Reader
Exposition of the Dominical Epistles and Gospels · John Boys

Exposition of the Dominical Epistles and Gospels, Section 9

The Gospel. MATTH. 1.1.

Liber generationis, Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraham.

SVmma Theologiae Scriptura, summa scripturae Euangelium, summa Euangelij foreign: summa summarum Iesus Christus, filius Dauid, filius Abraham; ille primus, ille postremus: Alpha legis, Omega Euangely: principium foreign Amen. qAugust. lib. 5. de ciuit. cap. 18.Velatus in veteri Testamento, reuelatus in nouo: in illo praedictus, in isto praedicatus. Vno spiritu dicam breuissimè, nihil aliud continet verbum Domini nisi verbum Dominum.

Innuit hoc in praesenti…itulo Matthaeus; annuit Paulus ad Corinthios rCap. 2. vers. 2.prim…. Non statui quicquam inter vos scire nisi Iesum Christum crucifixum. Apertiùs ait Augustinus confessionum quinto, cap. 4. Infoelix homo qui scit caetera omnia, te autem nescit: beatus autem quite scit, etiamsi illa omnia nesciat: qui verò te & illa nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatissimus. Est ars artium, & scientia scientiarum, ea legere & agere quae narrantur in hoc libro generationis filij Dauid, filij Abraham.

Cuius frontispicij duo sunt luminae:

Inscriptio Euangelij.

Descriptio Christi.

Inscriptionis (vt ita loquar) duo praecipus sunt radij resp…cientes Euangelium: 1. Quod, foreign. 2. Quòd foreign.

Descriptionis item duo; splendet … nim sMal…c. ….2.sol iustitiae

Nomine,

Proprio: Iesus.

Appellatiuo: Christus.

Genere, Filius Dauid, Filius Abraham.

Vbi quatuor problemata veniunt examinanda:

1. Curhos potissimùm duos ex tàm longa Parentum Christi serie Euangelista nominauerit?

2. Cur Dauidem Abrahamo, iuniorem seniori anteposuerit?

3. Ad quem referatur secundus genetiu…s▪ filij, ad Christum, an ad Dauidem?

4. Quomodo Christus & filius Dauid, & filius Abraham?

Ad haec omnia fusius explicanda tHicron. ad Demetriadem. Tom. 1. sol. 62.Tulliani flu…ius siccaretur ingenij, credo Terrullianus non sufficeret. Ego pr… inde cum uIn Epitaphio Nepo…ian.Hieronymo sequar eos. qui terrarum situs in breui tabella pingunt: adumbrata, non expressa dabo: & in his (vt aliquando xEpist. 33.Synesius in re dissimili) faciam hercle quod Eccho facit, voces quas accepi fidelissimè reddam. yBucan. praef. loc. com.Vt Aeschylum poetam dicere solitum fuisse narrat Athanaeus, tragoedias suas esse particulas de magni coenis Homeri: sic omni studio contendi ex instructissimis optimorum authorum mensis selectiores portiunculas decerpere. Vos spectatissìmi conuiuae pro sapientia vestra gustate, sed edent…l…; fercula siquidem istiusmodi more candido deuoranda, non ore canino laceranda.

Inprimis occurrit libri consideratio, foreign; causae vero quae s…nctissimos Euangelistas ad scribendum impulere, partim communes, partim speciales.

Communes erant duae:

Prima, vt credamus Christum.

Securd…, vt credamus in Christum.

1. Vt cred…mus Christum; & hae… dicitur h…storic… sides: ita Lucas in prologo: Visum est mihi (praestantissime Theophile) omnia altè repetita ordine ad te scribere, vt cog noscas corum verborum de quibus cruditus es historicam veritatem.

2. … credam…s in Christum; & hae… nisi Satanae tentationibus zAug. epist. 80.cedat & caedat saluisica fides est. Ita Ioannes Euangelij cap. 20. vers. 31. Haec scrip…a sunt vt credatis Iesum …sse Chris…um illum, & vt credentes vitam habeatis in nomine …ius. Has rationes (et … …atthaeum & Marcum) omnibus Euangelistis f…sse communes apparet, quia mens omnium eadem, idem spiritus, cor vnum, via vna.

Speciales autem, quae singulis occasionem Euangelium scribendi dedere, partim colliguntur è

Scriptura.

Coniectura.

Escriptura: Lucas enim, cap. 1. vers. 1. significat se ad historiam componendam impulsum▪ quòd intellexerat conatos esse …ultos Euangelium texere, qui parùm fidelitèr id praestitissent. foreign, non aStella in loc.Matthaeus, non Marcus, bMaldon…t. in loc.sed Apelles, vt Beda; Basilides, vt Ambrosius; Merinth…s, vt memorat Epiphaenius: aliae ferebantur etiam eo tempore euangeliae cEras…us in loc.Nazaraeorum, Matthiae, Nicodemi, Thomae, quae postea velut apochrypha reiecit Ecclesia. foreign, conatisunt, sed quod conatiminimè perfecerunt: vt dHom. 1. in Luc.Origenes, eIn cap. 1. Luc.Ambrosius, fDe consensu Euangelistarum, lib. 4. cap. 8.Augustinus annotârunt.

E coniectura: Ioannes ab Episcopis Asiae rogatus, Euangelicam narrationem aduersus Haereticos exarauit. Cum enim Ebionaei, Cerinthiani, Nicolaitae diuinitatem Christs iam iam negarent, viderat que caeteros Euangelistas in ea confirmanda minus olei posuisse; ad eam potissimum probandā Euangelium sibi scribendum exist…mauit: vt Irenaeus lib. 3. cap. 11. Epiphanius haeresi 51. Hieronymus in gIn vita Ioan. Euangelist.catalogo: nec non Augustinus in prooemio expositionis in Ioannem, & reliqui fere omnes theologici tractatores.

Reddit alteram hHist. lib. 3. cap. 26.Eusebius causam, quòd visis Euangelijs Matthaei, Marci, Lucae, probarit equidem omniae vtpote vera; sed quaedam esse praetermissa quae praecesserant ante baptistae captiuita…em, & haec adijciend… curauit.

Refertur apud iCent. 1. lib. 2. col. 569.Magdeburgenses etiam tertia, nempe quòd animaduerterat Euangelistas reliquos historiae magis studi…sos, admodùm paucas Christi conciones recitare, quibus eum abundare cernimus.

Matthaeus autem iste noster kHieron. preoem. in Mat. & Sixt. Senen. Biblioth. lib. 1. sol. 17.Hebraeorum causa suam contexuit historiam. Cum enim illis di…s praedicasset & …am ad Aethiopes transiturus erat, Hebraico sermone descripsit Euangelium, vt haberent certam non modo narrationem, sed quasi lMagdeburg. cent. 1. lib. 2. col. 576.methodum vn…uersae religionis Christianae. Sic Irenaeus lib. 3. cap. 1. sic Athanasius in synopsi: sic Eusebius histor. lib. 5. cap. 8. sic Augustinus lib. 1. de consensu Euangelistarum, cap. 2. sic Theophylactus & alij quam plurimi doctores, quasi ex maiorum traditione docuerunt.

At quis ex Hebraico in Graecum verterit, pauci dicunt, & qui dicunt, contradicunt. mMaldonat. prooem. in Mat. cap. 5.Athanasius Iacobū, nProoem. iu Matth.Theophylactus Ioannem: oPraefat. in Mat. quaest. 25.Abulensis ipsum Matthaeum transtulisse putat. Augustinus dicit incertissimum, cuius ego iudicium credo certissimum. pIn vita Matt…aei.Hieronymus Hebraicè se vidisse testatur in bibliotheca Caesariensi, quam Pamphilus Martyr extruxerat: hodiè inter Iudaeos reperitur, & typis etiam excusune prodijt; quod an idem illud sit quod Hieronymus viderat ipse non disputo, constare clamitant nonnulli; verùm ego cum qAnnot. in Matth. 1.Erasmo malim extare quàm constare.

Si quis adhuc desiderat plura de rationibus Matthaei, quare scripserit, de loco vbi scripserit, de tēpore quando scripserit, adeat ille rVbi supra.bibliothecā Sixti Senen. & haec omnia disceptantes copiosissimè Magdeburgenses, cent. 1. lib. 2. in vita Mat. Caesarē Baroniū, Ecclesiast. annalium, Tom. 1. fol. 288. Alphons. Tostatū, in prolog. Matth. quaest. 2. Atque sic accepistis (amplissimi viri) quo consilio Matthaeus sMarloratus argument. in Euang. Matth.praedicandi munere non contentus, etiam scriptis ad posteros transmittere voluerit hunc librum de generatione Iesu Christi; omnem scilicet mouebat i…pidem vt nō modo viuus▪ sed etiam tMaldonat. praesat. in Euangel. cap. 6.mortuus aedificet Hierosolymam sanctam Dei ciuitatem, vt quemadmodum ad mortuos (testante u1. Epist. cap. 4.6Petro) praedicatum erat euangelium, ita etiam per mortuos annunciaretur. Haec ego explicatè, vos vt placuerit applicate: vel ipsum biblij nomen apud Academicos excitat attentionem; cui magis arridet biber quàm liber, indignus omme Aca…emici; cui magis alius quis quàm iste liber, indignus nomine Christiani.

Inepte Stancarus apud xLib. de Christo mediatore, cap. 2Bellarminum; Plus valet vnus Petrus Lombardus quàm centum Lutheri, ducenti Melancthones, tercenti Bullingeri, quadringenti Petri Martyres, quingenti Caluini. Rectiùs ego, Plus est in vnà sententiola aurei huius enchiridij, quàm in omnibus Liuij, Platonis, Plutarchi, Demosthenis, addo Tullij, Aristotelis, Theophrasti spaciosis voluminibus. Incomparabiliter pulchrior est haec Margarita Christianorum, quàm Helena Graecorum, vt olim yEpist. 9.Augustinus Hieronymo.

Quemadmodum per se facundi si cum Cicerone conferantur protinus obmutescunt: ita caeteri doctores cum Hieronymo composi…i vix sapere, vix loqui, vix viuere videantur, vt zEpist, praesix. Tom. 4. oper. Hieronymi.Erasmus scrip…t egregius ille prosopolatra: verum si cōparentur vni Matthaeo, sancti spiritus Amanuensi, separatim singuli, coniunctim vniuersi, vel ipsi P…tres velut inf…ntuli conticescunt, vt aliquando Lutherus, Ego non curo mille Augustinos, mille Cyprianos, mille ecclesias.

Imò fatentur è pontifici…s nonnulli, aPhilip. Mor…aeus praesa…. lib. de Missa.Gerson scilicet d… ctissi…us ille cancellarius Parisiensis, & ill…strissimus Ioannes Picu… Mirandulanus, amplecti se magis opinionem hominis laici, Idiotae, infantuli scripturam adf…rentis: quàm ipsius summi pontificis iudicium aut vniuersalis concilij decretum, quod nullum habeat in verbo Dei fundamentum. Haec veriora sunt quàm vt negari possint, notiora quàm vt tractari debeant. Ad reliqua pergo.

foreign] Ista vox generatio mirè doctorum exercuit ingenia: quidam enim existimant hunc non esse titulum libri, sed initium tantummodo genealogiae Christi; Alijputant esse titulum, sed vniuerso libri arg…mento non conuenire: Al… & titulum, & totius titulum, & totam Euangelij summam in se complecti.

Negantes titulum interpretantur foreign, narrationem, catalogum siue recensi…m, vt Gen. 5.1. Hic est liber gener… tionis Adam: id est, haec est narratio genealogiae ab Adam ductae. Sic in … Caluinus, in annotationibus Beza, in expositione ecclesi …stic… super Matthaeum Augustinus Marloratus. Alij concedu…t oss… titulum libri, sed ad r… tum non extend… ▪ na… vt M…s…s i…scripsit penta…euchi volumen, Librum geneseos, cùm agat de rerum generatione solo capite prim…; vel, vt rectius Al…, bAbulensis.Beres…sh, qui… primum erat illius libri verbum: Ita Matthaeus …ebr…ice scribens, Hebraeorum more nomen imposuit libro ex eò quod refertur in exordio, scilicet ex genealogia, foreign appellauit: cMaldonat. in loc.huic expositioni fauet authorum pars & maior & melior.

Nonnulli tamen aff…rmant hunc & esse titulum, & non vnam modo part…m, sed in…egrum Euangel… argumentum declarare. Nam vt dLib. 2. fol. 75.Sixtus Senensis coll…git e Rabin…s, Hebr…a vox qua Matthaeus vtitur hoc in loco significat non … generationem, sed etiam totum vitae …rsum; vt Gen. 6.9. Noe dicitur perfectus in generationibus suis: id e…, in omnibus vitae partibus▪ eAb…lensis in Matth. 1.vt perinde liber si… …erationis … Christi, ac sidiceret, liber de vit… Christi, om…ia illius ge…ta ab incarnatione vsus que ad …. Vti Lucas … nominau…t historiam eor… omnium quae caepit Iesus & facere & docere: Actorum 1. vers. 1. Quae quidem interpretatio, fateor ingen…è … maxime placet, & quia plen…or, & quia planior; in quo non tam M…ldonatum, aut Alphonsum Tostatum, quàm f… script. v…b. generatio.Ill…ricum sequor. Faustus ita que , qui negabat hoc Euangelium esse, quia non Euangelium, sed l…ber ge…erationis inscriberetur; & impius erat, & imperitus, non intelligens omnem Christi vitam generationem appell … verùm ego mittam infestum hunc Manichaeum, cuius ineptas cauillationes aduersus Matthaei titulum abunde satis doctissimus pater gLib. 2. contra Faus…um Manichaeum, cap. 6.Augustinus exagitauit, Tom. 6. editionis Frobenianae, fol. 147.

Cur a…tem generationis in singulari, non generationum Euangelista dixerit à nonnullis quaeritur, quorum alij respondent caus…m e…se, quòd cum duas Christus generationes habuerit, humanam & diuinam, de sola humana. Matthaeus ageret, vt qui de di…in… sciebat e…se di…um Esaiae 53. generationem eius quis enarrabit? Alijeum Hieronymo dicunt E…angelistam en…merare generat…ones certè multas: at hQuia propter Ch…sti generationem induc…ntur caeterae. Thom. caten…n loc.vnam t…en quaerere Iesu Christi filij Dauid, filij Abrahae. Sic enim describitur Christus …x nomine & genere.

Ex nomine

Proprio: Iesus.

Apell…t…o: Christus.

Iesus nomen proprium, Christus appellati…um, I…sus nomen naturae; Christus personae, siue nomen dignitatis & …ssicij vt Theologi loquuntur. Ita Tertullianus ad…ersus Praxeam disputat Christum non esse nomen sed appellationem.

At obijci solet, inconuenienter hoc diciproprium, & singulare nomen illud de quo propheta, Vocabitur nouum nomen, cùm in veteri Testamento pluribus fuerit impositum.

Respondet iPart. 3. qu…t. 37. art. 2.Aquinas appositè, nomen Iesu alijs conuenire secundum aliquam particularem & temporalem salutem: sed secundum vniuersalem & spiritualen… hoc nomen esse proprium Christo, qui saluum facit populum suum à peccatis corum, vt Matthaeus interpretatur, huius capituli vers. 21.

Iesus enim Naue, Iesus Sydrach, Iesus Iosedech, Typi tantummodo fuèrunt huius nostri Iesu. In Iesu Naue celebratur potentia: in Iesu Sydrach scientia: In Iesu Iosedech bonitas: Iesus ergo Naue figura Christi regis: Iesus Sydrach figura Christi prophetae: Iesus Iosedech, figura Christi sacerdotis: Vt explicatissimè doctores in tertium Zachariae, nec non Eusebius in lib. 4. de demonstratione Euangelica, cap. 29. & Augustinus lib. 12. contra Faustum Manichaeum, cap. 36. Contendunt alij, nomen hoc …tiam kSwarez. tom. 2 in 3. Thom. disputat. 15. sect. 2.materialiter acceptum, aptissimè Christo vnt, soli, semper conuenire: ita tradidit Petrus Galat. lib. 3. de arcanis, c. 20. & Sanctes Pagninus in interpretatione nominum Hebraicorū: & Iansenius, concordiae cap. 7. Qui quidem omnes arcte tenent, accurate que defendunt, nomen Iesu Naue, Iesu Sydrach, Iesu Iosedech, non fuisse conscriptum ijsdem omnino literis: nomen enim eorum Iehosua, Christi verò Iesua; Ichosua autem significat, Deus saluabit; & Iesus in praesents saluatorem; at que sic vni Christo, soli Christo, semper Christo congruit hoc saluificum nomen, excogitatum à Deo, vocatum ab Angelo, inditum à Marta & Ios…pho.

Vrgent adhuc Iudaei; quòd M…ssiae nomen est Emmanuel, secundùm illud Isaiae vaticinium, Ecce virgo concipiet & pariet filium, & vocabitur nomen eius Emmanuel.

Huic obiectiunculae Matthaeus occurrit in praesenti capitulo, Vocabis nomen eius Iesum, & vt ita vocari debuisse lMaldonat. in Matth. 1.21.probet, Esaeiae locum citat: vt impleretur, inquit, quod Dominus per prophetam, vocabis nomen eius Emmanuel, id est, nobiscum Deus. Emmanuel igitur & Iesus vt (argute mLib. 3. contra Marcion.Tertullianus) …dem sensu, vtcun que non idem sono. Idem enim est, Deū nobiscum, & esse Deum seruatorem nostrum, vt scitè Paulus ad Romanos octauo; Si Deus nobiscum, quis contra nos? Accepimus plura bona Deo regenerante, quàm mala Adamo degenerante. Maior enim dignitas Euangelica quàm Angelica.

Intellexerat hoc qui non vidit omnia sanctus Bernardus; Alia nomina (inquit) sunt Maiestatis; at Iesus est nomen misericordiae. Nam esse Dei verbum, esse filium, esse Dei Christum, ad eius praecipue gloriam pertinet. At nomen Iesu saluatorem sonat: quo quidem & illius gloria & saelus nostra continetur. Ideo que meritò quidem ex Ecclesiae instituto ad hoc salutare nomen assurgimus, & genua flectimus; at hoc non aed syllabicam compositionem, sed ad saluificam expositionem, diuini numinis maiestatem reuerentes, & pro salute nobis per sacrum illud nAct. 4.12.nomen impensa gratias exhibentes: Hoc siquidem nomen est super omne nomen, ad quod omne genu flectatur caelestium, terrestrium, infernorum. Ad Philippenses 2. vers. 10.

Elegantissime oLucanus vt Erasmus in Epist. Hi…ron. ad G…rontiam.poeta: Quid satis est, si Roma parum? Ita quidem ego, Quid satis erit illi, cui non sufficiant ista?

Si pHieron. …pist. ad Eustochium.cuncta corporis membra verterentur in linguas, & omnes artus humanâ voce resonarent, nihil hercle dignum hoc nomine, hoc numine proferrem. I stud enim orationibus potius inuocandum quàm rationibus illustrandum. qAugustin.O bone Iesu! esto mihi Iesus. Noli Domine, noli sic attendere malum meum, vt obliuiscaris bonum tuum: etsi ego admisi vnde me damnare possis, tu non amisisti vnde me saluare soles: es Iesus, …go volens; es Christus, ergo poteus: est enim vox foreign appellatio dignitatis & officy (sicut ante monui:) In veteri siquidē lege reges & sacerdotes Vncti siue Christi dicebantur: Vt Esaiae 45.1. Haec dicit Dominus Christo suo Cyro. Et Psalmo 105. Nolite tangere Christos meos. Iesus autem vnctus oleo laetitiae prae consortibus (vt rPsal. 45.8.Psalmista loquitur:) sIoan. 10.31.foreign, non modò Christus Domini; sed etiam Christus, Dominus, vnctus & rex & sacerdos: tIllyricus in clau. script. verb. Christus.Regis munera tria, iudicare, regere, tueri suos▪ sacerdotes item tria; docere, orare, sacrificare. Quae quidem omnia nunc in coelis; olim in terris agebat Iesus rex & s…cerdos noster; rex, vtpote qui filius Dauid; sacerdos, vtpote qui filius Abraham, vbi quatuor occurrunt examinanda.

Primum est, cur hos potissimùm duos ex tàm longa parentum Christi serie Euangelist… nominauerit? Cuius (vt uCaten. in Mat. 1. & pa…t. 3. qu. 31. art. 2.Aquinas explicat) est ratio multiplex.

Prima, quòd his potissimùm promissio venturi Messiae facta fuerit: Abrahamo, Gen. 22. vers. 18. In femine tuo benedicentur omnes Gentes terrae; quod Apostolus intell…gendum esse de Christo clarè docet ad Galatas 3.16. Abrahamo dictae sunt promissiones, & femini eius, non dicit & feminibus, quasi in multis, sed quasi in vno, & femini tuo, qui est Christus.

Dauidi verò iurauit Dominus: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam: Psal. 132.11. Vnde populus Iudaecrum vt regem honorifice suscipientes vndi…j clamabat, acclamabat; Hosanna filio Dauid: acquiescunt in h…c expositione Chrysostomus, Hieronymus, Ambrosius, Irenaeus.

Secunda ratio, quia Christus eratrex, sacerdos, & propheta. Dauid autem rex & propheta, sacerdos Abraham, vtpote cui dixerat Dominus, Sume mihi vaccam triennem, & arietem annorum trium: turturem quoque & co…umbam. Gen. 15.9.

Tertia ratio; quoniam in Abrahamo primò incepit circumsio: in Dauid autem maxime ma…ifesta Dei electio: Secundum illud, xAct. 18.22.Elegi virum iuxta cormeum. V…rius que , proinde silius specialissime dicitur à M…tthaeo Christus, vt ostendatur esse in salutē & circumcisioni & electioni Gentil…um: Ita Patres, ita scholastici docuere: verùm si liceret vestra bona cum venia meam hic interponere sententiam; ego fortasse dicerem Abrahamum & Dauidem specialiter in hoc Euangelicae structurae frontispicio collocari, quia duae sunt principales Euangelij partes, sides & poenitentia. E…inebat in Abrahamo fides, in Dauide poenitentia: quemadmodum ita que Christus secundum carnalem genarationem; ita Christianus secundum spiritualem regenerationem habendus est filius Dauid, filius Abraham.

—Si quid tu rectius istis

Candidus imperti; si non, his vtere mecum.

Quod attinet ad secundum problema: yHugo Cardinal. in loc.quadruplex est causa quare Matthaeus Abrahamo Dauidem anteposuerit.

1. Quia Dauid erat regno clarior: eleganter enim zLib. ad Scapulam.Tertullianus; Imperator omnibus maior est, dum solo Deo minor est.

aScriptum in Curia Wormatiensi… sicut Manlius loc. com.Astra Deo nil maius habent, nil Caesare terra.

2. Ne series genealogiae turbaretur: Hebraeorum enim mos est, vbi multa recensent, illud vnde volunt incipere vltimo loco ponere: vt Gen. 1.1. In principio creauit Deus caelum & terram, terra autem erat inanis: Ita liber generationis Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraham. Abraham autem genuit Isaac.

3. Quia Iesus in mundum venit, non bMatth. 9.13.iustos vocare, sed peccatores: Euangelij proinde prologo Dauid peccator Abrahae iusto praeponitur. Et hoc solamen miseris & Euangelium verè: nam quomodo Iesus potest esse non Iesus peccatori, cum ipse fuerit peccatoris summi filius, adulteri, homicidae, blasphemi Dauid: qui non adhuc natus liberauit parentes à peccatis quomodo tam glorificatus non liberabit filios?

Animaduertere licet omnes ferè qui petebant à Christo beneficia, solere prius eum Dauidis filium appellare: Ita mulier Cananaea, Miserere mei Domine fili Dauid: Ita Bartimaeus, Marci. 10. Iesu fili Dauid miserere mei. Ad hunc etiam modum vnusquis que considenter ad gratiae thronum accedere potest & debet: O Domine Iesu Dauidis fili, miserere mei. Sum ego fateor homo peccator, at tu Iesu non hominis modo filius, sed hominis peccantissimi, filius Dauid. Audacius adhuc cLoc. com. tit. de Christi passione.Lutherus: Ignoscite quaeso; Christus omnium maximus latro, fur, sacrilegus, homicida, scilicet reputatiuè coram hominibus, imputatiuè coram Deo: quoniam existens hostia pro peccatis totius mundi portauit in corpore suo; peccata Noe, qui fuit ebrius; peccata Pauli, qui fuit blasphemus; peccata Dauid, qui fuit homicida: non miseranda necessitate, sed miserante potius volūtate, sicut optimè distinxit Augustinus ad Laurentium enchiridij cap. 49.

Portauit siquidem omnia omnium peccata, qui nullam ne minimam habuit labeculam de proprio. M…hi compatitur, mihitristis, mihi dolet, inquit dDe fide. lib. 2. cap. 3.Ambrosius; in me & pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret.

Ita mihi verbum caro factum est; verbum; quid potentius? in initio enim erat verbum: caro factum est, quid imp… tentius? Omnis enim caro foenum. Attamen qui fecit homi…em factus est filius hominis, impij hominis, filius Dauid. eAugustin. de …ate…bizand. rudibus, cap. 4.Magna miseria superbus homo; sed maior misericordia humilis Deus. Quid rependam ei pro omnibus quae tribuit mihi? fAug. serm. 115. de temp.Primò nihil eram, & fecit me: perieram, quaesiuit me; quaerens inuenit me; inuentum redemit me; redemptum liberauit me; de hoste fecit seruum, de seruo fratrem, de fratre cohaeredem: Ille qui non nouit peccatum, pro me factus est peccatum, & filius nequissimi peccatoris Dauid.

4. Dauid Abrahamo, iunior seniori praefertur; quia licèt vtri que Messiae dicta fuerit promissio, tamen ea quae Dauidi facta, & recentior & specialior, & honorificentior; ideo que Iudaeis gratior, & omnium ore magis celebrata. Nam interrogati a Iudaeis Pharisaei; Quid vobis videtur de Christo? incunctantèr respondēt, filius Dauid; & ipsa gMatth. 12.23.populaeris turba vifis admirabilibus Christi, dicebat illicò, nunquid hic est filius Dauid? haec scilicet opinio tenaciter haerebat omnium animis, oportere Messiam esse filium Dauid; inter Iudaeos praecipuè (quorum gratiâ praesens hoc opus excogitatum) adeò manifestum erat, hAug. de vera Religione.vt nulla doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiret.

Hanc rationem afferre video, Chrysostomum, Euthymium, Theophylactum, alios que tractatores quàm plures; & hanc ego longè clarissimam, eloquio que sacro conuenientissimam esse determino.

De tertia verò quaestione: iErasmus & Maldonat. in loc.Secundus genitiuus filij cōuenientèr & ad Dauidem & ad Christum referri potest: ad Dauidem; erat enimille filius Abraham; ac sidiceret Euangelista: Liber generationis Iesu Christi filij Dauid, qui Dauid fuit filius Abrahae: Ad Christum etiam; erat enim ille vtrius que filius, ac si Matthaeus ad hunc modum enucleatius, hic est liber generationis Iesu Christi filij Dauid & Abraham. Sed quo modo iam vltimo quaeritur, & ipse breuius fortasse enarrabo, quàm res tanta dici debeat.

Isaias sacrorum vatum Homerus (vt eum appellat kLib. 5. de asse.Bud…eus) admiranda canit sed credenda. Cap. 9. vers. 6. Paruulus natus est nobis, filius datus est nobis: in quem locum lHom. 1. de natiuit. Christi.Eusebius Emissenus appositè, Datus ex diuinitate, natus ex virgine; natus qui sentiret occasum, datus qui …esciret exordium; natus qui & matre esset iunior, datus quo nec pater esset antiquior; & sic qui erat, datus est; qui nō erat, natus est; in mundum nempe ve…it, qui mundum condidit: ad terrena descendit, & caelestia non dereliquit; & affuit, & inde non defuit, vt mEpist. 3.Augustinus olim Volusiano: humana natura accessit, diuina non recessit: illa fuit assumpta, ista non consumpta; vel (vt nHom. 2. de natiuit. Christ.Emissenus acutissimè) verbum caro factum est, non deposita, sed seposita Maiestate. oAug. confess. lib. 2. cap. 42.Oportet enim Mediatorem inter Deum & hominem, habere aliquid simile Deo, aliquid simile homini, ne in vtro que homini similis longè esset à Deo; aut in vtro que Deo similis longè esset ab homine: Christus igi…ur pIdem ibidem. cap. 43.inter mortales peccatores, & immortalem iustum, apparuit mortalis cum hominibus, iustus cum Deo.

Quemadmodum enim flores (authore Protagora) solem habent in caelo patrem, solum in terra matrem: Ita Christus flos de qIsai. 11.1.Iesse, Patrem habuit in coelo sine matre; in terris autem matrem sine patre; rEmissenus vbi supro.non alter ex patre, alter ex virgine; sed al…ter ex patre, aliter ex virgine: de Deo Deus, de Deo patre Deus filius, inquit sSerm. de duplici natiuit. Christi.Fulgentius: alter in persona, non alius in natura: semper apudpatrem, semper cumpatre, semper de patre, semper in patre: tAug. ser. 4. de temp.filius ex ipso, cum ipso, hoc quod ipse.

Verus etiam homo de homine, uLombard. …. sent. dist. 8.propter hominem, secundum hominem, super hominē; vnus tamen idem que Iesus Christus, Emmanuel, foreign, nobiscum Deus; eiusdē Mariae filius & parens. Ita Paulus ad Galatas quarto, Misit Deus Filium suum factum de muliere. A & Ω, Apocalyp. 1.8. id est, vt exponit xSixtu…. Senen. bib. lib. 2 pa. 37.Epiphanius, homo & Deus. Nam A. quae infernè aperitur, humanam denotat naturam: …, quod supernè apertum est innuit diuinam. Ipsum (inquit yHom. 1. denatiuit. Christi.Emissenus) sanguinem quem pro matre obtulit, antea de sanguine matris accepit: & hoc, vt exclamat Bernardus, est singulariter mirabile & mirabiliter singulare. zThom. 3 part. q. 31. art. 5.Secundum conditionem naturae natus ex foeminâ: suprae conditionem naturae, naturae ex virgine.

Iam verò Deipara, (sicut historia sacra testatur) ex stirpe Dauidica; nec non ex Abrahamist stemmate oriunda. Christus ita que , secundum vsitatam loquendi consuetudinem apud Hebraeos, & filius Dauid, & filius Abraham, …on aErasmus in loc.ex ijsdem prognatus, sed ex eâdem generis serie propagatus.

At que sic ea, qua potui breuitate, quaestionibus ist is omnibus enodate respondi; quantum attinet ad contentiosos non satis, quantum ad pacatos & intelligentes plus forte quam satis; vt ad Bonifacium scripsit bEpist. 23.Augustinus.

Si quis expectet vt ego subtilius aliquid adijciam de Christi genealogia, quaerat ille genealogicos fabulones; qui dum anigmata nescio quae conantur explicare, lectorum animos inextricabilibus errorum labyrinthis solent implicare.

Horum duo sunt genera;

Iudaei veteres.

Iudaizantes noui.

Illi a luce veritatis cAug. cont. aduers. Legis. lib. 2. cap. 7.auersi, & ob hoc luci veritatis aduersi. Isti genealogiam Christi, dIdem contra Faustum. li. 22. cap. 34.vel non intelligendo reprehendunt, vel reprehendendo non intelligunt. Ambo (quod eContra literas Petiliani. lib. 3. cap. …6.Augustinus de Petiliano) Multa dicendo nihil dicunt, aut potius nil dicendo multa dicunt. O mirabilem insaniam (inquit sanctissimus fIdem contra Fau…tum. lib. 17. cap. 3.pater) aliquid de Christo narranti, nolle credi Matthaeo, & velle credi Manichaeo. O curas hominum! quantum est in rebus inane! Excidium Troiae post Homerum, aut foreign, post Lucam & Matthaeum contexere. Paulus instituens Timotheum abundare fecit eum praeceptis morum, institutis que Theologiae; sed g1. Tim. 1.4.inutiles de genealogiae quaestiones, & inaniloquia, non ab auribus modo, sed ab orbis Christiam sinibus arcenda iudicauit. Odi semper ego Nonatores, etiam recens antiquitatem amplexus sum. Ita que toto hoc sermone, quod à patribus accepi, vobis tradidi: quorum omnium haec est summa. Liber excitat lectionem; Liber generationis electionem; Iesus deuotionem; Christus obedientiam: filius Dauid spem; filius Abrahae sidem. In his siquid bene, quia nostrum non est, agnoscite; si quid malè quia nostrum est, ignoscite. Humanum enim (a…t hEthic. lib. 4. cap. de liberal.Aristoteles) imò regium (vti iBucan. praef. loc. com.Plutarchus) imo Christianum (inquit kConsolat. ad Pammachium.Hieronymus) idest, vestrum est, (ornatissimi viri) m…gna liberaliter dare, parua libenter accipere. Gratia Domini nostri Iesu Christi filij Dauid, filij Abraham sit cum omnibus vobis, nunc & in saecula saeculorum. Amen.

Ad Clerum habita Cantabrigiae pro gradu Doctoratus: Anno 1605.