Reader
The Parable of the Sower and of the Seed · Thomas Taylor

The Parable of the Sower and of the Seed, Dedication 2

REVERENDIS FRATRIBVS ERVDITIONE ac virtute praestantibus, Ecclesiarum Redingensium Pastoribus, Iohanni Denison, in S. Theologia Doctori, Hugoni Dicus; & Theophilo Taylor, fratri suo tam Christi, quàm carnis sanguine coniunctissimo: gratiam Christi precatur & salutem à fonte.

MIremini forsan (viri spectatissimi) quid in causa sit, quòd ab assiduis meis laboribus, à quibus vix aliquid spacij ad requiescendum, & liberiùs cogitandum conceditur; in hanc scriptionem quasi furtim relabor. Instituti mei rationem paucis habete. Quae Deus sacro vinculo simul deuinxit munera, ea diuellere & seperare nefas censeo. Publica praecipuè illa, simúlque augustissma (magistratus intelligo & ministerij) quorum vnum altero tam carere nequeat, quàm manus dextra sinistra sua. Cùm ad Praelumigitur (importuna quorundam amicorum prece) libellus iste quasi è manibus meis ereptus esset, & sese Burgi nostri Praefectis obtulisset, non incommodum putaui; si & vos dignos Ecclesiarum nostrarum Praepositos; quos vna sedes, fides, mens coniunxerant, vna dedicatiuncula ijs adiungerem. Neque dubito, quin pro candore vestro, benignam aliquam interpretationem adhibere velitis; dum Christanum meum officium, & studium vobis probare cupiam, & tam animi mei beneuoli indicium; quàm affectus mei in vos synceri extare velim publicum aliquod argumentum. Nihil equidem magis cupio, quàm saluam inter nos beneuolentiam manere; qui pacis Praecones, Principi pacis, in Euangelio pacis, ad pacem inter Deum & homines stabiliendā iugiter inseruimus. Et testis est mihi (praeter & supra conscientiam) Deus, me quamdiu versatus fui inter vos, vnicè studuisse, vt pacem fouerem, & concordiam. Aliquando tamen foreign, nec mirum: nouit enim quàm multum Ecclesiis obsint paruae ministrorum dissentiunculae; nouit quàm paruae res concordia crescant; cui summè inuidens, eam obliquis cuniculis multifariam labefactare conatur, variísque modis conuellere. Nouit iste inimicus foreign, zizania sua seminare. Nouit incautos abripere nos, & opprimere inopinantes. Nos itaque (vt cordatos & ingenuos Christi seruos decet) nobis vndi que deinceps prospiciamus▪ foreign. Memores Domini nostri, discipulos suos relinquentis sic alloquentis: foreign: vos fratres pro animi vestri synceritate in hanc partem haeriditariam nostram mecum totos impendite. Sed pro pace multùm laborare apud pacis amatores superfluum est: quod Bernardus de iustitia. Quid restat, nisi vt (pace vestra) calcar addam vobis, & mihi in stadio hoc muneris nostri sanctissimo decurrentibus? Onus grauissimum & ipsis Angelis formidandū nobis incumbere nos non latet: sacra illa & honorifica functio, cui nos Deus addixit, viros cordatos requirit, & quadratos: viros inquam strenuos, nec taedijs fractos, nec laboribus fatigatos, nec discrimina reformidantes, nec resilientes ad obstacula. Deuoranda sunt digno Ministro multa indigna; dura patientia hîc opus est & inuicta animi fortitudine: canes vndíque allatrant: quicquid calumniarum fingi potest (quibus ex consuetudine ego obdurui) in nos congeritur. Sed agite fratres. Patiamur, vt potiamur: animosè nos geramus & fortiter in hoc praelio: vna manu (cùm Israelitae Dei sumus) strenuè agamus in opere; altera gladium teneamus ad hostes repellendos. Oues Christi famelicas (pias intelgo animas quae esuriunt Iustitiam) pascamus foreign, nec ulla lucri spe, vel ambitione, abripi nos sinamus, quin gregi Dominico quasi affixi stemus, cui diuina bonitas nos praeposuit. Precibus porr… nos, sermonibus, scriptis, lachrymis pugnare prima nostra laus erit. Certamē illud; haec arma. Mundi illecebris ne implicemur, quae stellas in orbe Ecclesiae splendentes, sicut è coelo solent deijcere in terram. Canum latrantium, forsan & mordentium molestias, & ferociam eò minùs faciamus, cùm & dux viae Iesus noster hominum foreign putidas calumnias effugere non potuit: & abibunt breui in fumos omnes illae calumniae vetustae, & rancidae in sanctissimos quosque olim, & nunc dierum excogitatae. Stemus (fratres) in acie iunctis animis, viribùsque foreign. Viam quam ingressi sumus asperam licet arduam, & carni molestam teneamus, & in illa constanter incedamus, vt ad palmam supernae nostrae vocationis tandem aspiremus. Non excedam epistolae modum, nec indiget prudentia vestra monitione nostra. Accipite quaeso libellum hunc, eo quo venit in manus vestras animo, amico scilicet, & candido. Vtinam in eo omnia essent adeò ex voto composita, vt nulla ex parte doctorum iudicia reformidem. Praeiudicia non moror, omnes indignitates tacito moerore paratior deuorare, quàm vt Ecclesiae pro mensu, & modulo meo non prosim. Non vno gradu incedunt omnes boni, sed vna via: si non cursum eundem, eundem tamen cum optimis portum tenere me confido. Dominus Iesus vos nouis Spiritus sui incrementis cumulet, pios vestros conatus vbertim benedicat, & vos benedictionibus augere pergat, vt in specula vestra, ad finem vsque fructuosè perstetis, donec Iustitiae illa Coronain coelis reposita, capitibus vestris sit imposita à Iudice illo iusto, in die illo. Amen.

Conseruus vester, THO. TAYLOR.