Commentary on Genesis and Exodus, Dedication 8
REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO D. THOMAE DIVINA PROvidentia Episcopo Londinensi, Diocesano suo, salutem in Christo sempiternam.
ANni jam sexdecim (Reverendissime Praesul) ex eo tempore effluxerunt, cum Synopsis mea, quae tum primò in lucem prodiit, tuae censurae & judicio à Reverendissimo Archiepiscopo Caniuariensi commissa, & commendata fuerit. Vt primae illae lucubrationes meae te facilem Censorem in venerunt; sic posteriores istae, te, ut spero, aequum judicem reperturae sunt. Cum Ambrosio hoc libere profiteor;Epistol. 40. Malo tuo corrigatur judicio, siquid movet, quàm laudari à te, quod ab aliis reprehendatur: non est longi subsellii ista judicatio, facile est tibi de nostris judicare.
Dicam jam paucis, quid àme in hoc opere praestitum sit. In tribus maximè me compendio, & commodo suo consuluisse, & prospexisse lector inveniet: Primò dum varias authorum sententias de gravissimis quaestionibus interse comparo, & simul uno intuitu oculis subjicio; labori suo in posterum hac ex parte parcet, qui hosce nostros commentarios legere dignetur. Deinde, cum authores illi varii, unde haec nostra desumpta sunt, vix possint pretio 50. librarum comparari, & rationem me sumptuum habuisse judicabit lector humanus, cùm centesima parte venalis sit hic liber. Tertiò, cùm collatis inter se discrepantibus plurimorum sententiis, illam calculo meo passim comprobaverim, quae ad veritatem proxime accedat, & hîc adjutum se sentiet, & judicium confirmatum (qui huc animum applicet) altero jam praecunte, & viam monstrante. Atque haec feci, ut Augustinus Hieronymo, in eorum gratiam, …uibus aut non vacat propter alia negocia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere, & cognoscere. Video tamen, qualescunque mei conatus fuerint, illos omnibus non comprobari. Alii scriptis nomen meum lacerant, alii verbis in libros meos invehuntur, &, quod dudum expertus sum, studiis & conatibus. Alii se mihi minime favere prodiderunt, tanquam nimiam meam (ut credo) incusantes diligentiam. Sedista me non movent: utcunque mihi iniqua mensura metiantur homines, obliti illius praecepti, non sit in te mensura major, nec mensura minor; quod fit,Apolog. … ut commode quidam interpretatur, quando aut plus donatur rebus, quam merita deposcunt, vel subtrahitur rebus, quod debetur. Aequissimum retributorem Servatorem meum Optim. Maxim. expecto, qui Apostolos suos, fidelesque omnes servos, istis verbis erigit, & consolatur: Gaudete, Luk. 6.23.&c. quià multa est merces vestra in coelis. Ista, inquam, mihi parum molesta sunt, ne que ab incepto itinere revocabunt. Ad scribendum fateor me primò impulit juve…ilis fervor, scribentem aluit proficiendi spes, nunc scribendo proficienti aliorum proponitur & quaeritur commodum. Militem pugnantem mori, Episcopum orantem gloriosum est: & si optionem mihi dare dignetur misericors Deus, inscripturas me commentantem, & scribentem, diem meum extremum obire, mihi in votis est. Denique cum Apostolo laetus pronuncio:Act. 10.…4. Nullius rei rationem habeo, neque vita mea mihi chara est, ut peragam cursum meum cum gaudio, & ministerium quod accepi à Domino Iesu.
Tibi vero sat scio (humanissime Domine) ministrorum studia grata sunt, & accepta: & tam in scriptores, quàm concionatores, qui gregi pascendo operam dant, te clementem & mitem fore speramus, qui ipse in hoc genere exercitatus es. Isto modo non oculi solum nostri, sed animi in te erecti erunt, & re ipsa experieris, quod olim scripsit Hieronymus ad Theophilum: Tu offers osculum, illi colla submittunt, exhibes militem, De dignitat. Episcopal, c. 2.ducem impetras, quasi unus in pluribus es, ut sis unus expluribus. Sic locus ille sublimis, quem possides, non tam tibi dignitati erit, quam tu illi ornamento: ut bene Ambrosius; Ad Pammach. cap. 3.Dignum est, ut dignitas sacerdotalis primò noscatur à nobis, deinde servetur. Et recte iterum Hieronymus: Minus est tenere sacerdotium, quàm mereri.
Sed vereor ne tuae reverentiae gravioribus negotiis occupatae, si isto modo pergerem, molestiam facesserem; sic tibi felicem rerum omnium & prosperum successum precatus in Domino, desino, importunae meae rusticitatis veniam petans; & sic lineolis bisce exitum dabit Hieronymi sententiola: Haec ad brevem lucubrationem celerisermone dictavi, &c. quod idcirco dixi ut qui non ignoscat ingenio, vel ignoscat tempori. Dat. Barleae summo mane 5. Calend. Maii.
Tuae reverentiae observantissimus, Andreas Willet.