Commentary on Romans, Dedication – Biblical exegesis 2
REVERENDISSIMIS IN CHRISTO PATRIBVS ac Dominis, D. GEORGIO Archiepiscopo Cantuariensi, & D. LANCELETO Episcopo Eliensi, Dominis suis colendissimis, salutem & pacem in Christo sempiternam.
D E Divo Paulo eius que scriptis divinissimis, vestrae dignitati paucis mihi praefari cogitanti, occurrit Ambrosianum iliud, quo vtrum que vestrum, sivestrâ pace liceat, aeffari & compellare lubet: beati Petrus & Paulus inter vniuersos Apostolos, & peculiari quadam praerogativâ praecellunt,Sermon. 66. verùm intet ipsos quis cui praeponatur, incertum est: Ita & vos caeteris vestri ordinis praelucetis omnibus, alter summae dignitatis ecclesiastice apud nos accessione, alter eruditissimae fidei defensonis apud exteros laude: Vtri que Paulo & Petro Ambrosius inter Apostolos primatum concedit: Commentar. 2d Galat. 2. …qui …r Ambros de primatu ordi…as non potestatis.Paulos (inquit) gratiam primatus sibi soli vendicat concessam à Deo, sicut & soli Petro concessa est inter Apostolos: & vtri que vestrum omnes merito palmam deferunt.
Sed Hieronymus hic mihi aurem vellit: vereor ne officium putetur ambitio,Ad Salvinam. & videamur sub occasione sermonis amicitias potentium quaerere: redeo ego ad Paulum, illud foreign, electionis vas, vt Christus ipse vocat, Act. 9.15. lampadem ecclesiae, vt Chrysost. doctorem & magistrum gentium, vt Hieronymus,In 16 c. ad Rom. … catalog, 1 a.d…sp… c. 16. De sanct ser 26. sa…ntem illum architectum, vt Ambrosius, nutritorem ecclesiae, vt Augustin. Paulum cum Petro geminum lumen oculorum appellat Bernardus: Sed Chrysostomus totus in tanti Apostoli laudes resoluitur: pulverem oris illius videre vellem, per quod Christus locutus est, &c. immo non oris solum illius,In 16. c. ad Rom. moral. vlti…n. sed & cordis pulverem videre vellem, quod si quis totius orbis cor dixerit, &c. non peccaverit: adeo enim istud cor latum fuit vt vt in se susceperit integras gentes: videre rurfus vellem pulverem manuum, quas cum tetigit vipera, in rogu…u decidit, &c. vellem & oculorum pulverem videre, excaecatorum primò, doinde ad orbis salutem respicientium: vellem & pedum illorum videre pulterem, qui per orbem currentes non laborarunt, &c. & quid opus est singula tecensere? vellem videre sepulchrum illud, quo recondita sunt arma illa iustitiae, armalucis: Isto modo aureum illud Chrysostomi os, divinissimi Apostoli dignis… as laudes decantat.
Verùm licet Paulus totus sit veluti sacratissimus omniū rerum pretiosarum thesautus, & virtutum promptuariumquatuor tamen praecipuè de eo praedicantur admiratimedigna, conversio miraculosa, aedeficatio ecclesiae fructuosa, diligentia laboriosa, pass…oriosa. De conversione Pauli sic meditatur Augustinus,De diuers. serum. 41. Ananias baptizavit lu…in, & fecit agnum: Saulus vinxit, Paulus vinctus est; dum Saulus quaerit mi…ere numerum Christianorum, ipse etiam ad numerum accessit confessorū. Zilum Apostoli, & docendi peritiam, sic describit Chrysostomus: ad splendorem Apostolicorum verborum oculos aperiamus: lingua siquidem illius supra solem emicuit, doctrinae que sermone supra reliquos omnes exuberavit: sic Apostolus de se testatur, 1. Cor. 15.10.gratia eius, quae in me collata est, nō fuit inanis, sed amplius, quàm illi omnes, laboravi: Quam vero praestiterit diligentiam, & quanto labore in Evangelio promulgando desudaverit, ipse etiam testis est, ita vtà Ierusalem per circuitum vsus que ad Illyricum repleverim Evangelium Christi: vnde Chrysostomus, virtute dilectionis vōlantis instar factus, omnes circumvolitabat: de passione vero sua & Martyrio sic vaticinatur: Philip. 2.17.si immoler super sacrificium fidei, &c. sic enim Paulus sacrificij instar gladio decollatus creditur: vt praeclare Augustinus: Petrus patitur crucem,De sanct. ser. 28. Paulus fentit pugionem: piscatorem suspendit hamus crucis,epist. 243. persecutorem mucro minuit persecutoris: & vt Bernardus, alter amisso, alter submisso in cruce capite, triumphum extulerunt.
Ex istis quatuor Pauli encomijs, duo vires nostras longè superant, nec conversionis modo illi adaequari, nec martyrij fortitudine illi pares esse possumus: in duobus reliquis omnibus fidelibus pastoribus D. Pauli exemplum praeponitur, vt eius in docendo fidelitatem, & in labore tolerantiam imitemur: ad reliquas Apostoli imitationes, (vt bene Cyprianus) infirmi sumus:Cyprian. de singularit. Clerie. At que vtrin que hoc verè Episcopalis muneris specimen, à vestrâ gravitate tam docendi, quàm scribendi exhibitum, libenter omnes agnoscimus, & alijs omnibus Episcopis & Pastoribus vestro exemplo faeliciter praeitis: quid non audebunt milites cum tales habeant duces? & nautae alacriter proculàubio incumbent remis, cum ipsos navarchos & naucleros, non solum cohortatores, sed cooperatores, & foreign habeant.
Sed vnum est prae caeteris,cap. 14. in quo Paulus animum verè Apostolicum oftendit: Romanos de rebus aediaphoris altercantes summo artificio ad pacem revocare studet: & vos pro vestra pietate, Ecclesiae nostrae non dissimili dissidio laboranti, succurrite, & veluti nutantibus & suo loco motis columnis, humeros supponite: Duo sunt que nostram Ecclesiam beare possunt, pax externa, & domestica: illam nobis attulit Serenissimus noster Rex, de quo vertus illud praedicari potest, quàm quod olim de Pericle suo iactabant Athenienses, foreign.quod nemo Atheniensium illius causa vestem attā vnquá induerit: alteram vestra humanitas conciliabit: Melanthius inter Athenienses dicere solebat, civitatem servari oratorum dissidijs: Sed Pastorum concordiares nostras crescere facile intelligit vestra prudentia: quam vos promovere, & pro authoritate vestra potestis, & pro pietate vultis: Isto modo, si non solum Paulum admiremur, sed imitemur,Comment. in 16. ad Roman. (vt suauiter suo more Chrysostomus) possumus hinc migrantes, & illum videre, & ineffabilis ipsius gloriae participes esse, id quod nos omnes assequi contingat gratià & benignitate Christi, cui gloria in secula.
Vestrae reverent iae obseruantissimus ANDREAS WILLET.