Reader
All in All · Samuel Ward

All in All, Quotations

Augustinus. Omnis mea Copia extra Christum egestas est.

Paulinus Nolanus Augustini coaetaneus & familiaris.

VIta Deus noster-ligno mea vita pependit,

Vt staret mea vita Deo: quid vita rependam

Pro vita tibi Christe mea? nisi forte salutis

Accipiam calicem, quo te mea dextra propinet,

Vt sacro mortis preciosae proluar haustu.

Sed quid agam? neque si proprium dem corpus inignes,

Vilescam que mihi, nec sanguine debita fuso

Iusta tibi soluam, quia me reddam tibi prome.

Quis tibi penset amor?Felicis Notali 9. Dominus mea forma fuisti,

Vt seruus tua forma forem, sic somper eroimpar, &c.

Haec tibi Christe tamen tenui fragilique paratu

Pronobis facimus, toto quem corpore mundus

Non capit, Augustum cui Coelum, terraque punctum est, &c.

Tu precor oh fons Christe meis innascere fibris,Idem de celso puero.

Vt mihi viua tuae vena resultet aquae.

Qui te Christe bibent dulci torrente refecti,

Non sitient vltra sed tamen & sitient

Totus enim dulcedo Deus, dilectio Christe es,

Vnde replere magis quam satiare potes

Iugifluus semper biberis, turbamque sitimque,

Potantum exhausto largior exuperas.

Te Domine ergo Deus panem fon… emque salutis,

Semper & esuriant & sitient anima.

Quod enim tenere, vel bonum,Idem ad Ansonium. aut verum queant,

qui non tenent summae caput,

Veriboni que fomitem & fontem Deū?

quem nemo nisi in Christo videt.

Hic veritatis lumen est, vitae via,

vis, mens, munus, virtus patris,

Sol aequitatis, fons bonorum, fles Dei,

natus Deo, mundi sator;

Mortalatatis vita, nostrae mors necis,

magister hic virtutis est.

Deus que pro nobis, at que pro nobis homo

nos induendo se exuit &c.

Toto que nostra iure Domini vendicui

et corda, et ora, & tempora;

Se cogitari, intelligi, credi, legi… ▪

se vult timeri, & diligi, &c.

Cum multa sint quibus per vitam egemus, aere, inquam, lumine, alimento, vestibus, ipsis naturae facultatibus et membris, fit tamen vt nullius vsum ex omnibus semper & ad omnia desideremus, sed nunc illud, nunc istud adhibeamus, alias alio ad praesentem in seruiente necessitatem; vestem quippe induimus quae alimoniam non praebet, sed cibum appetentibus aliud quaerendum est▪ contingere seu tractare cupientibus manus sufficit, sed cum dufcultare oportet nihil commodat. At Saluator in ipsoviuentibus sic semper & omnimodis adest, vt quibuscunque eorum necessitatibus consulat, & ipsis sit omnia, nec alio se vertere, nec aliunde quaerere quidquam sinat, non enim egent aliquo Sancti quod ipse non sit: generat nimirum ipsos, educat, alit & lumen ipsis est & oculus idem, altor simul & alimenium, panis, aqua, vnguentum, vestimentū, via, et vie terminus, membra nos-sumus, ipse capur, certandum est? Ipse certat vna; praeclare certamus? praeses & arbiter certaminis; vincimus? ipse mox corona est, sic vndecunque mentem nostram ad seipsum aduertit, suaui tyrannide ad se solum trahens, sibi soli copulans & astringens, nec ad aliud effundi, nec vllius rei amore implicari patitur: ipse domum cordis implet, qui coelum & terrā implet, et omnia in omnibus.

Nicolaus Cabasilas de vita in Christo lib. 1. Bibl. Patrum, tom. 13.

Quid obsecro summum bonum in omnibus et per omnia quaeritis, eo vno neglecto qui omnia est in omnibus? Quaere requiem animabus vestris quaeritis, & non inuenitis? nisi quia perperam ibi quaeritis vbi non est; extra Christū quod in eo solo est. Ideo que carbones pro the sauro, arcam pro pretio, munusculum pro amica, gaudiola pro Amasio, vestigia pro ceruo, phantasmata pro rebus, nubeculam pro Iunone, ancillulas pro Penelope, vmbram pro corpore, viam pro patria, media profine, stillas tenuissimas pro suauitatis abysso, vanitatem pro veritate amplexamini.

Hugo de Sancto Victore in Ecclesiastem.

Vana salus, & nulla salus confidere mundo,

Vera salus Christo credere, & vna salus.

Christ all alone Saluation brings,

All other are deceitfull things.

FINIS.

LONDON, Printed by Aug. Mathewes for Iohn Marriott, and Iohn Grismand. 1622.

End of the text · Samuel Ward, All in All (1622)