A Model of Divinity, Dedication 2
Celeberrimae apud Cantabrigenſes Academiae, bonarum omnium literarum & Chriſtianae pietatis Nutrici, & alteri Anglicanae Eccleſiae Seminario gratiam & pacem in Chriſto ſempiternam.
NObis Muſarum aemulis (Illuſtriſſima Mater Academia) foreign clauſum & reconditum pluſquam Herculano labore retexiſti, & iudicij acrimonia velut clave quadam aperuiſti, repagula obſtantia ſuſtuliſti, fores velut divina virgula tactas effregiſti, luce que linguarū & artium illata, reipſa probaſti quod foreign dicere ſolemus: foreign. Nos igitur ſic literarum mellinijs ſub tuo auſpicio foreign operae pretiumfacturi videmur, ſi hanc ex alvearijs tuis concinnatam foreign tibi exhibeamus. Si rem ſpectabis ipſam, ſacroſanctae Dei veritati foreign eſt: ſi noſtras lucubrationes aeſtimabis, perexiguum & levidenſe id quidem eſt, & ſcriptum craſſiuſcule. Caetorum operoſum, mea quidem ſententia, foret totius foreign vtilitates vel percenſere, nedum fando foreign explicare: cum de ea ſtatim dicturo occurrat foreign; praecipuas tamen, velut exerto digito monſtrabo, vt artium ſtudioſo, ſi fieri queat, calcar animum que addam, ad earum diligentem multam que lectionem.
Ens primum eſt omnium bonorum foreign, & ens a primo corundem foreign: illud eſt Artium author, hoc ſubiectum; illudagit, hoc patitur: & quia omne agens agit ad modum recipientis; hinc Deus foreign quoad nos foreign demonſtrat: egregie tamen foreign rerum creatione, gubernatione & obſequio depingitur. foreign; quia efficax primi entis ſapientia, vt eſt ab ipſo profecta primùm, ſic ad ipſum reverſa demum eſt. Eruditio in circulo idem habet principium & finem; hinc a deo in deum quaſia puncto in punctum foreign digitum ad remintendit. Et quia, ſicut punctum tenuiſſimum, aciem fugit, nobiſcum per circulum agit. Eſt enim foreign omnium entium et artium a Deo pro ſubordinatione finium ad vltimum finem accurata comprehenſio. foreign, quia finem non attigerunt, foreign, & illi foreign, principium ad finem non applicantes.
foreign, reſpectu ſui motus ad finem eſt foreign: reſpectu terminorum a quo in quem foreign; & reſpectu ſubiecti recipientis foreign. Atque in hoc ſubiecto eſt & refracta & diſtincta. Refracta ab ente primo per totam ſuam creationem et providentiam. Nam ſicut literae refractae ſpecillis ocularijs & maiores factae ab hebetioribus oculis percipiuntur: ſic ens ſubtiliſſimū & ſpiritualiſſimum in ente a primo ſui-ipſius veſtigia impreſſa relinquit, ne rationis foreign offendat. Excellens enim ſenſibile corrumpit ſenſum. &c. Hince e creaturis circularis iſta ſapientia irradiatione acta in ſpeculum intellectus, ab eodem primo recipitur per rationum intelligentiam, & axiomatum ſcientiam. Secundo, vel intus exagitatur per ſapientiae diſcurſum, & prudentiae methodum, vel externe reflectitur ad rem faciendam per artem, hominem inſtruendum ſive verbo per doctrinam & diſciplinam, ſive ſcripto per libros. Sic foreign incomparabilis beneficium, Deo (vt habet proverbium) hominibuſ que plaudentibus, tanquam foreign e caelo prolapſa eſt.
Deinde haec ars entis a Deo proprijs ſubiectis diſtinguitur. Rebus enim certis a Deo concinnatur. Ratio, oratio, Quantitas, natura & bonum quaſi entis a primo foreign generalia cum eo concreta & conflata ſunt. Ex Ratione oritur dialectica; ex oratione purâ, Grammatica, ex ornata, Rhetorica. Atque tres iſtae artes generales appellantur: Non ratione ſubiecti, quod per foreign proprium eſt, ſed foreign quod per foreign agit vbique. Ex quantitate oriuntur Arithmetica & Geometria, illa ex diſcreta, haec verò ex continuâ. Ex natura proficiſcitur Phyſica, cuius propagines ſunt fere infinitae. Ex totius mundi fabricâ Coſmographia, Partium, elementorum Geographia, Hydrographia cum arte nautica &c. Elementarium, primò ex inanimatis, lapidibus foreign, & hinc ex precioſis ars Gemmaria, &c. Nec non ex vilioribus Lapidaria, Carbonaria, &c. Ex metallis foreign, & hinc foreign, cum reliquis quae occupantur curca argentum, aes, plumbum, ſtannum, &c. Ex viventibus, plantis foreign, ex Stellis reſpectu motus Aſtronomia, praedictionum Aſtrologia. Ex animalibus (hominibus, ſcil: & Brutis) innumerae artes recenſentur. Enaſcuntur etiam artes ex rerum naturalium qualitatibus vt ex ſonis, Muſica, viſu, optica, coloribus, artes pingendi, tingendi, &c. Atque iſta quaſi per tranſennam praetereuntes ſtrictim aſpeximus.
Ex bono, ſiue vltimo rerum fine Theologia emanat, ex cuius fonte & radice propagatur Ethica; ex decalogo enim enaſcitur, eſt que vel vnius hominis, qua ergaſeipſum ſebene gerit, Velplurium, quae oeconomicae & politicae nominibus inſignitur, Atque ex quinto praecepto originem ducit. Sed audax ſum ego, quod hoc inclytū artium Athenaeum illuſtri hominū foreign exornatum his recenſendis ſuſpenſum detineam. Ne igitur matrem diutius demorer, exponam quorſum haec dictaſunt, ſcil: vt Deum artium omnium authorem admiremur, & creatur as non hominum phantaſmata pro artium ſubiectis foreign ſcrutemur, ex quarum latifundijs literae reconditae eruuntur, & Deo gratias agamus, quod obſervatione diuturna notandis rebus nos fecit artifices, id que artem foreign, non foreign. Lectiſſima Mater, iſte foreign, quamvis longè infra gravitatem tuam ſubſidat, tamen, niſi mihi ipſe ſim Suffenus, magis ab foreign tua veniam, quam ſoveriorem ab foreign cenſuram expectat. Caeterum foreign & prurientes ingenij homunciones tantum morcr, quantum, aut numerū lupus aut torrentia flumina ripas. Conſultius enim eſſe iudico, me vt verberent homines audaciae calumnia, quam vt tu deſideres noſtrum aliquod officium & obſervantiae teſtimonium. Affero igitur tibi quas potui mandragoras in agro Theologiae repertas: limatulis & politulis illis, quibus verba quam veritas pluris eſt, nullae ſunt herbae in noſtro calatho, niſi forſan nimiarum elegantiarū gravedine laborantes hinc petant (ſi placer) foreign, quo veluti Sabaei veternum diſcutiant, ſenſu que hebeſcentes expergefaciant. De verbis minus fui ſollicitus, fretus te ſermonis infantiam, nec ſpectare nec curare; vna veritas & tibi & mihi propoſita eſt. In cuius veſtigatione Alexandrum Richardſonum, olim puerum lactentem, & in gremio tuo ſedentem, mammam que appetentem leviter preſſo veſtigio perſecuti ſumus. Deus in perpetuum tam pulchra faciat te prole parentem. Hactenus invictos pugiles in promptu habuiſti, qui percellant & delumbent Antichriſtum, & aevo ſempiterno confidimus te fruituram. In votis hoc vnum habeo, vt munus hoc noſtrum tenuiculum pro voluntate emetiri velis, & in bonam partem accipere digneris. Valeto. Anno vltimae patientiae ſanctorum. 1621.
Tibi in Chriſto addictiſſimus Io: Yateſius.