A General View of Papistry, Dedication 1 – Book 2
ILLVSTRISSIMO ET INclytissimo Domino Comiti Essexio, non tam generis claritate, quam virtute sua nobili de re literaria, studiosisque omnibus semper optimè merito, Dominoque mihi multis nominibus colendissimo.
SCite illud (Nobilissime Comes) ab Epicharmo olim dictum perhibetur: foreign.
Qua sententia monet, neruos atque artus esse sapientiae, nō temere credere: Idque pulchrè depingi solet oculatae manus effigie: vt ne vel manu contrectare, vel pugillo premere, id est, mentis consensu & iudicio approbare audeamus, quod nō prius penitus exploratū habuerimus. Hoc sequi cōsiliū si nostrates voluissent, (papicolas volo, et pontificiae haerese…s sectatores Anglos) si singula ad trutinam expēdissent prius, ad quae postea admouerunt manus, non tam temere & imprudenter callidis doctoribus aurem praebuissent, nec tam facile & cito a sana doctrina desciuissent.
Multi enim apud nos sunt imperiti homunciones, & indoctae mulierculae (quanquam & doctos etiam aliquos, et satis cordatos viros ex isto genere agnouerim) qui nec scientia armati, nec animi proposito stabiles, nescientes lethale, non minutim & guttatim, sorbillarunt, sed plenò gutture hauserunt venenum: dum nihil probantes, vel examinantes, se papisticae superstitionis astutijs illaqueari passi sunt. Haec dum meeum seriò cogito, & altiùs tanquam ex animi spècula prospiciens contueor; non ex alijs initijs, quā temeritatis, & ignorantiae, hoc tā magnum malum enatum & exortum video. Jgnorantiae est, quòd veritate spreta & neglecta, errores sponte & liberè imbiberūt & amplexati sunt: temeritatis verò, quòd se, nullo delectu habito, seditiosis & impijs magistris in disciplinam tradere voluerunt. Qui non Epicharmi philosophi humanum, sed Pauli Apostoli diuinum consilium respuunt:1. Thes 5.21. qui sic monet, Omnia probate, & quod bonum est tenete. Contra istos etiam satis nos cautos dedit dominus Christus,Math. 7.15. sic praemonens, Cauete a Prophetis mendacibus, qui veniunt ad vos in vestimentis ouium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces. Cum igitur multos quorūdā insidijs deceptos in fraudem illici, & in errores toto impetu praecipitari cernerem, idque non alij principio, quā ipsorum ignorantiae tribuendum esse: operae precium facturum duxi, si quis papisticae superstitionis capita in synopsin quandam cōijcere studeret, et passim verae fidei ex scripturis adhibens antidotum, vniuersam doctrinam pontificiam vno intuitu conspiciendam proponeret. Hoc opus tam necessarium; cum diu expectassem, dum aggrederentur, alij, cum neminem huc animum applicasse, aut id in animo habere perspexeram: Ego tandem prodij è multis millibus ad hoc onus sustinendum minimè omnium idoneus. Qui me operam meam non perditurum, sed aliquid Ecclesiae commodi allaturam mihi persuaseram, si in isto opere desudarē, vt haberent nostrates, quo aduersus haeresin pontificiam instructiores esse possint.
Numerū si quis quaerat haerese…n, quas Romana ecclesia orbi nostro propinauit, mensuram omnem & modum superant, & ad immensam molem excrescunt: Trecentos ego, & plures hoc opere percurri errores pontificios, nec omnes tamen complexus sum.De ciuitat. Dei. lib. 19. ca. 2. Varro scriptor ille copiosus, & vir multae lectionis (vt scribit August.) philosophorum sectas vsque ad ducentas octoginta octo numerauit et recēsuit. Sed a papistis huius seculi errorū varietate & multitudine veteres illi superantur. Scripsit non multis abhinc annis libellum Tilemannus quidā Heshusius, qui sic inscribitur: Sexcenti errores pontificij: Geminauit ille & duplum effecit numerū hunc, quem nos secuti sumus. Trecentos nos malumus, quam sexcentos ponere: Non quòd non putem, tot vitijs & corruptelis superstitionem pontificiam scatere: vel non posse tot colligi illius synagogae errores: Sed id feci iā partim, quia praecipua capita maximè prose…ui cupiebam, caetera missa faciens (quanquam credo paucissima sint, quae me in hoc opere subterfugerint) partim, quia distinctius ille interdum eorum sententias profert, quàm opus habuit, in diuersa loca dispertiens, quae commodè ad vnam classem referri poterant. Breuiter a me omnia tractata, & tanquam per saltum decursa sunt: ad amussim enim singula expendere, & omnes rimari angulos, longioris esset operis, & viribus meis maioris. Atque cū ego Enchiridion potius conficere volui, quod (vt eleganter Aug.) manibus possit adstringi, nō quod armaria possit onerare, vt fusius iam & vberius singula explicentur, nō breui Enchiridio (vt idem ait) manus debuit impleri, sed grandi studio pectus accendi.Enchirid. cap. 5.
Tuo verò Honori (Nobilissime Comes) hanc mediam istius operis partē consecratam volui: Primò vt munusculo hoc prioris doni tenuitatem compensarem: vt libelli illius, quem tuo honore indignum, tuo tamen nomine in publicum emittere ausus sum, secundae nostrae lucubrationes indignitatem praestarēt. Jterum verae te religionis & professionis Euangelicae, non fautorem solum, sed patronum eximium norimus omnes, & libenter veréque agnoscimus. Nobili enim vestrae familiae id insitum credo est. Jn te enim auita virtus repullulat, & patris resplendet imago: Qui non tam Euangelio ornamento, cum viueret, quàm Euangelium ipsi honori fuit.
Titulus etiam vester id indicat: Quantum enim Essexiorum Comitum studio Euangelij negotium promotum sit, ignorare non possunt, qui Cromwelli Nobilissimi Comitis Essexij meminisse velint. Quid verò nomen? Nonne auspicato tibi obtigisse videtur? vt omnes iam ad superbos Euangelij hostes deuorandos, natum nobilem Deuorosum intelligant? Cui ergo iustiori titulo hanc operis partem nuncuparem, quàm tibi, facile non occurrebat quispiam. Tertiò denique vestro patrocinio opusculum hoc commendatum volui, vt tui nominis & nobilitatis veluti alis & vmbra tectum, facilius linguarum vel vitaret asperitatem vel minus pertimesceret. Si quis enim leuiter in nos insultans verborum telis nostra haec appetere gestit: Augustini illud responsum a meferet. Nunc ergo (ait) ne tui stomachi follis indigesta maledictorū cruditate rumpatur,Cont. Iulian. Pelagiā. lib. 2. in hunc euome, si audes calūniosas tuas vanitates, vestra scilicet virtus (Optime Comes) haec nostra in tutelā suscipiens, de iniustis hominum querelis & contumelijs aut penitus securum, aut minus sollicitum dabit: Quibus ego sic exorsus dicerem, agite boni viri, in nobilem hunc tela vestra conijcite: nisi per illius latus, causa nostra non perfoditur: Et sic tandem coeptis desisterent, ne dū nostra conuitijs conuellerēt, tuo honori vim attulisse viderentur. Valeat, viuat, vigeat Nobilitas tua: Et pergas adhuc illustrissime Domine, quod etiamnum facis, bonos fouere, virtutem amare, religionem colere: Et te vicissim amet, foueat, seruet incolumem Deus optim. Max. in perpetuum.
Tuo Honori addictissim. Andr. Willet.
HERE FOLLOW THE controuersies concerning the Church Triumphant.
THey are two in number: The first is as touching the condition, office and Ministerie of Angels: The second of and concerning the Saints departed.