A Parallel of New-Old Pelgiarminian Error, Parallel 5 – Parallel 7
5 De libertate arbitrii in conversione.
SEMIPEL.
Epist. Hilar. ad. Aug. Arbitrium ad hoc liberum asserunt, ut velit, vel nolit admittere medicinam.
Ex Prospero. Quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his vitam apprehendi, qui sponte crediderint, & auxiliū gratiae merito credulitatis exceperint.
Faustus. Dei miserationis est, ut vocentur homines: sed ipsorum voluntati commissum est, ut sequantur.
Petrus Diaconus cont. Faustum. Frustra garriunt, qui dicunt, Meum est velle credere, Dei autem gratiae est adjuvare: cum ipsum credere nobis à Deo dari testetur Apostolus.
Cassianus. Non esse ita totum tribuendum gratiae, quin aliqua laus industriae sit servanda libero arbitrio.
Item, Duo sunt, quae humanam operantur salutem, Dei gratia, & hominis obedientia.
Faustus lib. 1. Dictum Christi, Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit, ita exponit, ut nihil aliud sit attrahere, nisi praedicare, scripturarum consolationibus excitare, increpationibus deterrêre, desideranda proponere, intentare metuenda, judicium comminari, praemiū polliceri.
ARMIN
Arnold. pag. 337. Gratia non ita instruit hominem novis viribus, quin semper maneat in hominis potestate iis uti, vel non uti.
Collat. Hag. pag. 282. Potest homo regenerationem suam impedire, etiam tum, cum Deus vult hominem regenerare.
Arnold. adv. Bogerm. p. 263. Positis omnibus gratiae operationibus, quibus Deus ad conversionem utitur, manet tamen ista conversio in hominis potestate, ut seipsum possit vel convertere, vel non cō vertere, credere, vel non credere.
Armin. pag. 223. Totalis caussa, cur hic credat, ille non credat, est voluntas Dei, & liberum arbitrium hominis.
Arnold. contr. Til. Pag. 136. Absurdum non est, ut homo sua voluntate se discernat à nō credente.
Collat. Hag. pag. 315. Discretio sui ab alio potest homini tribui.
Grevinchovius contra Am▪ pag. 297. Nihil obstat, q … minùs vel sola moralis gratia homines animales reddat spirituales.
Armin. contra Perk. p. 223. Fides ita est merae voluntatis Dei, ut voluntas illa non utatur omnipotenti et irresistibili motione ad fidē ingenerandā in hominibus: sed leni suasione, & accommodata ad movendam voluntatem hominis pro modo libertatis ipsius.
Item pag. 220. Gratiae author statuit per gratiam suam homines ad assentiendum leni & suavi suasione movere: qui motus liberi arbitrii liberum consensum non modo non tollat, sed stabiliat etiam.
Collat. Hag. pa. 291. Annón nobilissima actio circa hominem, quae fit per inductionem & monelas? Annón satis vehemens foret operatio, si ralis esset, quali Satanas utitur?
6 De Perseverantia.
SEMIPEL.
Propos. 3. Ad perseverantiam in fide & gratia non opus est novâ & speciali gratiâ: sufficit ad hoc vel quod natura habemus, vel quod semel per Spiritum adepti sumus.
Potius sic formanda erat haec sententia.
Ex Aug. de bono Persev. Perseverantiam in finem esse in nostra potestate, & non esse Dei donum.
Et ex Hilario ad Aug. Nec cuiquam talem dari perseverantiam, à quâ non permittitur praevaricari, sed à quâ possit sua voluntate deficere.
Minus candidè obtrusa haec propositio pro statu questionis, nedū integrae, de Perseverātia. Ne que enim negarūt Semipelagiani novae gratiae auxiliū ad perseverantiam: prout constat ex Prosperi verbis priùs citatis, nempe, Qui in ea fide, quae deinceps per Dei gratiam juvanda sit, mansuri.
ARMIN.
Collat. Hag. Pag. 62. Partis ultimae. Perseverantia malè vocatur donum.—Est voluntatis actus, quae motionem & actionem Spiritus potest admittere, vel eam spernere.
Remonstrant. Thes. exhibit. Synod. Dordr. Positis omnibus, quae ad perseverandum necessaria & sufficientia sunt, manet tamen semper in hominis potestate perseverare, vel non perseverare.
7 Decantata Objectio.
SEMIPEL.
Prosp. de voc. Gent. Dicunt superfluè ad acquirenda bonorum▪ operum merita laborari; frustra etiam orationibus, quibus Deus exorandus paratur, insisti, si ex incommutabili proposito ejus Christianae gratiae subsistat electio.
Prosp. in Epist. ad Aug. Dicunt lapsis curam resurgendi adimi, & Sanctis occasionē teporis afferri, eò quòd electi nullâ negligentiâ possint excidere quoquo modo se egerint.
—Removeri omnem industriā, tolli que virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates.
Aug. de bono Persever. c. 12. Pelagiani nobis objiciunt, quòd fato tribuamus Dei gratiam. Vide Aug. ad Bonifa. l. 1. c. 5.
Prosp. ibid. Sub hoc Pr… destinationis nomine fatalem quandam induci necessitatem.
ARMIN.
Collat. Hag. de 5. Art. p. 12. partis ult. Doctrina ista in se, & ex se, verae pietati, & bonis moribus officit, tum iis qui eam docent, tum iis, qui eam audiunt.
—Movet ad securitatem carnalem, verum dolorem ex commissis peccatis aufert, simulq…ue sollicitā illam curam resurgendi ex peccatis, et metum, ne quis tractu temporis in peccato obduretur.
—Tollit preces, obsecratines, obtestationes, commonefactiones, minas, promissiones, mandata, consilia, laudationes, & praemia.
Manicheismum, Stoicismum, Libertinismum, Epicuraeismum in Ecclesiam inducit.
Emblema praefixum libro Arminianorum de actis Synodi Dordrect. Armatus Leo (insigne Hollandiae) Pileatus (insigne libertatis.) Cui inscribitur elogium triumphale. DESTRVCTO FATO.
Ingenuè quidèm Arminius Semipelagianismum objicienti respondit,Armin. Articulo 10. Disquiri posse, cur Semipelagianismus non sit verus Christianismus.
Solide autem Prosper Semipelagianos & Pelagianos in eodem luto haerere demonstrans,Cap. 41: contra Collatorem. utros que in eundem Parallelismi carcerem compingit, his verbis,
Paria sunt unius seminis germina, &, quod latebat in radicibus, manifestatur in fructibus. Non ergo cum istis nova acie dimicandum est; nec quasi contra ignotos hostes specialia sunt ineunda certamina. Tunc istorum machinae fractae sunt, tune in superbiae sociis & principibus corruerunt, quando beatae memoriae Innocentius nefandi erroris capita Apostolico mucrone percussit, quando Pelagium ad proferendum in se suósque sententiam Palestinorum Episcoporum Synodus coarctavit.
Deforme hoc Monstrum si constringamus nexu Syllogistico: ligatus Proteus arcanum effundet oraculum.
Semipelagianismus est verus Christianismus (non diffitente Arminio)
At Semipelagianismus est Pelagianismus (statuente Prospero)
Ergo Pelagianismus est verus Christianismus (vèl reclamante Catholicismo)
Quo cum epiphonemate desinit hic noster Parallelismus.
End of the text · Daniel Featley, A Parallel of New-Old Pelgiarminian Error (1626)