Reader
Christianography · Ephraim Pagitt

Christianography, Letter 3

Georgius Abbat, divina providentia Archiepiſcopus Cantuarienſ is, totius Angliae Primas & Metropolitanus, ſanctiſſimo domino, & fratri, Cyrillo, Papae & patriarchae Alexandrino, & Iudici oecumenico, in Chriſto ſalutem.

CVmmulta ſint quae univerſalis Eccleſiae in membris ſympathiam, ſuaviſsimamque conſpirationem loquantur: tum eandem vel hinc maxime in hoc tempore perſentiſco, quod mihi fraternitatem veſtram de facie nunquam cognitam, longiſsimiſque adeo terrae mariſque ſpatijs diſsitam, tanquam praeſentem ambabus datur ulnis amplexari; utrumque nempe fideiunitate colligante, & communi charitatis vinculo conſtringente, per unum eundenoque ſpiritum. Quo Chriſtum, quem uterque ſpiramus, meritis celebramus laudibus, vobiſque pacem eccleſiaſticam, nullo (ut affirmas) ſchiſmate, aut malo inteſtino turbatam ex animo gratulamur, nec non externam tranquillitatem haud quidem omni ex parte inviolatam & halcyoniam, ſtapendam tamen, quâctiam inter hoſtes Chriſtiani nominis acerrimos infenſiſsimoſque fruimini,Pſal. 110.2. juxtaillud prophctae Regis de Chriſto vaticinium, dominare in medio inimicorum tuorum. Veſtram & nos viciſſim rogamus pietatem, ut nobiſcum unâ laetetur de varijs dei donis in eccleſiam Britanicam affatim effuſis. In qua (quod olim de noſtris inſulis veſter Chryſoſtomus) audire eſt ubique populum è ſcripturis ſacris Philofophantem, Chryſoſtom. homil. quod utilis ſit ſacrae ſcripturae lectio.voce quidem peregrina, fide domeſtica, linguâ barbarorum, utentem moribus ſanctorum. Etenim quod in eccleſijs Romano pontifici dicatis obtineri nequit, populas Chriſto colendo addictiſsimus in clariſsima evangelij luce verſatur, & aquae vivifica rivis limpidiſsimis, arcente nemine, ſitim abunde explet. Ac ad diſciplinam quod ſpectat (quod in alijs eccleſijs etiam a faece papiſmi repurgatis, aliter habet) antiquiſsimam eccleſiastici regiminis formam diſtinctoſque miniſtrorum gradus retinemus. Haec nobis aeternùm ſervet bonorum omnium largitor Deus, at nos (quae naturae noſtrae eſt pravitas) propter peccata noſtra, maxime labem animi minus grati jamdiu meruimus, ut candelabrum noſtrum aureum, ſuo dimoveretur loco, noſque omni ſacrarum ſcripturarum luce penitus deſtitueremur. Nec enim haec quibus fruimur bona, noſtris (quae nulla ſunt) meritis acocpta ferimus, ſed divinae primum miſericordiae, deinde ſingulari qua electum ſuae gloriae organum complectitur charitati, regem dicoſereniſsimum Iacobum, qui laudatiſsimae Elizabethae, tum regni, tum religionis haeres, utraque & firmat legibus, & illustrat exemplo. Etenim non ſolum aſs iduum ſe praebet ſacrarum concionum auditorem, & ad tremendam menſam dominicam in celebrioribus praeſertim eccleſiae feſtis convivam, ſed etiam, quod exemplo majus, & in Rege magno maximum,

Qui tot ſuſtineat, qui tanta negotia ſolus: de abſtruſiſsimis ſcholae myſterijs cum epiſcopis in palaestrâ theologicâ exercitatiſsimis nervoſe diſſerit. Imo & de re theologicâ multacalamo regio accuratè exaravit, quae nuperrimè typis mandata ſunt, ad fidem orthodoxam ſtatuminandam, & errores praeſertim pontificios convellendos. Talem tibi tantumque regem perquàm gratulor amicum, qui lectis veſtrae ſanctitatis ad me literis, vestram Beat: pie reſalutat, & de vobis honorificè loquitur. Ac quoſuam erga vos benevolentiā teſtatiorem redderet, mihi in mandatis dedit, ut dilectiſsimus veſter Metrophanes humaniter, amiceque exciperetur. Quem quidem ego, ut amor is in me vest…i obſidem, arrhamque pretioſiſsimam in ſinu habebo, & quae illi neceſſaria erunt, aut opportuna, omnia haud gravate impendam. I am verò etiam generoſum hunc è ſeminario graecanico ſurculum, quò apud nos germinet, fructuſque maturè proferat horto amaeniſsimo inſcrui, Academiae Oxonienſi, Bibliotheca inſtructiſſima, & ſeptendecim collegiis ſplendidiſsimis conſpicuae, in quibus, ſtudioſorum, eruditorumque gens numeroſa tanquam in Prytanaeo publice alitur, Horum catalogo vester inſcriptus iam eſt Metrophanes, qui cum matururit, & fructus ubercs exerurit, prout veſtrae prudentiae viſum fuerit, & e re crit veſtrae eccleſiae, aut apud nos fixas aget radices, aut in natale ſolum denuò tranſplantandus remitietur. Quod reliquum eſt, veſtram (ſanctiſ…ime frater) imploramus pietatem, ut precibus ad deum aſsiduis eccleſiam Britanicam habeatis commendatam, ſicut & nos pro voſtra graecaitidem interpellabimus: uti…a una cum tota catholica divinae providentiae preſidio ſeu muro circumcincta, in veritate juxta ac pace firmetur. Nec non ut ab emiſſariis iſtis novatoribus Chriſtianam veritatem pariter ac libertatem cuniculis oppugnantibus liberetur. Quos inter imprimis cavenda & averruncanda pſeudomonachorum turba recense figulinà prodeuntium, intemer andum ſeruatoris cognomen ſibi arrogantium, qui pacem ſectari ſe profitentur, turbant tamen miſcentque omnia, & veritatiunice studere videri volun…, equivocum tamen mendacium, etiam perjurio implicitum dogmatizant. Ab his vulpeculis lupiſque rapacibus univerſis gregem ſuum tueatur magnus ille ovium paſtor, unaque veſtram pietatem in gratia perpetuaque felicitate conſervet.

Londini Novembris 17. 1617. veſtrae beatitudinis frater amantiſſimus, & in Chriſto conſeruus, Georgius Cantuarienſis.