Commentary on Genesis and Exodus, Dedication 2 – Commentary
Reverendissimis in Christo Patribus ac Dominis, D. Richardo divina providentia Archiepiscopo Cantuariens. totius Angliae Primati & Metropolitano: & D. Richardo Episcopo Londinensi, dioecesano suo salutem & pacem in Christo sempiternam.
REverendissimi Domini, si quos ego in hac scribendi exercitatione, progressus fecerim, quos exiguos certe …gnosco, si quid ego adjumenti ex privatis meis studiis ad communē fructum & utilitatē attulerim: totum illud vos vestro jure repetere & merito vendicare possitis, quorum unus author mihi extitit, alter adhortator ad suscipiendam hanc scribendi provinciam, in quà me mediocriter versatum esse fateor:Hieronym. Sophronio. vt cum Hieronymo dicere possem: vobis & quae possum debeo, & quae non possum.
Cum igitur tria praecipue sint studiorum genera, quibus Theologi ut plurimum addicti, & toti dediti & devoti sunt: foreign, in refutandis erroribus, foreign, in scripturis interpre…andis foreign in questionibus explica…dis: que… …dmodum in alijs opusculis, ex duobus primis generibus aliquid in lucem & conspectum … averim, ita experiri volui, an in hoc tertio genere nostris etiam prodessè potuerim: quod …. Certe non inficior, me praematurè ingressum esse ad hoc iter,Hieron. ad Rusti… nec sequutum … consilium, ne ad scribendum citò prosilias, & levi ducaris insania; longo tempore dis…e, quod doc…s. Ill…d tamen me assecutum video, quod Augustino accidit: Ego (inquit) ex eorum numero me esse profiteor, qui proficiendo scribunt, & scribendo proficiunt: Epist. 7.superba est illa Tull…i …ox: se nullū verbum, quod revocare voluit, emisisse: me potius cum Augustino angit,Augustin. ibid▪ & anxium reddit Horatiana illa sententia, nescit vox missa reverti: scribenti vt dicenti multa excidere possunt, quae matura deliberatione opus habent: scriptionis ergo meae temeritatem, si primis annis hic forte impegerim, istius operis maturitate compensa…e statuo.
Istius ergo tractatus tomum primum vestrae gravitati consecrare volui, quo dignitatis accessionem hanc vtri que vestrum congratuler: qua precor multos annos ad Dei gloriam, Ecclesiae, commodum vestrum ipsorum solatium perfruamini. Nunc aliud non quaeram argumentum, unde incipiat, & vbi desinat epistola haec quam, vt vestrae paternitati, & vigilantissimae curae Ecclesiae pacem ejusdem que pastores commendem. Novit prudentia vestra, quanto Serenissimus Rex singulis Ecclesiis idoneos Ministr…s praeficiendi desiderio teneatur: quo tam pio & verè regio instituto, nihil ad obedientiam populo perswadendum magis aptum & accommodatum, vel ad papasticam superstitionem extirpandam magis efficax & salutare inveniri potest. Ista Ecclesiis prospiciendi cura vestrae pietati demandata est: satagite ergo (gravissimi patres) & huc incumbite, ut fidelium pastorum numeros pervos indies crescat & augeatur: obstacula omnia & impedimenta e medio tollite, quibus sacro isti ordini officiatur, …ut nec de numero decedat quidpiam, vel existimationi detrahatur: estote foreign: bonis favete, susti…e…e infirmos, homines frugi & Ecclesiae utiles tolerate: non dubito, quin cum Ambrosio dicatis:Tit. 1.8. Ego diligo eos vel presbiteros, vel diaconos, qui cum aliquo processerint, Epist. 57.nequaquam se patiuntur à suo diutius abesse munere.
Quid opus est, ut de rebus non necessariis inter nos digladiemur, & domesticis concertationibus incal…scamus: cum cervicibus nostris immineant, & jugulis nostris pontificij votis suis gladios intentent: sed in vestram gravitatem fortassis non est conferenda culpa, illi in reprehensionem cadunt qui obstinato animo torrenti se opponunt: Equidem quos pertinaciter deprehenderitis obsistentes, compri…ite: quos sub conscientiae onere anhelantes & laborantes videtis, sublevate: at que equidem de clementia vestra hoc audeo polliceri, quos sententiae illi Barnardinae annuaere & acquiescere scio:In Cantic. …3▪ ser. quid …ugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis?
Vt inamidem sentiremus omnes, & levi jugo colla subjicere non formidaremus: verum in rebus evibus dum dissidemus, vni fundamento firmiter adhaerentes, opinione hic sejunctos, conjunctis operis in messe domini desudare, quid prohibet? Aequanimitas illa paulina in foreign, amplexanda est:Philip. 3.15. Philip. 1.18. si quid alitersentitis hoc vobis deus revelabit. Idem Apostolus concionatores illos non rejecit, qui, licet ipsius aemuli, Evangelium Christi praedicabant: sic dum Ecclesiae usibus deseruitur quid ni eorum accepta esset diligentia qui pure doctrinae student, & pacis amantes sunt, licèt caetera dissimiles? dixit Christus:Mar. 9.40. qui non est contra nos pro nobis est: Bene etiam hic Bernardus: Laudo ego omnes ordines Ecclesiae, ubi piè vivitur, etiam si omnes non teneam: unum opere teneo, caeteros charitate: Mariam aliter & Martham, non necesse est aut utram que aut alteram servatori displicere, cui nimirum tam dissimili devotionis studio contendunt placere: Rom. 14.17, 18.didicit hoc ab Apostolo Bernardus: regnum Dei non est cibus & potus; sed Iustitia, & Pax, & gaudium in Spiritu sancto, qui enim in his servit Christo, placet Deo, & coram filiis hominum est pro batus.
Vos ergo pacis Ecclesiae Anglicanae patroni & defensores primarij, huic grassanti morbo remedium adferte: faces contentionis accensas restringuite, luem & livorem hunc latius serpere non patiamini: Obsecro vos patres per illum, quo Christi gregem complectimini, amorem, per illum, quo in Pontificios excandescitis, animi ardorem, per Episcopalem vestram dignitatem, ut Ecclesiae laboranti mansuetudine vestra succurratis; suppliciter vos alloquor Augustini verbis, qui inimicitias inter Hieronymum & Ruffinum gliscentes plurimum doluit & graviter tulit: si ego (inquit) alicubi vos simul invenire possem, Epist. 15.procederem ad pedes, flerem, quantum valerem, rogarem, quantum amarem.
Vos, qui Ecclesiae judices constituti est is, imitamini Christum Iudicem: qui interrogatus ut divideret haereditatem, respondit, quis me constituit divisorem haereditatis, inter vos: unde Augustinus,Tom. 9. de utili…ate je…unii. non uti que dedignabatur compescere cupiditatem, sed nolebat fieri judex ad divisionem: dicat ei unusquis que nostrum, dic fratri meo, non dividat, sedut teneat mecum haereditatem: Vos igitur (aequissimi Iudices,) ita temperate judicium vestrum, vt haereditas Christi, (pax Ecclesiae) non dividatur.
Vos vigilantissimi Episcopi) in puppi sedetis: ita navem Ecclesiae (cujus tractatis gubernacula) fluctuantem ad cynosuram dirigite,Cyril. ad Ge…adium. ne illi datur ad scopulos, vel in syrtes praecipitetur: Audite Cyrillum sic consulentem: sicut qui mare navigant, tempestate urgente, navi que periclitante anxiati quaedam exonerant, ut caetera salva permaneant, ita & nos cum non habemus salvandorum omnium paenitus negotiorum certitudinem, despicimus ex iis quaedam, ne cunctorum patiamur dispendia: praestat sarcinam & merces abjicere, quam ut aut navis naufragio sit proxima, aut naut… in periculo.
Vos indulgentissimi patres, qui spirituales Ecclesiae filios generatis, nolite committere, ut ait Cyprianus,Cyprian. lib. 3. Epist. 2. ut quos ad gloriam Christi Ecclesia peperisset, eosdem gloriosos Ecclaesia Christi non habeat.
Vos sacerdotes Domini Chrysostomum attendite: si Deus benignus, ut quid sacerdos ejus austerus? Hom. 43. ad cap. Matth. 23.Vis apparere sanctus? circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus: nonne melius est propter misericordiam rationem reddere, quum propter severitatem?
Sed instar omnium est Apostolus Paulus, qui sic ad Corinthios: Quid vultis, cum virga veniam ad vos, an cum charitate, & spiritu lenitatis? date nobis cum Apostolo optionem (clementissimi disciplinae moderatores,1 Cor. 4.) virgam nolumus, sed veniam: si severius paulo processerit, (lege sic dictante) judicium, culpam non habet, sin vero mitius exerceatur, meretur laudem: ut suaviter Ambrosius: excusationem habes si feceris, Epist. 11… ▪si non feceris, laudem.
Ignoscite mihi (humanissimi patres,) quod tam confidenter ista vobis suggerere perrexerim: Si quid parrhesia hac mea deùliquero, dolori meo hoc condonate: certe invitabit me comitas vestra, quam privatim expertus sum, ut liberiùs animi mei sensa palam expromerem, vestrae enim humanitati (sat sci…) probatur Augustini consilium,Lib. 83. quest. Quest. 71. si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, offerendum est illi quadam commitate & submissione animi, quod petere per se ipse non audet: desino jam plurib. molestus esse, excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum: ut ait Hieronym. precor jam, ut qua ipsi fratres & conservos miseratione dignemini in terris, ipsi abundè cumulatam apud misericordem patrem in coelis inveniatis.H…ron. Pammach.
Vestrae Reverentiae observantiss. ANDREAS WILLETTVS.