It is Lawful for Minsters to Wear Apparel Prescribed by the Law of the Realm, Letter 2 – Colophon 2
Dominis N. et M.
DOMINVS IEſus benedicat vobis, viri ornatiſsimi & fratres chariſsimi, ac ſeruet vos ab omni malo. Accepi literas vestras, ex quibus intellexite. N. conqueri, quod mea reſponſio data ad tuam quaeſtionem, nimis videatur acciſa. Ego vero, mi frater, tunc non vidi, ne que nunc video quorſum oportuerit copioſiores ſcribere literas. Nam rogabas tu duntaxat, quae eſset mea de re vestiaria, de qua contendebatur in Anglia, ſententia. Ad hanc quaestionem breuibus tibi reſpondendum putaui. Nam breuibus meam ſententiā dicere potui. Dein ſciebam beatae memoriae D. Pet. Martyrem & Oxoniae & hic, eandem quaeſtionem tractauiſse ſaepius & fuſius, quibus quod adi cerem non habebam. Memini vero in literis ad te. M. fratrem daias, meae quo que ſententiae factam tunc quo que fuiſse mentionem. Et vt iterum vno & altero verbo quod ſentio dicam: Nun que probauerim ſi iubeamini veſtrum exequi ministerium. ad aram crucifixi imagine oneratam magis … ornatam, & in veste Miſsatica, hoc est, in alba & Caſula, quae à tergo quo que ostentet crucifixi imaginem. At quantum ex literis ex Anglia allatis intellego, nulla nunc eſt de eiuſmodi veſte contentio: Sed questio est: An liceat Miniſtris Euangelicis portare pileum rotundum vel quadratum, & vestem albam, quam nuncupant ſuperpellicium, qua minister ornatus, à vulgo diſcernatur? Et an oporteat ministeriū vel ſtationem ſacrā citius relinquere, q̄ huiuſmodi veſtibus vti? Reſpondi ad hanc quaestionem preteritis nundinis Reuerendo viro Domino Roberto Horno Winton. Epiſcopo, & quidē breuibus repetens verba D. Martyris. Scripſerat eidē paulo ante Symmista, & affinis meus chariſsimus D. Rodolphus Gualtherus, cuius exemplum hiſce incluſum ad vos & ad alios fratres nostros, mitto. Ergo ſi nos audire vultis, noſtrumque iudicium de re vestiaria expetitis, ſicut vltimis vestris ad me literis ſignificabatis, en habetis in illa Epiſtola noſtrum iudicium, cui ſi acquieſcere non potestis, dolemus ſanc quā vehementiſsime, & cū nullum nobis amplius ſuperſit conſilium, Dominum, qui in omnibus & ſemper reſpiciendus eſt, ex animo & inceſsanter oramus, vt ipſe gratia ſua at que potentia rebus afflictis conſulat.
Quaestiones aliquot tu N. frater propoſuiſti plures vero eiuſdem argumenti M. noster contexuit. Licet vero pro mea ſimplici ruditate, nun que probauerim res in tot distrahi quaeſtiones, & nodis innecti implicatioribus quaealioqui ſimpliciores per ſe, breuibus & ſatis perſpicue expediri potuerant, aliquid tamen annotabo ad ſingulas, vt hac quo que in re, vobis Dominis meis obſeruandis & fratribus chariſsimis, quantum per meam poſsum infantiam acumenquè retuſum magis q̄ acutum, inſerutam. Vos autem oro vt benigne haec à me fratre vestro vestri que amantiſsimo accipiatis, & de his animo iudicetis ab affectibus purgato at que tranquillo. A contentionibus abhorreo prorſus, & nihil magis ſupplex peto a domino, quam vt ab eccleſia longe remoueat contentiones, quae ab initio & ſemper plurimum nocuere vera pietati, & eccleſiam vtcun que pacatam & ſtorentem, lacerarunt.
Cum quaeritur an debeant eccleſiasticis leges praeſcribi vestiariae, vt ijs distinguantu…à laicis. Respondeo, Ambiguitatem eſse in verbo Debere. Si enim accipiatur pro neceſsario, & quod ad ſalutem conſequendam pertineat, non arbitror hoc velle vel ipſos legum authores. Si vero dicatur poſse hoc fieri decoris ornatuſ que , vel dignitatis & ordinis gratia, vt ſit ciuilis quaedā obſeruatio, aut tale quid intelligatur quale illud eſt quod Apoſtolus vult miniſtrū vel Epiſcopū eccleſiae, Coſmion, compoſitū in que vel ornatum eſse, non video quid peccet qui veſte huiuſmodi vtit…, aut qui eiuſmodi veſte vti iubet
An ceremonialis cultus Leuitici ſacerdotij ſit reuocandus in eccleſiam? Reſpondeo, Si pileus & vestis non indecora miniſtro, & quae ſuperſtitione carent, iubeantur vſurpari à miniſtris nemo ſane dixerit verè Iudaiſmum reuocari. Praeterea repeto hic quod ad hanc quaeſtionem video reſpondiſse D. Martyrem, qui vbi ostendiſset ſacramenta veteris legis eſse abolita quae non oporteat reducere in eccleſiam Christi, quae habeat baptiſmum & ſacrā coenam, ſubiecit: Fuerunt nihilominus in lege Leuitica actiones aliquae ita comparatae, vt propriè ſacramēta dici non poſsent. Faciebant enim ad decorem & ordinem & aliquam commoditatem, quae vt lumini naturae congrua, & ad nostram aliquam vtilitatem conducentia, ego & reuocari & retineri poſse iudico. Quis non videt Apostolos pro pace & conuictu credentium faciliori, mandaſse gentibus vt à ſanguine & praſocato abſtinerent? Erant haec citra controuerſiam legalia & Leuitica. Decimas quo que hodie multis in locis inſtitutas eſse ad alendos miniſtros nemo nostrum ignorat. Pſalmos & Hymnos cant in ſacris coetibus manifeſtum eſt, quod tamen Leuitae quo que vſurparunt. Vt que hoc non omittá, Dies habemus feſtos in memoriam Dominica reſurrectionis, & alia. An vero illa omnia erunt abolenda, quia ſunt veſtigia legis antiquae? Vides ergo non omnia Leuitica ſic eſse antiquata, vt quaedam exijs vſurpart non paſſint. Haec ille. An vestitu cum papiſtis communicare liceat. Reſpondeo, non dum constar Papam diſcrimen veſtium induxiſse in Eccleſiam. Imo diſcrimen vestium conſtat eſſe Papa longe vetustius. Nec viden cur non liceat reſtitu non ſuperstitioſo, ſed politico & compoſito communicare cum papistis. Si nulla re cum illis communicare liceret, oporteret & templa omnia deſerere, nulla accipere ſtipendia, non vta baptiſmo, non recitare ſymbolum Apostolorum & Nicenū, adeo que abijcere orationem dominicam. Ne que vos mutuatas ab ris vllas ceremonias. Res vestiaria ab initio reformationis nun que fuit abolita, & retinetur adhuc non lege papiſtica, ſed vi edicti Regij, vt res media & politica.
Ita ſane, ſi vt re ciuili vt amini pileo & veste peculiari, non hoc redolet Iudaiſmum ne que Monachiſmum. Nam hi volunt videri a ciuili vita ſeparati, & conſtituunt meritum in peculiari ſua veſte. Sic Eustachius. Sebaſtiae Epiſcopus damnatus eſt, non ſimpliciter propter peculiarem veſtem, ſed quod in veste religionem constitueret. Noti ſunt Gaugreu. Concilij canones, Laodiceni, & VI. Synod. Quod ſi ex plebe nonnulli ſunt perſuaſi redolere hoc papiſmum, Iudaiſmum & Monachiſmum, admoneantur, & recte de his instituantur. Quod ſi importunis quorundam clamoribus hac de re ad vulgus profuſis, multi inquieti redduntur, videant qui hoc faciunt, ne grauiora ſibi oner a imponant, Regiam que Maieſtatem irritent, deni que multos fideles Ministros in diſcrimen adducant, ex quo vix emergere queant.
An qui libertate ſua hactenus acquieuerunt, vt edicti Regij, hac ſeruitute implicare & ſé & eccleſiam, ſalua conſcientia poſsint? Reſpondeo, Cauendum ego cenſeo ne odioſius diſputetur, clametur, & contendatur de re vestiaria, at que importunitate hac detur occaſio Regiae Maiestati, vt liberū amplius illis nō relinquat, qui libertate hactenús vſi ſūt, ſed clamoribus neceſsarijs irritata, mandet vel ſumere veſtes illas eccleſiasticas, vel cedere ſtatiōe ſua, Mirū ſane mihi videtur (veſtra pace viri ornatiſsimi, & fratres chariſsimi dixerim) quod vobis perſuadetis, ſalua conſcientia vos & eccleſias ſeruituti vestiariae ſubijcere non poſse, & non potius expenditis, ſi re politica & indifferēti vti nolitis, & perpetuo cotendatis odioſius, cui uſmodi ſcruituti & vos & eccleſias ſubijciatis, qui veſtra ſtatione cedētes, lupis exponitis eccleas, aut ſaltem parū idoneis doctoribus, qui non aequè vt vos ad docendū populum ſunt instructi. An vero eccleſias in libertatem aſseruiſtis, quando occaſionē ſuppeditatis, eccleſiam pluribus grauioribuſ que oneribus opprimendi? Non ignoratis quid multi quaerant, quomodo erga Euāgelij predicationē ſint affecti, & quales vobis ſucceſſuri ſint, & quid de illis ſperandum ſit.
An vestitus clericalis ſit res indifferens? Videtur ſane res indifferens cum ſit res ciuilis, ac decori, ornatus, ordiniſ que habeat rationem in qua cultus non constituitur. Haec breuibus ad tuas volui reſpondere Doctiſsime & dilectiſsime, mi Frater N.
Iam venio & ad M. nostri quaeſtiones, in quibus exponendis ero fortaſse breuior. An vestitus peculiaris à laicis distinctus, ministris eccleſiae nun que fuerit constitutus? an & hodie in reformata eccleſia debeat cōstitui? Reſpōdeo, in veteri eccleſia fuiſse peculiarem presbyterorum vestitum apparet ex hiſtoria eccleſiastica Thedoreti lib. 2. ca. 27. & Socratis lib. 6. ca. 22. pallio in ſacris vſos eſſe ministros, nemo ignorat qui veterum monumenta obiter inſpexit. Ideo antea ſubmonui diuerſitatem indumentorum non habere ſuam originem à papa. Euſebius certe testatur ex vetustiſsimis ſcriptoribus Iohannem Apostolum Epheſi petalum ſeu laminam geſtaſse pontificalem in capite. Et de Cypriano martyre testatur Pōtius Diaconus quod cum iugulum carnifici praebere vellet ei prius birrum dediſse, diacono vero dalmaticam, at que ſic ipſum in lineis ſtetiſse indutum. Praeterea vestis candidae miniſtrorum meminit Chriſoſtomus. At certum est Christianos cum a Gentiliſmo conuerterentur ad Euangelium & eccleſiam, pro toga induiſse pallium: Ob quam rem cum ab infidelibus irriderentur, Tertullianus librum de pallio ſcripſit cruditiſsimum. Alia huius generis plura proferre poſsem, niſi haec ſufficerent. Mallem quidem nihil inuitis inijci ministris, & eos ea vti poſse conſuetudine, qua Apostoli. Sed quando Regia Maiestas pileum tantummodo & candidam veſtem inijcit, in qua cultum (quod ſaepe iam repetitum eſt) non constituit, eadem que res apud veteres, dum meliores adhuc eccleſiae res eſſent, vſurpatae ſunt abſ que ſuperstitione & culpae, optarem bonos ministros in his, non vt in prora & puppi, quod dicitur, totum constituere Religionis profectum, ſed dare aliquid tempori & de re indifferenti non odioſius altercari, ſed modeſte iudicare, haec quidem fieri poſse, ſed proficiendum cum tempore. Propiores enim eſse Apostolicae ſimplicitati, qui diſcrimina illa ignorēt, aut non vrgeant, interim tamen à diſciplina in amictu non ſunt alieni.
An vestium praeſcriptio congruat & Chriſtiana libertate? Reſpōdeo, Res indifferētes admittere aliquando perſcripti nem adeo que coactionem, vt ſic dicam quo ad vſum, & non quo ad neceſsitatem, vt aliquid ſcilicet quod natura ſit indifferens, vt neceſsarium conſcientiae obtrudatur, & ita animis inijciatur religio. Tempora certe & loca ſacrorum coetuum recte habentur inter indifferentia, & tamen ſi hic nulla ſit praeſcriptio, quanta obſecro confuſio cō turbatio que orietur?
An vllae ceremoniae nouae praeter expreſsum praeſcriptum verbi Dei cumulari poſsint? Reſpondeo, me non probare ſi nouae cumulentur ceremoniae: ſed tamen aliquas institui poſse non negarim, modo in eis non ſtatuatur dei cultus, ſed instituantur propter ordinem & diſciplinā. Christus ipſe Encaeniorum feſtum vel ceremoniam ſeruauit, nec tamen lege praeſcriptum legimus hoc festum. In ſumma, propoſitionum vel quaeſtionum de re vestiaria potior pars de eo diſputat, An de vestibus leges in eccleſia condi vel debeant vel poſsint? Ac quaeſtionem reuocat ad genus, quidnam videlicet de ceremonijs ſtatucre liceat? Ad has propoſitiones paucis reſpōdeo, me quidem malle nullas ceremonias niſi neceſsarias obtrudi eccleſiae, interim tamen fateor non poſſe ſtatim leges de his, forte non adeo neceſsarias, aliquando & inutiles, damnari impietatis, turbaſ que & ſchiſma excitare in eccleſia, quum videlicet ſuperſtitione carent & res ſunt ſua natura indifferentes.
An ritus Iudaeorum antiquatos renouare, religioni que Idololatrarum proprie dicatos, in vſus reformatarum eccleſiarum liceat transferre? De haec quaeſtione antea reſpondi, vbi diſserui de Leuiticis ritibus. Nolim vero ritus Idololatricos nō repurgatos ab erroribus transferri in eccleſias reformatas. Rurſus vero & ex aduerſo quaeri poterat, an recepti ritus, remota ſuperſtitione, propter diſciplinam & ordinem retineri ſiue peccato non poſsint?
An conformatio in ceremonijs neceſsario ſit exigenda? Reſpondeo, Conformationem in ceremonijs in omnibus eccleſijs ſorte non eſſe neceſſariam. Interim ſi praecipiatur res non neceſſaria, rurſus tamen non impia, ob eam, eccleſia non videtur eſſe deſerenda. Non fuit in ritibus conformitas in omnibus eccleſijs vetuſtioribus. Quae tamen conformibus vtebantur ritibus, eas non vituperabant conformitate carentes: facile autem credo viros prudentes at que politicos conformationem rituum vrgere, quod exiſtiment hanc facere ad concordiam, & quod vna ſit eccleſia totius Angliae: In quare ſi nihil impij miſceatur, non video quomodo eiuſmodi non malis inſtitutis, hoſtiliter vos obijciatis.
An ceremoniae cum aperto ſcandalo coniunctae retineri poſsint? Reſpondeo, ſcandalum vitari oportere. Videndum interim ne ſub ſcandalo nostras affectiones contegamus. Non ignoratis aliud quidem datum, aliud vero acceptum & vltro accerſitum eſse ſcandalum. Non diſputo nunc an vos ſinc graui ſcandalo dato deſcrere poſsitis eccleſias, pro quibus Chriſtus mortuus eſt, propter rem indifferentem.
An vllae conſtitutiones ferendae in eccleſia, quae natura ſua impiae quidem non ſunt, ſed tamen ad aedificationem nihil faciunt? Reſpondeo, ſi conſtitutiones impietate carent, quas vobis imponere vult Regiae Maiestas, ferendae ſunt potius quam deſerendae eccleſiae. Si enim aedificatio eccleſiae hac in re potiſsimum eſt ſpectanda, deſerendo certè eccleſiam plus deſtruxerimus eccleſiam, quam veſtes induendo. Et vbi abeſt impietas, nec laeditur conſcientia, ibi cedendum non eſt, licet aliqua imponatur ſeruitus. Interim vero quaerirur ſus poterat an ſub ſeruitutem iuſte referamus rem veſtiariam, quatenus facit ad decorem & ordinem.
An quic que eccleſijs à principe praeſcribendum in Ceremonijs ſine voluntate & libero conſenſu Eccleſiaſticorum? Reſpondeo, Si voluntas Eccleſiaſticorum ſemper ſit expectanda principi, nun que forte ſapientiſsimi & pijſsimi Reges Ioſaphat, Ezechias, Aſa, & Ioſias, alij que principes boni, leuitas & miniſtros eccleſiarum redegiſſent in ordinem. Quamuis nolim prorſus excludi Epſcopos a conſultationibus eccleſiaſticis. Nolim rurſus eos eam ſibi potentiam vendicare, quam ſibi vſurparunt contra principes & magiſtratus in papatu. Nolimitem tacere Epiſcopos & conſentire ad iniqua principū inſtituta.
Poſtremae quaeſtiones duae propius ad rem ipſā accedūt, An conſultius ſiteccleſiae ſic inſeruire, an propterea eccleſiaſtico munere eijci? Et, an boni paſtores iure ob huiuſmodi ceremonias neglectas à miniſterio amoueri poſsint? Reſpōdeo, ſi in ritibus nulla eſt ſuperſtitio, nulla impietas, vrgentur tamen, & imponūtur bonis paſtoribus qui mallent illos ſibi non imponi, dabo ſane, & quidem ex abundanti, onus & ſeruitutem ipſis imponi, ſed non dabo, id que iuſtiſsimis ex cauſis, ſtationem vel miniſterium propterea eſse deſerē dū, & locum cedendū lupis, vt antea dictū eſt, vel ineptioribus miniſtris, preſertim cū maneat libera predicatio, caueri que poſsit ne maior obtrudatur ſcruitus, & multa huius generis alia.
Dixi quae mihi videbantur dicenda de propoſitis quaestionibus, non neſcius alios pro ſua eruditione longe elegantius meliuſ que potuiſse excuſsiſse, ſed quia ita voluistis vt reſponderem, feci quod potui, liberum alijs relinquens de his & calamum & iudiciū Quod ſupereſt, nullius ego his conſcientiam vrgere & irretire volos ſed examinanda propono, moneo que ne quis in hac cō trouerſia ex cōtentionis ſtudio ſibi faciat conſcientiā. Hortor item vos omnes per Ieſum Chriſtū Dn̄m nostrū, Eccleſiae ſuae ſeruatorem, caput & Regē, vt probe quiſ que apud ſe expendat, vera nam re plus aedificarit eccleſia Chriſti, ſi propter ordinē & decorē veſtibus vt atur, vt re indifferenti, & hactenus ad concordiā vtilitatem que eccleſiae nonnihil faciente, an vero propter rem veſti ariā deſerat eccleſiam, occupandū poſtea ſi non a lupis manifeſtis, ſaltē a miniſtris minime idontia & bonis, Dominus Ieſus det vobis videre, ſapere, & ſequi quod facit ad gloriā eius, & eccleſiae pacem & ſalutem. Valete in domino vna cum omnibus fidelibus ministris. Orabimus ſedulo pro vobis dominum, vt ea ſentiatis & faciatis, quae ſācta ſunt & ſalutaria. D. Gualthcrus amiciſsime vos ſalutat, & omnia foelicia vobis precatur, faciunt hoc ipſum reliqui etiam ministri.
Tiguri Calend. Maij Anno Domini. 1566. Henricus Bullingerus Tigurinae Eccleſiae minister, ſuo, & Gualtheri nomine.
EXCVSVM LONDINI APVD Guillihelmum Seres. Anno. 1566.
End of the text · Henrich Bullinger, It is Lawful for Minsters to Wear Apparel Prescribed by the Law of the Realm (1566)