam loquamur) fidem ac studium nemo non merito laudaverit, si concreditum sibi ab ipsomet Deo (veluti filiam quandam) purum ac legitimum Sacramentorum ministerium, ab Antichristi Romani, & lenonum suorum ganeis, in quas vi ac tyrannide ipsorum abductum fuerat, in suas ipsorum domos rursus, in curam (inquam) ac custodiam suam reduxerunt. Sed hic cogitare debent utrique, potissimum autem ij, qui non frustra Praecellentes Dei Ministri, Altoresque Ecclesiae Dei a Spiritu Sancto vocantur, Reges (inquam) ac Monarchae Christiani, satis non esse, si filiam illam e ganeis Papisticis, in aedes rursus suas ipsorum, hoc est, in curam custodiamque suam recipiant, nisi eam etiam omni illo ornatu plane exuant, quem in ganeis ipsis, meretricium ornatum & esse, & haberi sciunt; nequid ejusmodi domi ipsorum conspiciatur, quod pro meretricio haberi posset: in ea potissimum civitate, in qua varia sunt adhuc judicia hominum; neque ab uno homine gubernari possunt; & in qua adhuc multam, infinitamque lenonum turbā superesle constat. Ne que hic audient persuasiones illorum, qui ornatum ejusmodi (undecunque tandē desumptus esset) honestum nihilominus domi paternae fore existimant, si Patris ipsius authoritate comprobetur. Intelligunt enim, non toti se Civitati omnino, non toti (inquam) Dei Ecclesiae, sed parti duntaxat illius alicui, veluti domui ac familiae cuidam praeesse: et proinde, etiamsi domi suae, pro honestis jam haberi videant, quae ipsi sua authoritate comprobassent; sui interim officij esse agnoscunt (quatenus equidem castitatis am…ntes, publicae que honestatis studiosi haberi volunt) ut filiae illius, totiusque adeo familiae suae honestatem, non inter domesticos tantum parietes suos, sed per totam illam civitatem etiam, omni studio, ac cura tueantur, nihilque domi suae conspici patiantur, quod in ejusdem civitatis ganeis, ac lupanaribus, maximo lenonúomnium conatu, ac tyrannide, pro meretricio haberi interim, urgerique, ac propugnari vident. Postremo, cavendum sibi modis omnibus esse putant, ne eisdem lenonibus rursum, aut eorum similibus, ullam omnino occasionem (pro jure ipsorum) relinquant, quoquomodo reposcendae fi…ae illius suae; si quae notae adhuc (ganeis illis familiares) apud illam conspicerentur.
Iam vero tu quoque unus es ex hisce Ecclesiae Dei Altoribus (Rex Serenissime) quo quidem nomine, summas Deo Patri nostro coelesti gratias agimus. Et concreditum tibi, in praecellenti vocatione hac tua, a Domino Deo, Sacramentorum Ministerium, veluti filiam quandam, ganeis jam Papisticis, in tuas rursum aedes (Divino beneficio) hoc est, in curam ac custodiam tuam domesticam reductum habes. Hic tu igitur tibi quoque sequendum esse cogitabis, in his quae adhuc restant, propositum jam boni Parentis exemplum, in tuenda reductae filiae, totiusque adeo familiae tuae, publica honestate, non tantum in Regno tuo florentissimo, sed in Chatholica etiam Christi Ecclesia, cujus alioqui & ipse civis es, ejus que partem pulcherrimam, veluti insignem illius familiam tibi concreditam habes. Hoc vero abs te pij omnes, toto orbe Christiano, exspectant. Etquidem tanto majore desiderio, quanto majoribus atque excellentioribus donis te a Domino Deo nostro ornatum, ac sublimiore etiam, supra alios fere omnes, loco, positum esse non ignorant: nempe ut Sacramentorum Ministerium, illecebris meretricijs, in Papae ganeis, nefandissimè profanatum, omni illarum ornatu meretricio exuas; suoque illud ornatu virgineo rursus induas; quo videlicet a summo illo Regum omnium Rege ac Nomothete, Christo Domino, in suis institutionibus ornatum esse constat. Sic enim nota demum erit toti Ecclesiae Christi, fides tua, in tuenda filiae tibi concreditae, non domi modo tuae, sed toto etiam orbe terrarum, publica honestate.